IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(e) Tertio de forma necessaria ex parte Sacramenti, etc. Conclusio Doctoris est, ad necessitatem Sacramenti requiri, ut exprimatur actus baptizandi, et suscipiens cum invocatione sanctissimae Trinitatis, non tamen persona ministri ; est doctrina communis, quae habetur ex capitulo, Si quis, etc. de baptismo, quod est Alexandri III. Si quis puerum ter in aquam immerserit in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. et non dixerit: Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen, non est puer baptizatus.
Illa autem baptizo te requiruntur ad expressionem actus baptizandi, et ipsum suscipientem, non aliter, .quia persona ministri non necessario exprimitur. ut patet ex forma Graecorum, et alia per baptizatur et baptizetur ; quam formam ratam habet Concilium Florentinum in decreto Unionis Armenorum de hoc Sacramento, ubi triplicem modum exprimendi formam validam Sacramenti declarat. Primus est, Ego te baptizo: secundus, baptizatur servus Christi, etc.
sive baptizetur servus Christi manibus meis, etc. Cujus rationem subdit hanc :
Quoniam cum principalis causa, ex qua Baptismus virtutem habet, sit sancta Trinitas, instrumentalis autem sit minister, qui tradit exterius Sacramentum, si exprimitur actus, qui per ipsum exercetur ministrum, cum Sanctae Trinitatis invocatione perficitur Sacramentum, etc. Quamvis autem Concilium hic non declaret suscipientem esse exprimendum, illud supponit, quia tam forma quam ablutio seu actus, ut importatur per formam, verificantur circa subjectum ablutionis. Et de hoc nulla fuit controversia, aut diversitas in ritu quoad substantiam, licet quoad modum graminaticalem exprimendi suscipientem fuerit varietas, qui in forma Latinorum in accusandi casu, in forma Graecorum in nominativo exprimitur ; exprimitur tamen persona subjecti in utraque, et significatio formae practica ad ipsum dirigitur.
Concilium autem declarat varietatem, quae contingit circa expressionem vel suppressionem personae ministri, in quibus fuit diversitas ritus inter utramque Ecclesiam. Conclusio etiam patet Matthaei ultimo : Baptizantes eos in nomine Patris et Filii, etc. ubi traditur forma baptizandi, vel jam tradita exprimitur juxta sensum communem et interpretationem Ecclesiae.
Dubitatur autem circa modum exprimendi actum baptizandi, an debeat exprimi, ut actus ministri, ita ut si ita restringatur, ut supponat verbum pro actione Dei tantum, ut in hac baptizet te Deus, sit valida forma? Respondet Soto in haec dist. quaest, unica art. 5. requiri, ut non excludatur, quamvis non exigitur ejus expressio, ac proinde illa forma esset sufficiens. Contrarium docet Vasquez disp. 142. cap. 2. tum, quia illud denotatur verba illa Matthaei, ex quibus colligitur expressio actus, quae expressio non exigeretur, nisi importaretur actus, ut a ministro est, alioquin tribueretur tota actio Deo, et denotaretur ministrum nihil concurrere, neque consequenter Sacramenta a se data esse causam gratiae, sed solum Deum.
Consequenter dicit illam formam, quam approbat Sotus, non esse validam, quia reservat nihil ministro; tum quia non competit Deo baptizare in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, quia hic modus denotat auctoritatem, quam non habet Deus in se, sed in ministro, cujus actioni recte additur illa particula in nomine. Secundo sequitur si forma per modum imperandi proferatur, ita ut actus ille exprimatur, ut ministri, validam esse, quia sic auctoritas per Prosopopoeiam dirigitur ad effectum, sicut si quis ex fide imperet arbori transplantare. Tertio sequitur, si proferatur deprecative, nihil fieri, nisi denotetur per verba adjuncta actio, ut procedit a ministro, quia sic rejicitur tota actio in Deum. Unde haec invalida esset : Baptizetur servus Christi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, si deprecativa est. Haec autem valida : per istam ablutionem remittat tibi Deus peccata tua, sicut in Sacramento Unctionis : Per istam sacram Unctionem remittat tibi Deus, etc.
Respondetur tamen in forma non exprimi necessario actionem, ut est a ministro ; est Doctoris, D. Bonaventurae, hic in 1. p. dist... art. 2. quaest. 1. Richardi loco citato, Durandi quaest. 1. Paludani ibidem, Gabrielis art. 1. Adriani in 4. quaest. 1. g Ad videndum, etc. et omnium, qui formam Graecorum intelligunt deprecative, in qua non significatur actio ut ministri, vel ut est a ministro ex vi verborum.
Quia baptizatur et baptizetur non denotant personam ministri, cum sint verba passiva, sed subjectum, in quo est actio per modum passionis: implicite autem connotat agens correlativum, seclusa alia particula, quae ipsum exprimeret, sicut correlativa sunt simul cognitione, ut est actio et passio. Unde in forma Graecorum nulla particula exprimit personam ministri, neque actionem explicite, ut a ministro.
Quamvis autem Florentinum addat manibus meis, id declarationis gratia fuit, non necessitatis, cum Graeci illam non exprimant. Neque ratio hujus usus baptizandi per Graecos introducti, aliam expressionem permittit, unde ut recte Arcudius, AdminBookmark , vel AdminBookmark , id est, a me,
vel per me, recte subintelligitur, et ratio facta convincit importari implicite personam ministri, ut exercet actionem baptizandi externam.
Ratio etiam Florentini praemissa idem supponit, docens non necessario exprimi causam instrumentalem, sed actio ut a ministro eatenus necessario exprimenda esset in forma, quatenus ipse minister esset exprimendus, hoc autem non requiritur per ipsum Vasquez. Probatur antecedens, quia ideo exprimeretur per ipsum actio, ut est a ministro, quatenus concursus causae instrumentalis seu ministri exprimendus sit, ne alioquin denotaretur solus Deus esse causa gratiae absque ministro, et consequenter absque Sacramento, ut ipse infert ; concursus autem ministri nequit exprimi, nisi exprimatur ipse minister, quia est actio, ut fluit a virtute agentis. Sed Concilium dicit sufficere, ut exprimatur actio, ut est a causa principali, et non instrumentali, quia exprimere causam respective ad effectum in fieri, ut contingit in proposito, est exprimere causam ut influit, et ab eo effectus fit: ergo, etc.
Deinde exprimendo influxum causae principalis, ut agit mediante instrumento, sufficienter importatur actio instrumenti, ut ab instrumento, ex praescripto ordine causarum et influxus. Sed exprimitur in forma deprecativa in verbis praescriptis, Deus causa principalis, ut influens mediante Sacramento sensibili, quod ponitur per ministrum, et consistit proxime in actibus ejus sensibilibus ; ergo sufficienter importatur per hoc solum actio et concursus ministri, sine alia expressione.
Tertio denique, quia ex natura rei, accedente institutione divina, forma et materia ab eodem ministro debent applicari, ita ut si altera harum per diversos ministros applicetur, forma per unum, materia per alterum, non integrent materiam, seu fundamentum significationis sacramentalis, neque sacramentaliter applicentur ; ergo ex conjunctione harum ad invicem, recte designatur ablutio esse a proferente verba, et utrumque ab eodem, seclusa alia quacumque particula id exprimente ex institutione item divina, ex ordine formae ad materiam, tanquam compartem applicatam ab ipso proferente, ex natura tam actionis ablutivae quam prolationis verborum, ex ordine ablutionis receptae in subjecto. et signatae per formam, ex subordinatione Sacramenti et ministri ad causam principalem; sufficienter, inquam, denotatur actio, ut est a ministro, vel esse ab ipso, ac proinde superfluit omnis additio ad illud exprimendum, quamdiu praedicta salvantur
Peto enim quid designet ipsam formam esse a ministro ? an etiam ad hoc requiratur particula ulla in forma, quae id designet? et hoc non, ut per se patet: ergo nihil aliud hoc exprimit, praeter ipsam prolationem ejus, quae fit a ministro. Eodem modo actus ablutionis factae a mi nistro designat seipsum, ut dicit ordinem ad ministrum, et ministrum, ut ab eo fit visibiliter; expressius ergo designat ministrum in reipsa, quam si per verba exprimeretur. Hinc itaque ablutio designat ministrum, hinc forma, quae connotat ablutionem fieri hic et nunc circa subjectum et personam suscipientis, estque tantum illa, quae fit a ministro, sufficienter denotant actionem fieri a ministro, aut ut est a ministro, neque alia ejus expressio requiritur. Magis mirum est quomodo praefatus auctor velit etiam in forma consecratio- nis, denotari actionem, ut a ministro est, seu exprimi, cum minister non proferat formam in persona propria, sed in persona Christi, neque ullum sit verbum,quod exprimatur practice aut speculative in ordine ad personam ministri; vel si eo quod sacerdos proferat verba consecrationis in persona Christi, denotat se habere auctoritatem consecrandi, quare etiam, ut profert formam Baptismi, ut minister Christi, non denotet se esse ministrum, quamvis non exprimatur ex vi verborum explicite. Neque fundamenta, quae adducit contra Sotum, sunt magni ponderis, haerent enim in superficie verborum, vel procedunt ex supposito non admisso; concedimus enim Sacramentum Baptismi consistere in fieri, denotare ablutionem in usu et exercitio, ut est influxu, ac proinde, ut est a proxima causa. Et hoc denotatur per formam quamcumque, quae exprimit actum baptizandi de praesenti, cum persona suscipientis, et invocatione Trinitatis; quia ergo materia Baptismi est i ablutio in fieri, et forma jam praescripta, ut est in prolatione actuali non interrupta, et supponunt ex ordinatione divina intentionem ministri, cujus est haec applicare, denotatur actio ut a ministro est,
non quod hoc debeat necessario exprimi per ipsa verba formae, quae verificatur speculative et practice circa subjectum, et non circa personam ministri necessario.
