PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur. "
Hoc quod dixerat sub metaphora, explanat hic loquens expressius sub alia similitudine. Et dicit sicut in praehabitis. Praemittit enim, et concludit.
Praemissa bipartita est secundum duas comparationes boni et mali.
De bona dicit : " Bonus homo, " bonitate charitatis fraternae, quia alius nul- lus vere bonus est, " de bono thesauro, " charitativae dulcedinis quam diu congregavit, " profert, " ore et opere, " bonum, " verbum molle, opus beneficii, orationem pro inimicis. Proverb. XXI, 20: Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi. Psal. CXI, 3 : Gloria et divitiae in domo ejus. Et ideo de illa abundantia non eructatur nisi bonum. Psal. xliv, 2 : Eructavit cor meum verbum bonum.
" Et malus homo de malo thesauro " cordis, hoc est, habens odium fraternum. Ad Roman. II, 5 : Secundum duritiam tuam et impaenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae. Job, xxxviii, 22 et 23 : Numquid ingressus es thesauros nivis, et thesauros grandinis adspexisti, quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli ?
Hic ergo " profert malum, " maledictum et vituperium in ore : homicidium autem et vulnera et livores in opere.
Et subjungit concludens generaliter, dicens :
" Ex abundantia enim cordis, "
Hoc est, ex hoc quod exuberat in corde de amore vel odio, " os loquitur, " hoc est, prolativa virtus enuntiat, sive fiat per os, sive per opus, sive per aliud signum, quod cor manifestat. Proverb. xv, 1 et 2 : Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem. Lingua sapientium ornat scientiam, os fatuorum ebullit stultitiam. Isa. XXXII, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
" Quid autem vocatis me Domine, Domine : et non facitis quae dico ? "
Hic incipit invitare ad perfectionem eorum quae docuit in toto sermone. Et duo facit : unum quidem, quia in- vitat ad opus quod verbum perficit : et aliud, quia per similitudinem ostendit sapientiam viri implentis, et stultitiam non implentis.
De primo dicit invectivum sermonem. Quia enim difficilia dixerat, tardos quosdam ad implendum videbat, et quasi jam signo quodam dicentes illud Joannis, VI, 61 : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ?
Et ideo dicit: " Quid " hoc est, Quare Qua de causa, Quo intellectu " vocatis, " et invocatis " me Domine, " ore, " Domine, " exteriori quadam reverentia, " et non facitis quae dico, " obediendo mihi ? Malach. I, 6 : Si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? Tunc enim vos mihi debere obedire recognoscitis, quando me Dominum vocatis.
Vocant Dominum ore, qui ore invocant, et facto non appropinquant, Ad Titum, I, 16 : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Isa. XXIX, 13 : Populus iste ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me. Alii autem per fidem informem hunc et corde et ore confitentur : sicut fatuae virgines, Matth. xxv, 11 : Domine, Domine, aperi nobis. Matth. VII, 22 et 23 : Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos. Oportet ergo dicere corde, ore, et opere. I ad Corinth. xii, 3 : Nemo potest dicere : Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Glossa Ambrosii, " corde, ore, et opere. "
Sic ergo ponit contra non observantes sermonem suum invectjonem.
" Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit. "
Hic tangit commendationem et sapientiam observantium sermones istos per assimilationem. Et tangit duo. Primum enim commendat eum qui sermones istos observat, et secundo ostendit stultitiam et damnum non observantis.
In commendatione servantis duo sunt: assimilatio scilicet, et assimilationis causa cum servantis utilitate.
Assimilatio habet quatuor : assimilatum, ostensionem assimilationis, eum cui assimilatur, et assimilationis modum et rationem.
De assimilato dicit tria : appropinquationem ad Dominum, auditum, facti observationem .
