CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod propter virtutem tractandum est de particulis animae.
Contemplandum est autem de partibus animae horum gratia quae quaerantur de virtute in tantum in quantum sufficienter habet ad quaesita de virtute. In plus enim certificare de partibus animae forte operosius est, quam sit certificare proposita de virtute. Prolixius enim et difficilius est tractare de anima et partibus ejus secundum se, quam sit tractare de virtute et partibus ejus. Quaedam sufficienter dicta sunt a nobis in exterioribus sermonibus. Sermones autem exteriores dicimus sermones naturales, quae ad propriam intentionem non pertinent, et etiam non ad omnium auditum in scholis, sed exemplariter ad amicos descripti. Quae enim ad communem auditum in schola proposita sunt, secundum materiae exigentiam sufficienter pertractata sunt, sicut ea quae in Physicis dicta sunt : propter quod etiam de Physico au ditu nomen acceperunt. Quae ad amicos descripta sunt, descripta sunt ad quaestiones amicorum sufficienter, sed non secundum exigentiam materiae, sicut ea quae in epistola de Anima descripta sunt ad exteriores, vel ad communem auditum scholae non pertinentes, quae secundum exigentiam materiae perfecta non sunt : tamen quaedam de particulis animae ibi sufficienter determinata sunt : et ipsis ibi accep- tis hic utendum est in quantum valent
ad propositum : puta quod hoc quidem partium animae irrationale est, hoc vero rationem habens et rationale.
Utrum autem haec determinata sint der differentiam situ et substantia, quemadmodum corporis particulae, et sicut omne divisibile in partibus suis dividitur situ, et substantia, vel non secundum substantiam et sicut divisibilia apta nata sint, sed ratione tantum et esse dividitur, sicut in peripheria sive linea circulari curvum quod vocatur convexum et concavum, differunt, nihil refert ad praesens negotium. Physicus enim considerat de his. Plato enim dicebat haec localiter esse divisa. Rationale enim quod logisticam appellavit, in capite posuit, irascibile autem in felle, sensitivum in organis, concupiscibile autem tamquam in inferno sepelivit in inguine quantum ab hepate dixit trahere virtutem. Si vero dicamus secundum Peripateticos, quod anima una est substantia ex. qua diversae fluunt potentiae, quarum quaedam conjunctae sunt corpori, quaedam autem separatae, dicemus quod potentiae istae sunt partes potestativae animae et virtuales, non differentes secundum substantiam, sed secundum esse et rationem. Sicut si diceremus lucem solis in nubem esse iinmersam secundum aliquam sui partem, lumen quidem illud alterius esset potentiae in non immerso, et alterius potentiae esset in raritate nubis, et alterius in nubis densitate : cum tamen lumen unum, esset in substantia, in potentiis secundum esse et rationem differens. Et sic est de peripheria, hoc est, circulari linea, convexo, et concavo, quae non nisi esse et ratione differunt : eo quod linea secundum latitudinem indivisibilis est : et ideo non una pars lineae subjicitur concavo, sed eadem substantia et numero : hoc tamen ad praesens negotium nihil differt. Omne enim quod fluit ex pluribus sicut ex causis, in se habet virtutes omnium in qui- bus fluit : et quantumcumque simplex sit in essentia et substantia, tamen multiplex est in virtute et secundum esse, sicut idem est esse in potentia convexi et in potentia concavi. Sic igitur anima cum sit imago intellectualis luminis, secundum quod in genere substantiae incorporeae est, indivisibilis est : secundum autem quod actus corporis est, diversimode immergitur in corpus, et sic diversarum efficitur potentiarum. Profundissime immersum obligatam habet potentiam ad naturam corporis, parum agens supra facultatem principiorum corporeorum quae sunt calidum, frigidum, humidum, siccum : et hoc est vegetativum secundum nutrire et augere et generare : hoc enim materiae obligatum est : et ideo intrans non vocatur anima, sed pars partis animae. In ea autem parte animae ubi non actos corporis est, liberum est aequaliter se habens ad omnia fieri et ad omnia facere, et secundum id dominium habet omnium suorum actuum et operationum. Ubi autem medio modo se habet ad utramque relatum, trahitur quidem ab inferiori, et formatur et ordinatur a superiori : convertibile ad unum, et convertibile ad alterum. Sicut et in signis coeli, in omnibus quartis circulis quaedam sunt stabilia, et quaedam conjunctis utrumque communicativa. Et sic est in anima humana, de qua dicit Albumasar, quod totius orbis est imago. Et ex hoc patet, quod rudes et ignorantes mentiuntur, qui aiunt quod compositio potentiarum sibi praesupponit compositionem. Dicit enim Avicenna quod id quod inter omnia simplicius est, inter omnia simplicius est in potentiis et secundum esse potentiarum.