Negatur ergo prima sequela, ex jam dictis, nempe denotari actionem illam esse solius Dei, privative ad causam instrumentalem utramque, tam ministrum quam Sacramentum. Neque illam doctrinam admitto, quam ex Alensi pro fundamento statuit, nempe per actionem ministri recte designari actionem Dei, ut causae principalis, non e contra, quia relativa eodem modo se habent ad invicem, quot enim modis dicitur instrumentum, tot modis etiam causa principalis. Licet ergo de potentia absoluta Deus possit gratiam conferre sine ministro et Sacramento, tamen de potentia ordinaria, ut agit mediante Sacramento, agit mediante ministro, ut instrumentali causa ; et hoc modo actio Dei mediante Sacramento, quae explicatur in forma praedicta, importat actionem ministri confidentis Sacramentum.
Neque Patres agentes contra Donatistas, dum negarent ministrum sanctificare, vel dare effectum Sacramenti, quem Deo reservant (ut infra videbimus), ex illa forma, et modo loquendi, excludunt actionem ministri instrumentalem, multo minus excluditur perillam formam, quae exclusiva non est, ex vi verborum et modo significandi, licet exprimat tantum causam principalem, ut agentum per Sacramentum; et ex his negatur altera consequentia.
Ad formam illam, quam reprobat, respondetur esse bonam. Ad improbationem, respondetur expressionem majorem alicujus in forma non vitiare ipsam, sicut quando dicitur : Ego baptizo te Paulum, ubi pronomina subintellecta exprimuntur ; et si addatur istis : Spiritus sancti ab utroque procedentis, etc. neque illa est interpretatio congrua illius formae, quam ibidem subjungit, quasi invocatio Trinitatis referatur ad Deum, vel baptizatio ministerialis, tanquam a Deo facta, sed ad ministrum deprecantem Deum, ut conferat effectum per invocationem trium personarum, faciam in forma a ministro, sicut saepe invocamus Deum, ut per nomen sanctum suum sit nobis propitius: Deus in nomine tuo salvum me fac, etc. Neque etiam recte interpretatur illud in nomine, quasi designaret auctoritatem baptizandi, quam habet minister, quia designat potius potestatem Dei, et unitatem personarum respective ad baptizatum et effectum ablutionis animae a peccato. Caetera, quae ibidem adducit contra causam praetensam a Scholasticis mutationis formae factae in Ecclesia Graeca, jam impugnavimus.
(f) De verbis autem principalibus, etc. In forma distinguit Doctor, quoad ea etiam quae essentialia sunt, quaedam verba principalia, et quaedam minus principalia. Principalia continent invocationem Trinitatis ; minus principalia sunt verba, quibus exprimitur actus baptizandi, et persona suscipiens.
Haec distinctio non sumitur in eo sensu, quasi si deesset aliquod verbum, quod dicitur minus principale, perficeretur forma in sensu sacramentali, in quo perinde forma dependet aeque ab omnibus, quia deficiente quocumque, nihil fit, et sic quaecumque sic sunt principalia. Dicitur ergo principale, primo quantum ad modum significandi expressius et magis proprie ; et sic invocatio Trinitatis debet fieri nominibus propriis ; alia verba per aequivalentiam, licet non adeo propria, possunt suppleri, modo exprimant actum, ut abluo, immergo, et hujusmodi, vel suscipientem, ut Paulum, servum Christi, etc. Secundo dicuntur principalia quantum ad significatum, quia exprimunt causam principalem a qua est effectus ; alia vero subjectum, in quod recipitur, et actum exteriorem exercitum a ministro, vel ipsum effectum interiorem causatum in anima ; et hanc tangunt auctoritates Patrum, qui dicunt in nomine, et invocatione Trinitatis sanctificari nos per Baptismum, et supponit Florentinum supra.
His itaque suppositis, Doctor hic determinat de variatione facta in forma, et de verbis praecise requisitis ; supponit ergo, ex Philosopho, quatuor esse in genere mutationes. Prima, quae fit in Substantia ; secunda, quae in Quantitate ; tertia, quae in Qualitate: quarta, quae spectat ad Ubi ; et servata proportione totidem modis posse formam Sacramenti mutari; et idem dico de materia. Ex iis ergo, quae hic tradit Doctor de variatione circa formam Baptismi, applicando principia generaliter ad formam aliorum Sacramentorum, statuo has regulas:
Prima regula : Mutatio formae per verba synonima ejusdem, vel diversi idiomatis, non est substantialis, sed accidentalis, et sic rite conficitur per talem formam, patet in exemplo de forma Baptismi apud Graecos et Latinos.
Secunda regula : Illa est mutatio substantialis in forma, quae destruit sensum sacramentalem. Pro quo advertendum est, illum dependere a quibusdam particulis formae, et etiam dispositione earum, quae se mutuo determinant, unde consurgat sensus formae, verbi gratia, in forma Baptismi, ut dictum est, requiritur expressio actus et suscipientis cum invocatione Trinitatis, si haec manent, quamvis mutetur forma Grammaticaliter, non mutatur substantialiter in sensu Theologico; estque valida. His mutatis contrarium contingit, quae autem verba, quae dispositio sit substantialis hoc modo, dependet a tractatu in specie de singulis Sacramentis.
Tertia regula : Mutatio facta in forma animo inducendi errorem, modo illa maneat, quoad sensum substantialem, non est substantialis. Est contra D. Thomam quaest. 66. art. 8. Richardum hic art. 2. Aliacensem quaest. 2. Adrianum et alios. Probatur, quia Graeci, ut refert Durandus et Sotus, vel aliqui eorum, ut moderni apud Arcudium supra ; et aliqui ex antiquis apud Innocentium, ita utuntur forma Baptismi, ut putent eam esse omnino necessariam, et formam Latinorum nullam, tamen valide baptizant, modo salvetur intentio, quae si deficiat, nullitas non est ex defectu formae, sed intentionis.
Respondet Durandus et Sotus, id verum esse, modo ritus ipsorum toleretur ab Ecclesia, secus si contrarium contingat. Contra, quod ritus toleretur, vel non, non facit ad essentiam formae, quae non dependet in sensu suo ab Ecclesia aut ministro, sed a sola institutione Christi; ergo quamdiu manet forma quoad requisita a Christo instituta, semper erit de se efficax, quantum ex parte formae, quia alias esset signum aequivocum et fallibile, sicut autem institutio formae non dependet ab Ecclesia, sic nec sensus ejus substantialis et sacramentalis.
Objicies responsionem Zachariae Papae de Consecrat. dist. 4. c. Retulerunt, circa baptizantem in nomine Patria et filia, etc. qui Baptismum decernit esse validum, modo non animo inducendi errorem sic baptizaverit. Respondetur defectum, qui tum contingeret, esse ex defectu intentionis, et non formae.
Quarta regula : Significatio formae non dependet ab intentione ministri, ita ut per eam reddatur valida, quae alias fuit invalida, vel e contra. Haec est contra Suarez tom. 3. in 3. p. disp. 2. sect. 5. ponit enim casum, si forma sit ambigua, et verum sensum ejus intendat minister, valide per eam conficere Sacramentum ; si autem sensum falsum intendat, nihil facere, non solum ex defectu intentionis, sed etiam formae. Contrarium probatur ex dictis, quia formae significatio dependet ab institutione et acceptatione communi, si loquamur de humana, quae est per auctoritatem publicam ; unde intentionem interpretamur per verba, non e contra, et in contractibus et transactionibus statur verbis, non intentioni, quae nequit aliter cognosci quam per verba. Sicut ergo intentio privata non dat significationem verbis, ita neque suppositionem, (licet enim in ordine ad seipsum posset hoc vel illud intendere per verba,) verba tamen dant intelligere hoc, quod important per communem impositionem et acceptationem.
Eadem ratione patet significationem practicam, quae ex institutione Christi, non dependere ab intentione proferentis privata, ac proinde intentio accommodata formae in sensu sacramentali non est privata intentio ministri, qualitercumque concepta, sed intentio communis quam habet, ut minister Ecclesiae et Christi, quae salvari potest, manente privata corrupta per errorem. Hoc non esset verum, si intentio privata ministri posset distrahere aut determinare formam quoad sensum, nam Arianus ex errore (quem tamen in forma non exprimit) in forma Baptismi intendit Filium non esse consubstantialem Patri, neque particulam in nomine significare unitatem trium personarum, quae intentio ejus non distrahit formam a sensu sacramentali, modo intendat conferre Baptismum Christi: et hoc ideo, quia forma in sua significatione non dependet ab intentione ejus privata, sed ab institutione Christi.
Ad propositum ergo inquiro, an forma ambigua faciat determinate sensum sacramentalem ex vi verborum, quamvis ad alium sensum, etiam quovis modo torqueri possit ? si sic, valide conficit, modo adsint reliqua, ut intentio ministri: si contrarium, nihil flet, quantumlibet minister intendat sensum sacramentalem, nam praeter intentionem ministri requiritur forma ex vi verborum significans. Unde si quis intenderet per hanc formam baptizare : Ego te baptizo in nomine Patris, et caetera, per particulam et caetera intendens reliqua quae supersunt, nihil faceret; per hanc : haec est vera oratio, baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, nihil fieret, quantumcumque haberet intentionem baptizandi, quia illa prolatio formae, vel forma sic prolata, non supponit pro sensu sacramentali, sed pro subjecto praemisso : talia enim sunt praedicata, qualia permittuntur a subjectis; et forma hoc modo recitative dicitur, et non significative, quia sic proferens formam, non profert ut minister Sacramenti et practice, sed ut Theologus, aut dialecticus in ordine ad enuntiationem speculativam, et si intenderet conficere, nihil fieret ex defectu formae.