De appropinquatione dicit :
" Omnis qui venit ad me. " Omnis dicit, ut removeat personarum distinctionem. Ad Coloss. iii, 25 : Non est personarum acceptio apud Deum . Sapient. VI, 8 : Non subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem cujusquam : quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus. I ad Timoth, II, 4 : Omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
" Qui venit. " Venire indicat voluntarium motum appropinquationis ad Christum. Non enim vult quod trahantur, vel cogantur. Quia, sicut dicit Damascenus : " Non suadet vitium, nec compellit ad " virtutem. " Venit ergo qui voluntarie per fidei devotionem appropinquat. Jacob. IV, 7 et 8 : Resistite diabolo, et fugiet a vobis. Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Omnes ergo onerati peccatis et qui fugerunt gladium tentatoris, veniant. Matth. XI, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Jerem. LI, 50 : Qui fugistis gladium, venite, nolite stare.
" Ad me. " Sicut ad lumen, sicut ad exemplum, sicut ad remuneratorem. De primo, Psal. xxxiii, 0 : Accedite ad eum, et illuminamini: et facies vestrae non confundentur. De secundo, Joan. XIII, 15 : Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Ad Hebr. viii, 5 : Vide, omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte . De tertio, Apocal. II, 7 : Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei. Et infra, v. 17 : Vincenti dabo manna absconditum. Unde, Matth. XI, 28 : Ego reficiam vos. Genes. l, 21 : Nolite timere, ego pascam vos.
" Et audit sermones meos. "
Ecce secundum. Videtur autem pervertere ordinem : quia prius est audire verbum vocantis quam venire. Ad Roman. x, 17 : Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Si ergo venit aliquis per fidei devotionem, oportet auditum esse antequam veniat. Ad hoc dicendum, quod auditus hic sumitur pro auditu interiori Spiritus dantis intellectum fidei: et ille sequitur primum auditum exteriorem, et sequitur fidei accessum. Ad Hebr. XI, 6 : Credere oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Talis autem auditus describitur, Isa. VII, 9, secundum antiquam translationem : " Nisi credideritis, non intelligetis . " De illo autem auditu loquitur Christus, Joan. XVI, 13 : Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur. Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus.
De eo autem qui audit tantum exterius dicitur, Joan. III, 8 : Spiritus ubi vult spirat: et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, aut quo vadat. Qui ergo audit intus ad intellectum, est de quo hic loquitur. Ad Hebr. IV, 2 : Non pro-fuit illis sermo auditus, non admixtus fidei ex iis quae audierunt.
" Sermones meos : " Sermo a serpendo dicitur, quia in cor serpit nisi aliquid obsistat. Psal. cxlvii, 15 : Velociter cur -rit sermo ejus.
" Et facit eos. "
Ecce tertium, impletio sermonis in opere. Jacob. I, 22 : Estote factores verbi, et non auditores lanium, fallentes vosmetipsos. Ad Roman. II, 13 : Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.
Iste ergo est qui assimilatur.
" Ostendam vobis. "
Ecce assimilationis ostensio. Ostendere autem est per similitudinem oculatae demonstrationis. Intellectus enim noster materialis est, et semper intelligit cum continuo et tempore : quia non accipit nisi a formis magnitudinum corporalium, et a formis sensibilibus motui et tempori subjacentibus. Et ideo, sicut dicit Dionysius, " Oportet quod similitu-" dinibus corporalibus manuducatur. " Et hoc est quod dicit : " Ostendam vobis. " Job, XXVII, 11 : Docebo vos per manum Dei, quae Omnipotens habeat, nec abscondam. "
" Cui similis sit. " Matth. XIII, 34 : Sine parabolis non loquebatur eis, scilicet turbis.
