DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria area.
Area. Area dicitur ex eo quod pro triturati dis frugibus eradatur. Vel, quod non triturentur in ea nisi arida. Vel, quia inutilis triturationi nisi fuerit arida et sicca. Ipsa est enim area Gedeonis sicca, in qua vellus madefactum est . Hieronymus : " Vellus cum sit de carne, nescit carnis passiones. Sic et virginitas cum sit in carne, vitia carnis nescit. "
Descendet sicut pluviam vellus . Fcecundata est enim Mariae virginitas rore gratiae caelestis, superveniente in eam Spiritu sancto, et Christo in similitudine roris descendente in eam. Unde ipse dicit, Osee, XIV, 6 : Ero quasi ros: Israel germinabit sicut Ulium. Et tamen caro ejus exemplo areae Gedeonis sine noxia concupiscentia sicca permansit.
Item, Per aream attritam multis verberibus, potest intelligi caro Mariae multis attrita tribulationibus et pressuris. Per vellus autem mens ipsius beatae Virginis. Ros autem gratiae prius vellus, id est, mentem virgineam infudit ad fidem, postmodum aream, id est, carnem ejus ad foecunditatem. Unde primo dictum est ei : Ave, gratia plena . Secundo, Spiritus sanctus superveniet in te .
Item, In area separantur grana a paleis. Et exemplo et merito et adjutorio Mariae, vitia a virtutibus, et tali exercitio insistentes digni sunt Angelica visione, salutatione, et allocutione, sicut Gedeon.