Praeterea nulla est forma, quin aliqua ejus verba possint torqueri ad sensum aequivocum, saltem in sensu tropico et figurato, ut absolvo te, supple a vinculis materialibus, aut ab excommunicatione, et censuris, vel certe recitative vel significative proferri potest, hoc est speculative vel practice; ergo si minister debeat, excludendo sensum ambiguum, quacumque ratione supponi possit, determinare sacramentalem significationem, saepius committit Sacramentum nullum, quando non reflectit.
Dices, sufficere intentionem universalem, quae determinat ad sensum sacramentalem. Contra, ergo, salva illa, semper valide fiet Sacramentum, quantumcumque per privatum errorem aut malitiam intendat sensum disparatum, et sic tollitur casus. Si autem non habeat praedictam universalem aut particularem, ad faciendum Sacramentum, ille defectus est intentionis et ministri, non autem determinationis in forma, quae utcumque fuerit determinata, non applicatur nisi per intentionem ministri.
Aliud autem est formam esse sufficientem de se, aliud esse applicatam ab intentione ministri, recipit determinationem, quantum ad sui applicationem, non tamen quantum ad significationem; et per hoc patet ad illud quod objicitur, ex illo cap. Retulerunt.
Sed dices, forma illa : in nomine Patria et filia, etc. continet in se verba omnino diversae significationis ab iis quae instituta sunt; ergo quoad formam erit invalidum Sacramentum, nisi possit recipere limitationem a proferentis intentione. Respondetur in eo contextu non esse diversae significationis, neque verba significata sua, alias propria possunt supponere, quia forma debet facere sensum aliquem rationabilem et humanum, alias non haberet rationem signi; talem autem sensum in proposito nequit alium facere quam sacramentalem, ideoque unusquisque intelligit ad eum tantum sensum referri verba et esse corrupta quoad terminationem finalem, cum alium sensum non faciant, qui sit in usu, ac proinde intelligunt ibi non esse verba alia substituta, sed eadem ipsa formae, corrupta in terminatione finali
Dices, quid ergo dubitat Pontifex, an animo inducendi novi ritus erronei id fecerit? Respondetur, quia in eo casu forma supponeret pro verbis non corruptis, et sic non faceret sensum congruum: unde intelligenda esset forma in sensu disp arato, potuit autem ita contingere ex malitia ministri. Unde Gnostici apud Irenaeum lib. 1. cap. 18. in nomine (seu in nomen, ut apud alios legitur) Patris ignoti, et veritatis matris omnium, descendentis Jesu, etc. baptizabant. Quae forma tam disparata videtur, quam prior, etiamsi in sensu intelligeretur diverso ab eo quem jam explicavimus.
Quinta regula : Eamdem esse formam et materiam Sacramentorum per universam Ecclesiam,eamdem dico quoad substantiam et essentiam. Haec est de fide, et contra quosdam Canonistas in cap. 1. de Baptismo, qui putant in Ecclesia Graeca sufficere praescriptam formam baptizetur, etc. si quis tamen in Latina ea uteretur, nihil faceret. Ratio veritatis est, quia Sacramenta quoad substantiam non subsunt Ecclesiae, sed quoad dispensationem et ritum accidentalem seu extrinsecum, ut supponit Tridentinum sess. 21. cap. 2.
Fuerunt et alii errores circa substantiam formae baptismalis, ut illorum qui in nomine trium Patrum vel trium Paracletorum, tempore Apostolorum baptizabant, de quibus canon 48. vel 49. Apostolorum. Marcionitae, qui et Gnostici, negabant Deum Patrem, quem annuntiarunt Scripturae et Prophetae esse patrem Domini nostri, quia hic notus est, ille vero ignotus, ideo utebantur forma praemissa : In nomine Patris ignoti, etc. Paulianistae etiam non servabant veram formam, sicut et Cataphryges 1. q. 1. Nicen. can. 19. Ariani etiam corrumpebant formam, Arelatense I. can. 8. Nicephorus lib. 13. cap. 35. Eunomiani quandoque non baptizabant in nomine trium personarum, sed in Domini morte, Socrales lib. 5. c. 23. Can. 50. Apostolorum.
(g) De nominibus significantibus proprietates, etc. Proposuit quinque modos, quibus mutatio fieri potest in hac forma, per variationem dictionis. Primo modo, ut sit variatio secundum sonum dumtaxat, et non quoad significationem, aut modum significandi, et haec variatio non officit. Alio modo ut variatio sit quoad significationem vocis, et significatum, vel omnino disparatum, et sic nihil fiet, vel conveniens in re, sed aliter significans, et sub alia ratione quam formam praemissam exprimitur, verbi gratia, si explicentur tres personae per dictionem collectivam Trinitatis, vel per proprietates notionales, ut genitoris, geniti et procedentis ; vel in aliquo per modum effectus denotans tres personas, sicut Christus denotat ungentem, qui est pater, unctum, qui est ipse, et unctionem, quae significat Spiritum, sanctum. Ac tandem resolvit quid sit tenendum circa illam formam : Baptizo te in nomine genitoris et geniti, et procedentis, etc.
Dicit ergo formam illam non esse sufficientem, quae est communis. Altisiodorensis lib. 3. Summae tract. 3. cap. 4. Alensis 4. part. quaest. 8. m. 3. art. 3. D. Thomae 3. part. quaest. 66. art. 5. ad 7 D. Bonaventurae cum reliquis Sententiariis in hac dist. Sotus autem negat in praxi esse sequendam contrariam ; quidquid sit de veritate ejus speculativa quam probabilem etiam censet Suarez disp. 21. sect. 4. non in usu sequendam. Contrariam amplectitur Cajetanus super art. 5. D. Thomae loco citato, et Victoria de Baptismo g 14. Probatur ratione Doctoris sententia communis, quia sicut Judaeis datum est nomen Jehova, Tetragrammaton, quod significat Deum sub ratione essentiae propriae, et cujus esset usus invocando Deum, et protestando fidem unius Dei, quae fuit explicita in omnibus et singulis illius legis, ita etiam, cum fides Trinitatis sit explicita in populo Christiano, ad quam omnes tenentur, sicut ad invocationem
Dei in tribus personis ; congruum fuit ut Christus exprimeret, sicut expressit, nomina propria trium personarum in ordine ad protestandam fidem et invocationem Dei, seu trium personarum in una essentia, quia, ut inquit, quando exprimitur persona alicujus, cujus intuitu postulamus gratiam, per proprium nomen, facilius impetratur quod petitur, quia nempe exprimitur perfectius motivum sic, quam si per aliquam proprietatem exponeretur, verbi gratia, si dicatur per filium Zebedaei, vel hujusmodi, intelligendo Joannem.
Cum in Baptismo itaque per invocationem Trinitatis, et fiat protestatio fidei in facie Ecclesiae, et petatur gratia regenerans in Christum, congruum fuit, ut invocatio institueretur personarum sub propriis nominibus, prout Christus expressit Matthaei ultimo, et Ecclesia semper tenuit in usu tam professionis fidei, quam invocationis divinarum personarum, edocta tam ex loco praedicto, quam ex aliis : Quidquid petieritis patrem in nomine meo. Nemo novit Patrem nisi Filius, etc. Pater clarifica, ect. et ubique in Testamento novo hic modus exprimendi personas est in usu, quo utitur Ecclesia in Symbolis, et orationibus, et benedictionibus ; estque magis accommodatus captui omnium, quia non omnes intelligunt notiones divinarum personarum, aut intelligere possunt.
Sicut ergo forma Baptismi ita est tradita, ut sicut ministerium Sacramenti fieret commune cuicumque quantum ad valorem, tam viris quam mulieribus, tam fidelibus quam infidelibus, qui conferre possunt Sacramentum valide in omni casu, et licite in casu necessitatis; ita etiam congruum fuit, ut fieret per propria nomina personarum, quibus fides explicita Trinitatis, et invocatio, secundum captum cujusque exprimeretur, et non per alia quae captum excedunt vulgarem.
Hoc ipsum declaratur exemplo, verbi gratia, in materia Eucharistiae institutus est panis usualis ; hinc in pasta nequit consecrari, quamvis specie physica non distinguatur a pane, quia nempe panis non est usualis, licet quantum ad effectum nutritionis, panis dici possit, respectu ejus, cujus stomachum non offenderet. Ita in verbis contingere potest, ut ea quorum usus est communis et accommodatus captui omnium congruum fuerit institui, non alia, licet respectu aliquorum sint aequivalentia, nempe Theologorum,non flamen respectu omnium quibus accommodari debuit forma, sicut et potestas ministrandi Sacramentum ad eos fuit translata.
Fundamentum ergo primarium est institutio Christi accedente usu et interpretatione tam Ecclesiae, quam Doctorum. Vasquez disp. 144. cap. 3. putat Doctorem deficere in suo discursu, quia non assignat rationem, quare invocatio personarum sub nominibus propriis fieri debeat, et non sub aequivalentibus, quod docere, inquit, deberet ipse, et alii quos rejicit. Sed non integrum Doctoris discursum ponderat; illa enim est conclusio communis, quam probationis loco non substituit Doctor,sed assertionis. Eam probat ex ratione praemissa, sumpta congruentia ex modo invocandi Deum, et significandi usu Synagogae per nomen Jehova, Tetragrammaton proprium Dei. Congruum erat etiam Christum sic instituisse formam Baptismi sub invocatione personarum sub nominibus propriis, quia talis invocatio proponit motivum expressius, ex quo reddatur magis efficax invocatio ; totum autem refertur ad institutionem, quia non observabatur in illa genitoris et geniti, etc. forma instituta a Christo. Comprehendit etiam Doctor sub invocatione trium personarum, non solum expressionem causae principalis,sed etiam professionem fidei, prout omnes supponunt, cum Baptismus sit Sacramentum fidei, et professio legis Evangelicae, et ad utrumque deservit expressio personarum sub nominibus propriis.