" Similis est homini aedificanti domum. "
Ecce id cui assimilat. Et si similitudo sumatur ad humana, planum est : quia tunc similitudinem ponit ad architectum sapientem. Sed non sic volunt Sancti, sed quod similitudo ponatur ad Christum qui singulariter homo est. Quia cum in qualibet natura speciei sit aliquod unum primum, quod naturam illam vere et simpliciter habet: quod est mensura omnium aliorum : et ad cujus analogiam sive proportionem omnia alia naturam et speciem illam participant: ita oportet quod sit in homine. Tales autem non habemus nisi duos : Adam quem Deus manu sua fecit, et Christum qui opere Spiritus sancti conceptus est. Sed Adam a veritate naturae per peccatum multum destitit : Christus autem naturam reparavit. Et ideo in Christo simplicius et verius natura humana fuit. Et ideo ipse homo est, ad cujus proportionem omnes alii homines dicuntur. Ad Ephes. IV, 13 : Donec occurramus... in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Sic igitur Christus est homo. Psal. lxxxvi, 5 : Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Hic enim homo, ratione singulariter est praeditus, et sapientia plenissime est perfectus. Matth . VII, 24 : . Assimilabitur viro sapienti.
" aedificanti domum. "
Tres domos aedificat Christus : domum inferiorem, Ecclesiam militantem : domum interiorem, conscientiam virtutibus redundantem : domum superiorem, Ecclesiam triumphantem.
De prima dicitur, Genes. xxviii, 17 : Non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli.
De secunda, Sapient. viii, 16 : Intrans in domum meam, conquiescam cum illa, scilicet sapientia.
De tertia dicitur, Joan. XIV, 2 : In domo Patris mei mansiones multae sunt.
De his omnibus domibus dicitur, Exod. I, 21 : Quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit eis domos.
aedificium autem illud a sapientissi- mo fit architecto Christo, et ideo in omnibus sapienter est perfectum. I ad Corinth. III, 9 : Dei aedificatio estis. Ad Ephes. ii, 20 et seq. : Superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu : in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu. Hic ergo aedificat, caementum et gluten habens pietatis : lapides vivos, fideles. Ezechiel. XIII, 11 : Die ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit. De lapidibus, I Petr. II, 5 : Tamquam lapides vivi superaedificamini. In libro Pastoris : " Ecce non vides turrim " magnam contra te, quae aedificatur la-" pidibus splendidis . " Quasi dicat: Mirum est, si hoc non vides. Aggaei, i, 8 : Ascendite in montem, portate ligna, et aedificate domum, et acceptabilis mihi erit. ''Ligna enim et lapides, sunt homi- . nes vel virtutes, ex quibus domus construitur: Ecclesia quidem ex hominibus, conscientia autem ex virtutibus.
" Qui fodit in altum, et posuit fundamentum supra petram. "
Ecce tangit hic modum assimilationis.
Tangit autem hic quatuor. Primum est impedimentorum remotio. Secundum autem est in aedificio partium congruus ordo. Tertium est firmitas substantis in fundamento. Quartum est immobilitas in loco.
De primo dicitur :
" Qui fodit in altum. "
Terram porosam, non conjacentem de profundo extrahendo, hoc est, terrenum affectum in bonorum ambitionibus, in divitiarum cupiditatibus, in deliciarum voluptatibus usque in profundum cordis ejiciendo. Altum enim et profundum sunt idem, differentia penes terminos, ut dicit Philosophus. Hoc autem fit per compunctionis plenae humilem confessionem. Isa. II, 10 : Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo. In petram enim intrare, est usque ad solidum petrae fodere. Abscondi in fossa, hoc est, in effossa humo, est occultum cordis per totam terrenitatem ejicere, sicut diximus.
" Et posuit. "
Ecce secundum, quod est aedificationis partium ordo. Positio enim, ut dicit Philosophus, est ordo partium in loco. Nihil enim valet aedificium sine ordine. I ad Corinth. XIV, 40 : Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis. Judicum, v, 20 : Stellae manentes in ordine et cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt.
" Fundamentum, "
Quod firmiter substat: et hoc est fideles. I ad Corinth. III, 11 : Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Ad Hebr. XI, 1 : Fides est sperandarum substantia rerum. Glossa, hoc est, substans fundamentum in toto spirituali aedificio. Fides enim prima virtus est in cognitione Dei. 11 ad Timoth. II, 19 : Firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc.
