In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et in circuitu sedis, " id est Ecclesiae, " sedilia viginti quatuor, et super thronos viginti quatuor seniores sedentes. Sed contra : Matth. XIX, 28, non ponit nisi duodecim sedes, et duodecim sedentes. Responsio Haymo nis : " Dicuntur duodecim propter Apostolicam dignitatem qui judicaturi sunt cum Domino : sed viginti quatuor propter sanctos utriusque Testamenti, qui venturi sunt ad judicium cum Domino. " Unus vero est thronus propter judiciariam potestatem, quae una est, ut dictum est, supra, III, 21 : Qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo. Sunt autem et duodecim propter Apostolicam dignitatem, in quibus omnes illi intelliguntur qui Apostolicam vitam duxerunt. Item, viginti quatuor propter merita Apostolorum, et Prophetarum.
Nota : Prius vocantur " sedilia, " moto vocat thronos, sed differenter. " Sedilia, " quia in eis Deus sedet, et quiescit : sed super thronos sedere dicuntur, quia ailios judicabunt. Sapient. III, 8 : Judicabunt Sancti nationes, etc.
Vel sic : a In circuitu sedis, " id est, Ecclesiae,." viginti sedilia quatuor, " id est, minores Sancti, qui fidem et charitatem tenent quam docent quatuor Evangelistae, cum sex operibus pietatis quae per senarium designantur : et viginti quatuor componitur ex sex et quatuor multiplicatis : " et super thronos viginti quatuor seniores, " id est, in Ecclesia majores.
" Sedentes. " Prius vocavit eos sedes : quia in eis sedet Deus : modo vocat sedentes, quia respectu inferiorum quos debent regere et informare in bonis operibus. Et nota, quod isti dicuntur viginti quatuor propter praerogativam duodecim Patriarcharum, a quibus Patres Veteris Testamenti originem traxerunt: et propter duodecim Apostolos, a quibus Patres Novi Testamenti ortum habuerunt.
" Circumamicti stolis albis, " scilicet, munditia duplici, scilicet, interiori, et exteriori : vel munditia cordis, et corporis. Eccle. IX, 8 : Omni tempore sint vestimenta tua candida.
" Et in capitibus eorum, " supple,judicum, " coronae aureae, " id est, vitam aeternam pro victoria vitiorum, quam in mundo obtinuerunt. Supra, II, 10 : Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.
Vel sic : " Circumamicti stolis albis, " id est, immortalitate corporis, " et in capitibus eorum coronae aureae, " quoad animae stolam, quae signatur per aurum, quia in auro fulgor, ecce cognitio : item, pretiositas sive valor, ecce comprehensio : in quibus consistit tota animae beatitudo.
" Et de throno procedebant fulgura, et voces, et tonitrua : et septem lampades ardentes ante thronum, quae sunt septem spiritus Dei. "
Hic describit sedem, id est, Ecclesiam per ea quae procedunt ab ea, et sunt tria : fulgura, voces, et tonitrua. in fulgure notatur paenae aeternae comminatio, vel
miraculorum coruscatio : in voce consolatio, vel beatitudinis promissio : in tonitruo paenae temporalis comminatio. Et quia omnia ista debent a charitate Ecclesiae procedere, ideo ponitur septiformis Spiritus in similitudine lampadis ardentis ante sedem descriptio, ibi, " Et septem lampades ardentes. "