Negat etiam aequivalentiam utriusque formae, quantum ad modum significandi speculative, et quantum ad significationem practice seu efficaciam. Comprehendit ergo in re quidquid superaddit Vasquez, quamvis tantum declaret invocationem respective ad effectum Sacramenti ut est expressio principalis causae sanctificantis,prout etiam est ex usu Conciliorum, speciatim Florentini ac Patrum, contra Donatistas et alios haereticos jam praemissos.
Objicit Cajetanus in cap. A quodam Judoeo, approbari Baptismum in nomine Trinitatis, vel in nomine Christi collatum, ergo a fortiori in praedicta forma collatum, quae magis accedit ad formam ordinariam, et continet expressam invocationem Trinitatis. Respondetur per Trinitatem intelligi explicitam invocationem per propria nomina, sicut dictum est. Quantum ad secundum, de Baptismo collato in nomine Christi, respondebitur in sequentibus. Ita Doctor.
Objicit secundo Ambrosium lib. 1. de Spiritu sancto, ubi dicit per nomen Christi dari intelligi Trinitatem, quia ungentem, unctum, et unctionem; ergo constat invocationem implicite Trinitatis sufficere. Respondetur negando consequentiam,et declarabitur antecedens infra. Objicit tertio Eugenium IV. in decreto fidei, licet posuerit invocationem Trinitatis sub propriis nominibus in forma, non reprobare aliam, quae aliter per synonima exprimeret mysterium, et insinuat in ratione, quam adducit pro forma Graecorum, et ejus sufficientia, quia denotat actum ministri, et invocationem Sanctissimae Trinitatis, ut causae principalis ; ergo id sufficit. Respondetur eum intendere, illam invocationem, ut tradita est in formis, quas approbat, non aliter, sufficere: abstinere autem ab incertis opinionibus, quia illam quam defendit Cajetanus et Ledesma 1. part. 4. q. 1. art. 5. ut probabiliorem docet Glossa in cap. Multi, de consecrat. dist. 4. tanquam legitimam, et hoc ante Eugenium.
Objicit quarto, quod illa forma sit aequivalens, sed hoc ex dictis negatur, quia licet aequivalens aliquo modo speculative, ut quidam volunt, non tamen practice, quia id dependet ab instituto. Melius negatur etiam primum ex Doctore, quia notiones non designant personas, sed proprietates. Sed urget Suarez, quod etiam Pater formaliter significat proprietatem. Respondetur negando antecedens, quia non sumitur Pater denominative in hac forma, sed substantive, prout subsistit, licet importet sic constitutivum sui; notio autem significat proprietatem, nam licet in re sit eadem cum paternitate, tamen significat actum notionalem, ut est ad terminum per modum actus productivi, et non constitutionem personae sub illa ratione et modo significandi vocis ; paternitas autem significat subsistentiam per modum constituentis, sic ergo differunt illae voces in modo significandi, etiam speculative. Vide Doctorem infra respons. ad 7.
Objicit quinto exempla, ut, Ego baptizo te in nomine Patris, et Jesu Christi, et Spiritus sancti,: in nomine Patris et Filii et Spiritus paracleti. R espondetur primam formam non esse validam, secundam autem validam esse, quia mutatio illa est solius epitheti, non substantiae, Spiritus enim significat personam ; unde si tollatur epithetum, valet secundum aliquos, vel saltem si mutetur in aliud, quod soli personae competit, nihil obest. Sequitur ex his minus valere invocationem Trinitatis implicitam, per nomen collectivum, ut bene Doctor, cujus oppositum docet Cajetanus, nam ubicumque dicitur Baptismum debere fieri in nomimine Trinitatis, intelligitur explicite invocatio personarum, prout Christus expressit; estque ex usu Ecclesiae.
Dubitari solet quid designet illud in nomine positum in forma, et an sit particula substantialis ? de quo nihil Doctor in praesenti quaestione. Supponit Doctor g De tertio, etc. quarta mutatio, ubi insinuat designare unitatem trium personarum ; aliqui putant intelligi fidem et confessionem. Hugo de Sancto Victore lib. 2. de Sacramentis, part. 6. cap. 2. Alii autem intelligunt exprimi Deitatem, auctoritatem et potentiam cum unitate. Ambrosius lib. 2. de Sacramentis cap. 1. Nazianzenus oratione 40. Hieronymus in illud ad Ephesios 4. Unus Dominus, etc. Augustinus lib. 3. contra Maximinum cap. 32. Supponit idem Doctor dicto g de Tertio, etc. quarta mutatio insinuat designare unitatem trium personarum. Respondetur utrumque recte designari, nam in Sacramento exprimi debet causa principalis, qui est unus Deus, unus in substantia, et trinus in personis, et hujus professio publica in facie Ecclesiae per Sacramenti susceptionem fit, quantum est ex natura et institutione actus.
Idem designat fides Ecclesiae, per quam ministratur Sacramentum, et invocatio ex eadem fide ; qui enim non confitetur Patrem esse Deum, et reliquas personas esse eumdem Deum, non invocat Trinitatem. Una ergo est fides et confessio perfecta divinarum personarum, sicut et una Deitas, per quam convenit ipsis sanctificare ; unde ista conjungit Apostolus ad
Ephesios 4. Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus, etc.
Recte itaque confessio unius fidei, in qua vocantur et uniuntur in Baptismo fideles, per illam particulam datur intelligi, prout multi Scholastici post Hugonem intellexerunt, ut Magister in littera exponit in nomine, id est, invocatione vel confessione, Alensis, D. Bonaventura,Gabriel, Paludanus. Favent loca Augustini, quibus dicit Baptismum in fide Ecclesiae valere, quod perinde est ac confessione Ecclesiae; non recte ergo Vasquez reprehendit hanc interpretationem Hugonis et antiquorum, quasi duram et extortam. Negat etiam Baptismum datum in fide et confessione Patris et Filii et Spiritus sancti, esse validum, quia, inquit, baptizans, verbi gratia, potest errare in fide Trinitatis, negando consubstantialitatem trium personarum, ut si sit Arianus. Sed hoc nihil est, quia non intelligitur illa particula in fide vel confessione, de fide privata ministri baptizantis,sed de fide Ecclesiae, cujus est minister ; sicut neque intentio ejus privata officit, etiam ex errore concepta, modo servet communem intentionem quam habet Ecclesia. Et si intelligatur particula de fide objectiva articuli, vel de ipso actu publico et externo, in quo ejusdem fidei protestatio fit, connotando etiam internum, quo creditur conformiter ad Ecclesiam, perinde est, atque aequivalet, quia tam actus internus quam externus supponunt pro objecto, non secus ac signum vocale, quia non minus vox supponit pro objecto quam conceptus ; et enuntiatio primario invenitur in mente, secundario in voce.
Intelligitur autem fides et confessio non in omni sua extensione ad articulos materiales quoscumque, sed praecise, ut limitatur per verba sequentia Patris et Filii, etc. ad fidem et confessionem my.-
sterii Trinitatis,quod proponitur in forma ; ideoque Magister in littera invocationem et fidem seu confessionem Trinitatis synonyme, et non sub disjunctione aut diversitate sumit ; quod Ambrosius ab eodem citatus facit, et Altisiodorensis tract. 3. cap. 4, quoest. 4. fidem et unitatem Dei debere exprimi in forma Baptismi, sumens illa synonyme, nempe fidem et unitatem, cui consentiunt Patres citati.
Ex his patet ad secundum, illam particulam, vel in se, vel aequivalenter expressam, esse substantialem ; unde qui diceret in nominibus, in auctoritatibus, in potestatibus Patris et Filii, etc. nihil faceret.
Sed quid dicendum, an particula in vel per sufficienter denotet unitatem personarum ? ut si quis baptizet in Patre et Filio et Spiritu sancto ? vel per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, etc. quod perinde est. Vasquez et alii moderni videntur negare Baptismum esse validum, quia debet exprimi unitas divinarum personarum in forma. Respondetur tamen, salvo meliori judicio, in illa forma sufficienter exprimi unitatem, qui exprimitur in ea causa principalis sanctificans et illae propositiones in et per designant auctoritatem et potestatem trium personarum unam. Unde Apostolus ad Romanos 6. Quicumque baptizati sumus in Christo Jesu,etc. ad Galatas 3. Quicumque in Christo Jesu baptizati estis, etc. ad Ephesios 4. Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis, etc. ad Coloss. 2. in quo circumcisi estis, etc. Quibus in locis particula in ex modo loquendi Scripturae designat potestatem et auctoritatem trium personarum, maxime juxta expositionem eorum, qui negant fuisse aliter datum Baptisma, et perinde est dicere baptizari in Christo Jesu, ac baptizari in nomine Christi Jesu.
Quam formam loquendi expressit Petrus Act. 2. Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Chri- sti,etc.ergo eodem modo significat potestatem, et nomen Patris et Filii et Spiritus sancti, etiam sub ratione unitatis seu unius, etiam de rigore sermonis quoniam sine differentia, et uniformiter ad tres personas refertur, et supponit pro potes,-tate, quam in re ipsa habent unam ; nec requiritur expressio unitatis aliter quam implicite, quia particula in nomine, eo ipso quod in singulari ponitur, arguit unitatem ex modo significandi singulariter, non exprimit institutione prima vocis. Hinc Athanasius in Symbolo : Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, non nugatorie subjungit explicitum conceptum unitatis, non tres Dii, sed unus est Deus: Omnipotens Pater; omnipotens Filius, etc. non tres omnipotentes, sed unus omnipotens, etc. et Hieronymus ad Ephesios 4. Unus Dominus, etc. non baptizamur in nominibus Patris et Filii, etc. sed in nomine uno quod intelligitur Deus, etc.
