Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Quarta sententia ait Theologiam esse affectivam. Haec videtur D. Bonav. hic quaest. 3. quam refert Durand. hic quaest. 6. et si intelligatur per affectivam, practica vera est ; si vero alia scientia mediainter speculativam et practicam, falsa est, quia ostensum est art. 1. n. 5. dilectionem esse veram praxim. Quinta sententia docet Theologiam esse contemplativam; pro qua adducitur Augustinus quem explicat Doctor, quod contemplativum de quo agit continet memoriam, intelligentiam et voluntatem, (de quo 1. dist. 3. q. ult.) quae, ut sunt portio superior, id est ut respiciunt aeterna sunt contempla -tivae. Ex quo constat quod contemplatio non stat in sola cognitione, sed quod includat amorem.
Quarta via (a) dicit Theologiam esse affectivam. Quod bene intelligi potest, si affectiva ponatur esse quaedam practica. Si autem affectiva ponatur tertium membrum distinctum contra practioum et speculativum, sic est contra dicta in primo articulo, ubi ostensum est dilectionem esse veram praxim, et etiam contra auctoritates multas quae sentiunt praecise scientias distingui in speculativam et practicam, et nullum esse tertium membrum.
Quinta via (b) dicit Theclogiam esse contemplativam, pro qua via adducit Augustinum 12. de Trinit. cap. 14. ubi vult quod sapientia est respectu contemplationis, scientia vero respectu actionis. Cum igitur Theologia sit proprie sapientia et non scientia, ipsa non erit practica, sed contemplativa. Respondeo, Augustinus 12. de Trinit. cap. 4.dicit quod istae duae portiones animae, superior et inferior, non distinguuntur nisi penes officia, et in utraque tam in superiori quam in inferiori, est Trinitas, in superiori autem imago Trinitatis increatae. Et tamen sola superior portio est contemplativa, quia respicit aeterna; igitur ista contemplatio de qua loquitur, non determinatur ad speculationem intra genus scientiae. Continet enim illud contemplativum memoriam, intelligentiam et voluntatem, et ita in contemplativo illo. potest esse extensio extra genus scientiae, sicut potest esse in activo, hoc est in portione inferiori respiciente temporalia, quae etiam habet Trinitatem. Si igitur ista est contemplativa, ut loquitur ibi Augustinus, non prohibetur propter hoc esse practica, si extenditur ad praxim in portione superiori.