" Supra petram. "
Ecce loci soliditas et immobilitas. Petra enim rupes est quae penitus est immobilis : et haec rupes est firmitas veritatis divinae quae subjicitur in omnibus articulis fidei. Matth. XVI, 16 et 18 : Tu es Christus, Filius Dei vivi, dixit Petrus. Et Christus subjunxit : Super hanc petram (immobilis et divinae confessionis veritatis) aedificabo Ecclesiam meam. E ccli. XXVI, 24 : Fundamenta aeterna su-pra petram solidam. I ad Corinth. x, 4 : Petra erat Christus, hoc est, veritas Christi. Isa. liv, 11 : Fundabo te in sapphiris, qui sunt caelestis coloris, hoc est, in caelesti veritate, quae est in fidei articulis.
" Inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere : fundata enim erat supra petram. "
Hic tangit assimilationis hujus causam.
Et dicit quatuor. Primum est irruens et emolliens ex aeris passione. Secundum est affluens et impetum faciens ex inundationis in unum congregatione. Tertium est firmitas resistentiae in impulsu tentationis. Quartum est causa propter quam totum aedificium persistit in tot insultibus firmum.
De primo dicit: "Inundatione facta, " ex ventis, imbribus, et pluviis, hoc est, ex suggestione diaboli, et persecutionibus hominum , et stillicidiis libidinum carnalium. Job, xx, 23 : Utinam... emittet in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum. Matth. VII, 25: Descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam.
" Illisum est flumen domui illi. " Flumen vanitatis, et flumen concupiscentiae, et flumen persecutionis mundanae. Sapient. v, 23: Flumina concurrent duriter. Psal. XCII, 3 : Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam. Psal. cxlviii, 8 : Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum.
" Et non potuit eam movere, " de loco fundationis suae. Eccle. x, 4 : Si spiritus, hoc est, impetus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Psal. CXXIV, 1 : Qui confidet in Domino sicut mons Sion, non commovebitur in aeternum.
Tangit autem causam : " Fundataenim erat super petram. " Proverb. xxx : 26 : Lepusculus, plebs invalida, scilicet plebs christiana, qui collocat in petra cubile suum.
" Qui autem audit, et non facit, similis est homini aedificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna. "
Hic per oppositum tangit assimilationem non facientis.
Tangit autem tria: assimilationem, assimilationis causam, et damnum.
Assimilatio continet tria: stultum qui assimilatur, et cui assimilatur, et rationem assimilationis.
Stultus qui assimilatur, tangitur per hoc quod dicitur: " Qui autem audit, et non facit. " De tribus superioribus hic primum omittit, scilicet, " qui venit ad me : " quia non faciens et faciens, venit quidem si audit: sed non faciens non vere venit quia ore venit, et corde recedit. Isa. XXIX, 13 : Appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me. Et ideo Dominus de tali appropinquatione non dignatur facere mentionem. Psal. xv, 4 : Nec memor ero nominum eorum per labia mea.
Et hoc est quod dicit: " Qui autem audit, " et ad intellectum audit. Psal. ex, 10: Intellectus bonus omnibus facientibus eum.
" Et non facit. " Jacob. I, 23 et 24: Qui auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo. Consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
" Similis est homini. "
Ecce cui assimilatur. Dicitur autem hic homo diabolus ab eventu, quia devicit hominem. Matth. xiii, 28 : Jnimicus homo hoc fecit, hoc est, diabolus. Matth. VII, 26 : Similis est viro stulto.
" aedificanti domum. " Diabolus domum non aedificat, sed potius destruit aedificatam : sed facit domus similitudinem in ruinosis, in quibus ex peccatis quamdam facit domus similitudinem, in saecularibus rebus quaerens habitationem. Job, xviii, 15: Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est. Haec autem aedificatio est per terrenorum acquisitionem.