Huic sententiae favet Tertullianus lib. de proescriptionibus adversus haereses, cap. 20. Jussit gentes baptizari, inquit, (supple Christus) tingenPatrem et tesin Filium et Spiritum sanctum. Et lib. contra Praxeam, cap. 26. Mandans, ut tingerent in Patrem et Filium, et Spiritum sanctum, etc. Hieronymus, dialogo contra Luciferianos, cap. 3. Cum in Patre et Filio et Spiritu sancto baptizatus homo templum Domitii fiat, et canon Apostolorum 49. Qui non baptizaverit in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Respondet Vasquez, Tertullianum agere de praecepto baptizandi, non de forma Baptismi. Contra, Tertullianus non solum praeceptum tradit, sed etiam formam ex Matthaeo ; et saltem contra Praxeam id verum est, cum ex ipsa forma probet contra eumdem, Patrem distingui in persona a Filio; unde subdit, non in unum (supple quoad personas), nam nec semel,sed per singula nomina in personas singulas tingimur, ubi et ritum et formam Baptismi designat, ut recte etiam advertit Pamelius annotatione prima in libro ejusdem Tertulliani de Baptismo. Eodemque modo canon praefatus Apostolorum tradit formam baptizandi contra haereticos baptizantes in nomine trium principio carentium, ut trium Filiorum, vel trium paracletorum. Quamvis autem versio Latina, tam Dionysii Exigui quam Gratiani, vertat in nomine Patris et Filii, etc. non sic continetur in textu Graeco, sed in Patrem et Filium, ut recte notavit ipse Vasquez, quamvis non respondeat nisi ad Tertullianum.Canon autem ita habet : Si quis Episcopus, vel Presbyter, juxta Domini ordinationem non baptizaverit in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, sed in tres principio expertes, vel tres Filios, etc. deponatur. Hic ergo canon tradit formam contra haereticos reprobatos, sicut et canon sequens ritum trinae immersionis, contra eos qui unam tantum dabant in Domini mortem, subjungens rationem : non enim dixit nobis Dominus, in morte mea baptizate, sed euntes docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris, etc. Unde colligere licet huic aequivalere formam superiorem, ex sensu utriusque canonis, cum in superiori tradat veram formam corrigens errorem haereticorum, et in hoc supponat eamdem ex Matthaei ultimo, contra baptizantes una immersione in Christi mortem ; qua autem ratione id improbetur, dicetur in sequenti quaestione. Prima forma datur per particulam per, cui aequivalet particula in. Confirmari potest, ad Corinthios 6. Et
hoec quidem fuistis etc. sed absoluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri, etc. id est, per Spiritum sanctum, ut exponunt Chrysostomus, Theophylactus, OEcumenius, et alii. Loquitur autem Apostolus de ablutione et sanctificatione baptismali. Et primo loco dicit in nomine Domini nostri Jesu Christi; in secundo autem dicit in Spiritu Dei nostri, etc. ubi propositio in sumitur aequivalenter pro in nomine.
De quinto, scilicet de nomine Christi, patet quod aliquando licitum fuit, etc. baptizare scilicet in nomine Christi. Haec est sententia communis omnium Scholasticorum, quos citat Scholiastes, et aliorum praeter solum Armachanum lib. 8. de quoestionibus Armenorum cap. 3. quem sequitur Canus et Suarez citati, et Sotus art. 6. hujus distinctionis, et Vasquez disp. 143. cap. 3. et 4. qui certe magnis conjecturis oppositam sententiam . probant, et nunquam fuisse in usu baptizare in nomine Christi, non expressa invocatione trium personarum.
Conclusio communis variis modis defenditur. Alensis cum aliis sequentibus, docent dispensative in principio per specialem revelationem concessum esse Apostolis, ut nomen Christi contemptibile apud Judaeos et Gentiles redderetur gloriosum, cum per invocationem ejus daretur gratia baptismalis, et Spiritus sanctus: et cura hac moderatione limitant usum illius formae pro illo tantum tempore, donec nomen Christi ex fructu innotuit.
Cajetanus tamen in art. 6. quoest. 66. D. Thomae, et Adrianus in quartum, dicunt formam citra dispensationem validam esse pro quocumque tempore ; quibus favent Ambrosius, Nicolaus Papa, cap. A quodam Judoeo, et Magister in littera, et Hugo de Sancto Victore lib. 2. de Sacram. part. 6. c. 2. qui sine limitatione loquuntur, et probabilem esse docet Ledesma 4. 1. part. quoest. 7 art, 6. Caeterum omnes conveniunt in eo, quod forma fuerit in usu. Probatur autem hoc ex Act. 2. baptizetur unusquisque ve. strum in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum; et cap. 8. Baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu, etc. et cap. 19. His auditis baptizati sunt in nomine Domini Jesu.
Respondent aliqui primo, hoc idem esse in nomine Domini Jesu, quod in auctoritate et potestate Jesu Christi, id est, Baptismo, quem instituit Christus ; qua ratione distinxit Lucas ibi hoc loquendi modo, Baptismum Christi, a Baptismo Joannis: ita Sotus et Canus. Et primum confirmant varis testimoniis Scripturae, Marci ultimo : In nomine meo daemonia : ejicient, etc. Contra, hoc modo etiam dici posset quod Matthaei ultimo, ubi est similis forma loquendi, et Patres interpretantur dari formam baptizandi ; intelligeretur etiam auctoritas baptizandi concessa Apostolis per institutionem Sacramenti cujus ministerium ipsis collatum est, non autem forma intelligeretur baptizandi ; ergo spectando praecise modum loquendi Scripturae, non colligitur magis ex praecepto baptizandi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, formam tradi baptizandi, quam ex modo loquendi, quo usus ejus et exercitium declaratur factus in nomine Domini Jesu, declarari formam in qua Apostoli et discipuli ministrarunt Baptismum.
Alii respondent ex textu Graeco colligi diversum modum loquendi, quia Matthaei ultimo habetur AdminBookmark , id est, in nomen;
Act. vero secundo habetur AdminBookmark ,
id est, in nomine Contra, hoc nihil est, ut bene advertit etiam Vasquez, quia aequivalent haec etiam apud Graecos, quoniam Act. 8. et 19. habetur AdminBookmark , sicut, et Matthaei ultimo ; neque dubium est idem dici atque intelligi Act. 2. et 10. ubi exprimitur in nomine, et 8. et 19. ubi dicitur in nomen, ideoque eodem modo vertit Latinus interpres utrumque, sicut et Matthaei ultimo dicit in nomine, et non in nomen, et ut in praemissis diximus perinde significant.
Quod secundo loco additur, non subsistit, quia Baptisma Joannis efficacia et forma distinguebatur a Baptismo Christi. Actorum autem 2. satis declaratur Baptisma Christi dare remissionem peccatorum et Spiritum sanctum, ex aliis verbis adjunctis, ut patet ex illis, in remissionem peccatorum vestrorum accipietis donum Spiritus sancti. Actorum autem octavo et decimo, non fuit necessitas explicandi differentiam inter Baptismum Christi et Joannis, quia neque Samaritani, neque Gentiles fuerunt baptizati baptismo Joannis, sed soli Judaei, ad quos missus est Joannes, Parate viam Domini, etc.
Respondet Vasquez illa loca intelligi invocato etiam nomine Jesu, vel quia in forma apponebant non solum nomen Filii, sed simul Jesu Christi, exprimendo etiam simul distincte reliquas personas; vel quia persona Jesu Christi exprimeretur non sub hoc nomine, sed solum sub nomine Filii, quae eadem est persona. Contra primum, non congrue invocaretur Jesus Christus ad effectum Baptismi, ita ut in nomine et invocatione ejus diceretur baptizari in remissionem peccatorum, si solum adjiceretur formae institutae, in cujus efficacia datur remissio peccatorum, et non ex efficacia adjuncti, quae nulla est ex sententia opposita.
Haec ergo locutio baptizari in nomine Domini Jesu in remissionem peccatorum, etc. facit hunc sensum (ex stylo Scripturae, et modo interpretandi Patrum atque Ecclesiae, sicut illa quae de invocatione Trinitatis habentur Matthaei ultimo, nempe remissionem peccatorum dari per invocationem ejusmodi, non expressis iis, quae sunt de essentia formae,prout non exprimuntur in dictis. Sed hoc non solum esset improprie dictum, sed esset omnino falsum, quia illa invocatio nominis Jesu sic intellecta, neque sic esset de substantia formae aut Sacramenti, neque haberet efficaciam respectu talis effectus ; ergo interpretatio praemissa minus quam reliquae, quadrat Scripturae, aut doctrinae receptae circa formam Sacramenti, quia vel vitiaret illa additio formam, vel omnino superflueret, quia instructio praemitti solita, ante lotionem sufficeret.
Confirmatur, quia, ut colligit Tridentinum cum Milevitano et Patribus, adversus Pelagianos, si non esset peccatum originale in infantibus, forma Baptismi falso enuntiaretur in remissionem peccatorum. Enuntiatur autem in remissionem . peccatorum, quatenus potissimum exprimit causam principalem ex Florentino, ut visum est) ergo Baptismus tantum datur in remissionem peccatorum (quod supponit et contendit sententia opposita) in invocatione causae principalis, id est, Trinitatis) ergo falso enuntiatur Baptismus in remissionem peccatorum in nomine Jesu Christi, si haec invocatio non fuit inefficax.
Patet consequentia, quia ad veritatem formae non magis requiritur, ut supponat peccatum remittendum in infantibus, quam quod ipsa forma sit remissiva peccati, cujus remissionem enuntiat: imo hoc magis exigitur, quia forma verificari potest circa subjectum, in quo non est peccatum, et semper est remissiva peccati, quantum est de se; quod autem actu remittat peccatum, aut supponat remittendum, est ex statu subjecti, cui aliud remedium applicari non contingit, ut de lege ordinaria est status infantum.
Praeterea si quis nunc baptizaret in nomine Patris, et Jesu Christi et Spiritus sancti, ille Baptismus non esset validus, quia secunda persona non exprimitur proprio nomine, ut subsistit in Deitate: ergo etiam tum non valebat talis Baptismus sub illa forma, seclusa dispensatione, quae perinde affirmari potest facta in forma illa, quam docet communis, tum fuisse validam.
Secunda etiam interpretatio non consonat proprietati locutionis et Scripturae, quia non est dubium, quin Petrus eamdem acceptationem appellationis servant hic et in praecedentibus, praedicando Christum Judaeis, ubi sumitur appellatio Christi Jesu, secundum primam institutionem nominis, ut patet ex toto decursu sermonis Petri.
Quantum ergo ad argumentum ex Scriptura sistendo in proprietate vocis et litterae, nihil haberi potest praedictis repugnans, nam quod Matthoei ultimo dicitur de forma Baptismi, intelligi potest de lege, illam esse formam ordinariam et necessariam ; de hoc autem in nomine Christi, saltem pro tempore, fuisse dispensationem, quam ex facto colligimus, et prout illis in locis declaratur: certum enim est Apostolos recte ministrasse Baptismum, sive per se, sive per alios.
Objicies quia Actorum 19. colligitur Apostolos baptizasse in nomine Spiritus sancti, quod intelligi non debet, quasi in solo nomine Spiritus sancti baptizassent, sed simul aliarum personarum; ergo similiter non est intelligendum eos baptizass e in solo nomine Christi, non invocata Trinitate, juxta institutum Christi, Matthoei 28. Antecedens patet, quia Paulus in -terrogavit quosdam discipulos Ephesi: Si Spiritum sanctum accepistis credentes ?
responderunt, neque si Spiritus sanctus est, audivimus; subdit Paulus: in quo ergo baptizati estis? quasi supponeret, si baptizarentur Baptismo Christi, fore ut Spiritum sanctum recte nossent ; non alia ratione, quam ex forma Baptismi, in qua invocaretur, ergo hoc supponit Baptismum in invocatione trium personarum fuisse ab Apostolis, non aliter datum.
Atque sequitur alterius declaratio et intelligentia praedictorum locorum, in quibus dicitur Baptismus datus in nomine Christi, quia hoc ipso loco inferius dicitur, et his dictis baptizati sunt in nomine Domini Jesu, etc. cum primum insinuasset Paulus formam Baptismi dari in invocatione Spiritus sancti, nempe simul cum aliis personis.
Respondet Vasquez ex hoc loco id non intelligi efficaciter, quia licet baptizarentur in nomine Christi solum, jam per instructionem praeviam et catechesim deberent noscere Spiritum sanctum, quamvis non invocaretur expresse in ipsa forma. Paulus autem interrogando an recepissent Spiritum sanctum, intendit receptionem ejus visibilem per impositionem manus in Confirmatione, ut patet ex verbis subsequentibus, baptizati sunt in nomine Domini Jesu, et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus sanctus super eos, etc. Contra urgent alii; ergo interrogatio, seu illatio Pauli, non esset idonea, nisi supponeret ex communi modo loquendi, eos baptizari debere in Spiritum sanctum, quem non audierunt. Respondetur tamen illam solutionem bonam esse, quia cum Baptismus ex communi sententia, quam tradit Cyrillus Alexandrinus lib. 11, in Joannem cap. 16. supponit fidem explicitam Trinitatis, et instructionem circa hunc articulum, quoad adultos (quales. fuerunt illi discipuli, quibuscum loquitur Paulus) Baptismus datus etiam in nomine Christi hoc importat: deinde requirit etiam ut praemittatur instructio de necessitate et fructu Baptismi per collationem Spiritus sanctificantis, ut Petrus Actorum 2. praestitit: Baptizetur, inquit, unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu, in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Spiritus sancti, etc. Illa ergo dispositio in adulto requiritur ad Baptismum, ut patet ex scrutinio quod semper praemittitur ex usu antiquo Ecclesiae, de quo optime Pamelius annotatione prima in librum Tertulliani de Baptismo. Potest ergo interrogatio Pauli respective etiam ad efficaciam Baptismi Christi intelligi, et Spiritum sanctificantem, de quibus instruendi erant baptizandi, sicut de fide Trinitatis ; supponit enim fuisse baptizatos et instructos, quod denotat particula credentes, si Spiritum Sanctum accepistis credentes ? Vel sicut in Graeco legitur AdminBookmark , postquam credidistis ? Et finis interrogationis fuit, ut impositionem manus acciperent, si nondum fuerit eis data, id est, Confirmationem, per quam visibiliter Spiritus sancti dona communicabantur .
Unde secunda interrogatio locum habuit (illis dicentibus, neque si Spiritus sanctus est, audivimus) respective ad Baptismum Christi, qui in Spiritu sancto, et igni baptizabat, Actorum 1. sive sub forma hac vel illa conferebatur et respective ad Baptismum Joannis, qui fuit in aqua tantum, non in Spiritu, atque ad ejus differentiam ; alius autem Baptismus in usu non fuit, qui fidem Christi haberet annexam. Facit ad hoc quod subjungit Paulus : Joannes baptizavit Baptismo paenitentiae populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum, ut crederent, hoc est, in Jesum, etc.
Ex quibus verbis, (ut supra ostendimus, in quaestione ultima praecedentis distinctionis) colligunt Doctores Joannem baptizasse in illa forma. Illa praeterea particula in quo baptizati, etc. in Graeco neutraliter ponitur AdminBookmark , id est, in quid ? ac proinde non refert personam Spiritus sancti, sed potius Sacramentum, vel Baptisma, sicut et responsio accommodata, AdminBookmark I AdminBookmark , id est, in Joannis
Baptisma. Et dato etiam quod masculine poneretur, non semper denotat innovationem, sicut neque ejus responsio apposita, ut volunt adversarii: et patet Joannis primo: Hic est qui baptizat in Spiritu sancto, ubi denotatur fructus Baptismi Christi sanctificantis.
Secundo, haec interpretatio illorum locorum fundatur in sufficienti auctoritate Patrum et Scholasticorum, qui ita intelligunt praedictas Scripturas. Citatur pro ea Athanasius orat. 2. contra Arianos, arguens Divinitatem Christi, ex forma Baptismi ordinaria, et sermone sequenti. Citatur etiam Cyprianus epistola ad Quiritium, quae nihil tale continet, sed in epistola ad Iubaianum et Pompeium, citat pro hac sententia Stephanum Papam in litteris ad se missis, circa controversiam de rebaptizandis haereticis, in qua erravit Cyprianus. In prima sic subdit : Cum eadem epistola animadverterim etiam Marcionis fieri mentionem, ut nec ab ipso venientes dicat baptizari oportere, quod jam in nomine Jesu Christi baptizati esse videantur, etc. et in epistola sequenti : Cur in tantum Stephani fratris nostri obstinatio dura prorupit etiam de Marcionis Baptismo, etc. et illic: In nomine Jesu Christi dicat remissionem peccatorum dari, etc.
Ad hoc tacite respondet Augustinus lib. 3. de Baptismo cap. 15. Marcionis Baptismum fuisse validum : Si verbis evangelicis in nomine Patris et Filii et
Spiritus sancti fuerit collatum. Caeterum non ita Cyprianus intelligit Stephanum, ut patet in epistola ad Jubaianum, quem proinde impugnat, saltem apud Gentes Baptismum asserens ex Matthaeo, fieri debere in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: Docete omnes Gentes, baptizantes eos in nomine Patris, etc. et ibidem supponit apud haereticos Baptismum datum fuisse in nomine Domini Jesu : Quomodo, inquit, non cognito, sed blasphemato Deo Patre, qui apud hoereticos Christi nomine baptizati dicuntur peccatorum remissam consecuti judicantur ? et magis expresse inferius : Quomodo ergo, inquit, quidam dicunt, etc. modo in nomine Jesu Christi ubicumque et quomodocumque Gentilem baptizatum remissionem peccatorum consequi posse, quando ipse Christus Gentes baptizari jubeat in plena et adunata Trinitate ?
Hunc locum citant auctores oppositae sententiae, sed mihi incertum est, si illis faveat Cyprianus, qui videtur hac in quaestione obscurus, et impugnare Stephanum, ea ratione tantum, qua apud Gentes illam formam valere dicat, non vero apud Judaeos ; nam postquam apud Marcionistas negat esse verum Baptisma, quia non fuit apud eos vera fides de Patre, aut aliis personis, maxime circa humanitatem et personam Christi, aliaque mysteria Redemptionis, in quibus scopus dissertationis versatur, concludit in hunc modum: Cum ergo ex ipsius Christi proedicatione et contestatione Pater ante cognoscendus sit, qui misit, tunc deinde Christus, qui missus est, nec possit esse spes salutis, nisi duobus simul cognitis; quomodo non cognito, imo et blasphemato Deo Patre, qui amul hoereticos, Christi nomine baptizati dicuntur, peccatorum remissam consecuti judicantur? et statim occurrens tacitae objectioni, seu fundamento Stephani, quo
Baptismus adstruitur datus in nomine Christi, Act. 2. per Antithesim loquens de Judaeis et Gentibus, atque de forma baptizandi utrosque, videtur admittere sic fuisse Baptismum datum in nomine Christi J udaeis, Gentilibus vero in plena et adunata Trinitate. Verba ejus sunt: Alia enim fuit Judoeorum sub Apostolis ratio, alia est Gentilium conditio; illi quia jam legis et Moysis antiquissimum baptisma fuerant adepti, in nomine quoque Jesu Christi erant baptizandi, secundum quod in Actis Apostolorum Petrus ad eos loquitur, et dicit: Poenitemini, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi, etc. Subdit deinceps verba Petri, et subjungit: Jesu Christi mentionem facit Petrus, non quasi Pater omitteretur, sed ut Patri quoque Filius adjungeretur, etc. Quae verba sic ex scopo Cypriani intelligenda mihi videntur, ut non de omissione, quae fiebat in forma baptizandi, sed de omissione spectante ad cognitionem Patris, de qua in superioribus tractat, sumantur, alioquin non servaretur antithesis, neque differentia illa inter Judaeos et Gentiles, et formam baptizandi utrosque, quam statuit a principio ; neque altera pars adversa illius antithesis, quae subsequitur, recte cohaereret, quae est talis: Denique ubi post Resurrectionem a Domino Apostoli ad Gentes mittuntur in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizare Gentiles jubentur. Quomodo ergo quidam dicunt foris extra Ecclesiam, imo et contra Ecclesiam, modo, in nomine Jesu Christi ubicumque, et quomodocumque Gentilem baptizatum remissionem peccatorum consequi posse? quando ipse Christus Gentes baptizari jubeat in plena et adunata Trinitate.
Illa verba, extra Ecclesiam et contra Ecclesiam, tantumdem significant hic, ac extra fidem veram, et contra fidem, ut fuerunt Gentiles extra, et haeretici contra, ex sententia Cypriani, qui constituit Judaeos intra Ecclesiam, nempe Synagogam per veram fidem legis Moysis, et antiquum Baptisma, supple Circumcisionem. Advertenda etiam illa particula modo, quae determinat tempus praesens controversiae, et implicite supponit alias baptizatos fuisse Judaeos in nomine Jesu Christi solum, et non in plena et adunata Trinitate, sicut ex praecepto Christi baptizari debent Gentiles; tantum ergo est, ut non modo non adversetur Cyprianus hoc loco, quem pro se adducunt adversarii, ut magis faveat nostrae sententiae.
Item, Hilarius in lib. de Synodis circa finem, ubi contendit non esse mutandas Scripturas, licet aliqui eas sub contradictione, in aliquibus intelligant ex pravo sensu. Inter alia exempla adducit hoc: Pereant quoque, inquit, si videtur (quod non ego dixerim, sed responsionis necessitas) omnia divina illa, et sancta Evangelia salutis humanoe, ne se invicem contraria dictorum opinione compugnent, etc. et infra: Ne postremo Apostoli reperiantur in crimine, qui baptizare in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti jussi, tantum in Jesu nomine baptizaverunt ? Agit contra eos, qui homoousion non retinendum censebant, quamvis aliqui dubitent de intento Hilarii, asserentes neutram partem ab eo hic definiri: mihi tamen videntur illa verba expressa esse pro nostra sententia, quia clausula illa, tantum in Jesu nomine baptizaverunt, est exclusiva et adversativa priori, in qua exprimitur mandatum baptizandi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, etc. neque contradictio, aut repugnantia proponitur in hoc: An scilicet jusserit Christus baptizari in nomine Trinitatis, et an Apostoli baptizaverint tantum in Jesu nomine? quia utrumque horum asserit. Sed ambiguitas statuitur in eo, an scilicet Apostoli baptizantes in solo nomine Jesu, peccaverint contra praeceptum datum ? alioquin, si intelligeret non baptizasse contra praeceptum, non esset locus dubitandi. Nec Hilarius dicit, quod legantur baptizasse in solo nomine Jesu, quacumque ratione interpretari hoc debeat, sed assertive asserit eos sic baptizasse in nomine Jesu, et factum praecepto opponit, non autem modum loquendi Scripturae, quo sic baptizasse dicuntur.
Praeter haec concedunt ipsi adversarii, Ambrosium, Bedam, Nicolaum I. Bernardum, Hugonem, Magistrum, et reliquos antiquos Scholasticos esse in eadem sententia, quod verissimum, est; quibus adjungi posset, et Theophylactus in caput ultimum Lucae tertia responsione, ad quaestionem propositam, quae talis est : Quomodo autem Baptisma in nomine solius Christi fieri intelligemus, praesertim cum alias doceamur baptizare in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. R espondet primo, quia Baptisma Christi spirituale est, non Iudaicum, ita dici, non quod in ea forma sine invocatione Trinitatis fuerit concessum. Haec autem responsio excluditur, quia Baptisma Christi esse spirituale satis declaratur ex verbis subsequentibus Petri: In remissionem, inquit, peccatorum vestrorum, et recipietis donum Spiritus sancti ; priora ergo verba non ad id spectant, sed ad formam et invocationem Christi; si autem referantur verba ad Baptismum, quo ipse Christus baptizatus est, non facit ad interpretationem, quia in Actis agitur de Baptismo collato aliis in remissionem peccatorum.
Secundo respondet in nomine Christi intelligendum esse pro eo, quod est in mortem Christi. Sed neque haec declaratio recte quadrat, quia in nomine denotat invocationem seu auctoritatem et efficaciam ; in mortem autem Christi, similitudinem quamdam analogicam imitationis. Tertio respondet aliter, et ut Christi nomen in seipso continet, et Patrem ungentem, et unctionem Spiritum, et Filium unctum, etc. Supponit ergo eum Ambrosio hanc invocationem Trinitatis aequivalere, vel simpliciter, vel pro tunc,-et Baptismum ab Apostolis datum in nomine Jesu comprehendisse hoc modo invocationem Trinitatis in ipso nomine inclusam, alioquin haec responsio non es. set ad propositum quaestionis; minus autem interpretatio quorumdam circa hunc locum, quasi id non intenderit Theophylactus, qui tres diversas responsiones dedit ad propositum, et haec est tertia; quaelibet ergo satisfacit ex mente ipsius.
Tertio tandem, congruentia datidi Baptismum in nomine Christi pro illo tempore, quam adducunt Doctores, non videtur contemnenda, nam et sermo Petri Actorum 2. ad hoc dirigitur, ut exaltaret nomen ejus ; et Act. 3. et 4. Non est aliud nomen sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri, etc. Actorum 8. Aperiens Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum, etc. Ecce aqua, quis me pro hibet baptizari ? dixit autem Philippus, si credis ex toto corde, licet; et respondens ait, credo Filium Dei esse Jesum Christum, etc. et baptizavit eum. Et ante dicitur de Philippo, quod praedicabat Samaritanis Christum, et in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.
Huc etiam spectat instructio et sermo Petri ad Cornelium et domum ejus Actorum 10. qui sic clauditur: Huic omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum, etc. Et cum ad haec cecidisset Spiritus sanctus in eos,
jussit eos baptizari Petrus in nomine Jesu Christi, etc. Ex epistolis etiam Pauli plura designant Baptismum datum in nomine Jesu, et salutem per ipsum consequi, quae brevitatis gratia omitto. Unde sequitur modum illum baptizandi, et formam congruere doctrinae et praedicationi Apostolorum, quae praemittebatur ante Baptismum, sicut et illis verbis Pauli 1. ad Corinth. 1. Numquid in nomine Pauli baptizati estis? gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, etc. ne quis dicat, quod in nomine meo baptizati estis, etc. et infra, quantum ad doctrinam et praedicationem: Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judoeis quidem scandalum, Gentibus stultitiam, etc.
Ex praedicatione autem nominis Christi facile cognoscebatur et persuadebatur Trinitas personarum, quamvis assumptum fuerit praedicare Christum esse Filium Dei, et in nomine ejus dari redemptionem et remissionem peccatorum, ac Spiritus sancti dona.
Congruentia specialis fuit apud Judaeos dari Baptismum in remissionem peccatorum sub nomine Christi, qui negabant necessitatem redemptionis et Redemptoris, ponentes salutem ex lege sola. Apud Gentiles non defuit similis congruentia, qui ex mirabilibus, quae fiebant in nomine Christi, (ut Simon Magus Actorum 8.) credebant, ac proinde etiam congruum fuit, ut baptizarentur in nomine ejus, in quem credebant.
Addi potest et alia congruentia ex natura actionis, quia licet Christus non fuerit causa principalis physica gratiae, fuit tamen principalis et unica causa meritoria, et justificatio habita per Baptismum, non solum refertur ad ipsum, ut causam meritoriam, sed etiam ut causam finalem, ex Tridentino sess. 6. cap. 1. Causa finalis gloria Dei et Christi. Si ergo illa forma,
qua daretur Baptismus in nomine Christi, non esset falsa, quia denotaret causam meritoriam, ex qua habet efficaciam et finalem, ad quam refertur Sacramentum; et connotaret causam principalem physicam implicite per nomen Christi, ut praeter Ambrosium admittit Basilius lib. de Spiritu sancto cap. 12. In solo Christi nomine professionem totius Trinitatis contineri. Irenaeus lib. 3. de fide cap. 20.
His congruentiis potuit Baptismus in illa forma dispensative conferri sine ullo errore in forma practice aut speculative ; ita autem factum esse ex modo loquendi Scripturae, et auctoritate tot Doctorum fulcitur, non ratione.
Adversa sententia nostri Armachani et aliorum, non videtur meo judicio minus fundata, cui tantum tribuunt caeteri, praeter Magistrum, qui in toto secutus est sententiam, quae Ambrosio imponitur et Bernardo, ut talem Baptismum, contra formam evangelicam praescriptam, non admittant factum, sine speciali dispensatione et congruentia illius temporis, non vero permanenter ; ita omnes, praeter Cajetanum, Adrianum et Ledesmam.
Praeterea fatentur invocationem Trinitatis esse de essentia formae sub propriis nominibus. Accedunt Patres, et potissimum Augustinus loco citato, et in omnibus libris contra Donatistas, qui non agnoscunt alium Baptismum validum, nisi in nomine Trinitatis. Canones etiam Ecclesiae hanc formam, ut necessariam retinent, Laleranens. sub Innocentio III. cap. Firmiter; et Florentinum, cap. Primum, de Baptismo, cap. Multi sunt, cap. de trina, cap. Si quis Presbyter, de consecratione dist. 4. et alii plures. Caeterum quia prior etiam sententia est communior inter antiquos, respondendum erit parti adversae.
Objicies primo duos Canones Apostolorum supra citatos, qui pro incorruptis retenti sunt a Patribus et Conciliis, ex his videtur traditio petenda, in quibus prohibetur aliter baptizari, quam in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti ; ergo non fuit alius usus baptizandi tempore Apostolorum. Et verba illa secundi Canonis, scilicet 49. extrema hoc clare insinuant: Non enim dixit nobis Dominus, in morte mea baptizate, sed, euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, etc.
Sed respondetur, haec dici contra haereticos, qui neutra forma utebantur in primo Canone, qui est 48. In secundo etiam damnari eos, qui in mortem Christi baptizabant cum una immersione, animo inducendi et exprimendi errorem suum circa Trinitatem ; unde recte convincuntur ex verbis evangelicis, ubi forma regularis proponitur, et lege statuta. Si ergo forma Baptismi invocationem Trinitatis continet expressam, debet esse tu nomine Patris, non in nomine trium principio carentium, et Filii, non in tres Filios, et Spiritus Sancti, non tres Paracletos, quia haec forma haereticorum falsa est, et merito reprobatur: et hic sensus primi Canonis, qui adversando exprimit formam, quae haereticis fuit in usu.
Secundus etiam Canon exprimit magis errorem, quem in materia immersionis praetendebant, quacumque illi forma utebantur, ut excluderent Trinitatem personarum, et Deitatem Christi. Et si dicatur eos usos fuisse forma in nomine Christi, de quo nihil constat, saltem illa forma, ut esset vera, non debuit habere exclusivam personarum, quas implicite Baptismus in nomine Christi importat; hanc autem exclusionem ex intentione haereticorum importabat, sive fuerit expressa verbis, sive per unicam illam immersionem, et hunc errorem corrigit Canon. Usus trinae immersionis inductus est in
Ecclesia, ut supponit etiam Tertullianus 1 lib. contra Praxeam, cap. 26. sicut et trina ipsa immersio intermissa est propter Donatistas, ut patet ex Toletano IV. et refertur can. Propter, de consecrat. dist. 4. ideoque ex his Canonibus non probatur intentum. Potuit tamen fieri, ut illa forma baptizandi in nomine Christi clarificato jam ubique ejus nomine, et subortis haereticis cessaverit ; tum quia causa dispensationis cessavit: tum quia haereses obortae ex ea quaerebant umbram sui erroris. Sensus Canonum amplius declarabitur quaestione sequenti,
Objicies secundo Patres, qui vel hanc formam simpliciter tradunt in nomine Patris et Filii, etc. vel certe ita necessarium putant, ut aliter non valeat Baptismus, t ut Clemens Romanus primum docet lib.l. Constitut. c. 23. Iustinus in Apologia 2. supponit Dionysius cap. 3. de Ecclesiastica hierarchia; Origenes lib. 5. in epist. ad Romanos cap. 6. Quicumque in Christo Jesu baptizati estis, etc. supponit Baptisma solum in nomine Trinitatis datum valere ex Matth. 28. Didymus lib. 2. de Spiritu sancto, inter opera Hieronymi tom. 6. Damascenus lib. 4. fidei Orthodoxae, explicans baptizari in Christum, nihil aliud esse, quam credendo in ipsum tingi ; Tertullianus etiam locis supra citatis docet, Baptismum invocatione trium personarum, et cura trina immersione celebrari; citatur etiam Cyprianus, quem supra explicuimus.
Respondent, qui docent Baptismum in nomine Christi datum aequivalere, etiam modo id colligi ex Scriptura supra citata, non requiri invocationem explicitam Trinitatis, ut colligunt ex aliis Patribus, sed implicitam sub nomine Christi, illos autem Patres benigne interpretando?, aliud non intendisse. Sed melius respondetur, Patres, qui loquuntur simpliciter, vel cum limitatione, intelligere formam, vel quae regulariter tradita est, et secundum legem ordinariam, non autem casum dispensationis, vel loqui etiam evacuata jam dispensatione, quae non debet extra statum et tempus currentis necessitatis protrahi, manente in reliquis lege et institutione ordinaria.
Verum est aliquos non posse hac generali interpretatione comprehendi, ut est Fulgentius lib. de Incarnatione et gratia, et Damascenus, qui explicant baptizari in nomine Christi non debere sic intelligi, ut omissa fuerit unquam invocatio Trinitatis. Sed his opponimus, quae dicta sunt pro sententia Ambrosii, Hilarii, Stephani Papae, atque Cypriani, Nicolai I. Bedae, Bernardi et Scholasticorum, qui aliter illa loca intelligenda docuerunt.
Objicies tertio contrarium definitum esse a Pelagio Papa, in epistola ad Gaudentium Episcopum, docente eos, qui dicunt in nomine solius Christi, et una immersione se fuisse baptizatos, denuo esse baptizandos in nomine Trinitatis ; et Zacharias epistola II, ad Theodorum Archiepiscopum, confirmans quae definita sunt in Synodo Anglicana, ubi est determinatum Baptismum, sine invocatione trium personarum esse nullum, et si quis dicat Nicolaum I. aliter decrevisse in capite A quodam Judoeo supra, sicut et Stephanum apud Cyprianum.
Respondent hinc inde quidam auctores nunc Nicolaum errasse, nunc alios anteriores, Pelagium et Zachariam, et respondisse ut Doctores privatos, vel certe (ut mitius quidam (respondent) nihil definivisse, sed respondisse juxta diversas opiniones.
. Respondeo in primis diversos esse casus. Pelagius in illa epistola (quam citat Gratianus can. Multi, et Canone Si revera, de consecrat, dist. 4. et Ivo in suo Decreto cap. 261. apud alios autem non habetur) respondet de haereticis, qui baptizabantur in nomine solum Christi, et baptizabant una solum mersione. Forte autem aliquid adjiciebant formae in professionem erroris, quem per unicam mersionem designabant, nam et hoc familiare est haereticis, quando deveniunt in profundum, ut patet de Arianis ex Concilio Arelatensi primo, qui jubentur proinde baptizari, quia vitiabant formam in sui erroris majorem expressionem. Sed dices, unde id colligis? Respondeo, ex verbis citatis illius epistolae non colligi, caeterum magis id praesumendum est, quam admittenda correctio Decretorum, et contrarietas in materia fidei, et essentialibus Sacramentis. Et sicut Nicolaus non recte dicitur contra Pelagium dogmatizasse, sic etiam neque Pelagius dicendus est contra Stephanum aliquid determinasse, qui, ut docet Cyprianus, asseruit Baptismum collatum in nomine Jesu non esse iterandum, quia neque Cyprianus maligne interpretatus est Stephanum, quasi imponeret quod alias Stephanus non scripsit, neque etiam dicendum est eum non intellexisse decretum Stephani, quod in hoc ex parte impugnat. Stephanus autem inhaerebat consuetudini et traditioni, decernens nihil innovandum esse proeter id, quod traditum est. Contra, Cyprianus non consuetudini, sed Scripturis, quas pr se loqui putabat, inhaerendum docuit: ergo Stephanus supposuit ex traditione retinendum esse Baptisma datum in nomine Christi.
Stephano accessit Concilium Nicenum, quod decrevit non esse rebaptizandos haereticos, praeter Cataphryges et Paulianistas, et ut Doctores interpretantur, quia illi non utebantur aliqua forma, hi vero formam falsabant ; quod perinde de istis, de quibus Pelagius in suo Decreto agit, praesumendum magis videtur, quam quod aliquid decreverit contra traditionem a Stephano et Concilio Niceno assertam.
Hoc ergo posito id non potuit praesumere Nicolaus de Judaeo, qui fidem Christi non habuit, neque proinde adhaerebat ulli particulari errori, contra veritatem Sacramenti, quem in forma exprimeret; et sic respondet Pontifex absolute juxta sententiam Stephani et Ambrosii, quae traditione et definitione Ecclesiae fulciebatur. Haec responsio magis quadrat sententiae asserenti etiamnum Baptismum, sub praefata forma, datum valere.
Respondetur tertio, nihil definitum esse a Pelagio, sed decrevisse tales haereticos esse rebaptizandos, quamvis hoc decretum supponat Baptismum eorum fuisse invalidum, et baptizari debere sub invocatione Trinitatis, ex mente Pontificis. Hoc autem non derogat quin Baptismus dispensative ab Apostolis fuerit datus in Christi nomine, ex motivis supra expressis. Dices, incurritur idem inconveniens, quia sic Pelagius decrevit contra Stephanum, et traditionem firmatam in Niceno. Respondetur Pelagium secutum fuisse regulam evangelicam, de qua constabat, et elegisse quod tutius erat in casu proposito, in quo etiam probabiliter interpretari potuit, neque Stephanum, neque Concilium aliud intendisse, quamvis Cyprianus intellexerit Stephanum juxta modum loquendi Lucae in Actis Apostolorum. Verba tamen Stephani admittunt eumdem modum interpretationis. quem admittit Scriptura, et quem secutus est Augustinus, et posteriores, praeter jam citatos, et quem Ecclesia habuit in praxi: in ministerio autem Sacramentorum tutior pars sequenda est. Dices, ergo debuit adjicere conditionem. Respondetur negando consequentiam, quia stante regula evangelica de dando Baptismo sub invocatione Trinitatis, et sequendo opinionem praescriptam Patrum, potuit esse in ea sententia, ut putaret Baptismum aliter datum, esse nullum simplipiter; et e contra, Nicolaus sequendo Ambrosium et Stephanum juxta modum interpretandi Cypriani fuit in opposita opinione. Contradictio ergo Decretorum reducitur ad opiniones contrarias, quarum neutra definita est ab hoc vel illo, et in quibus etiamnum graves Theologi haesitant non obstantibus quibuscumque determinatis ab Ecclesia circa ministerium, et essentialia Baptismi quantum ad valorem Sacramenti.
Eodem modo respondetur ad locum Zachariae, eum nihil definisse, sed secutum fuisse regulam Canonum, in quibus praescribitur, ut Baptismus fiat sub invocatione Trinitatis, sic etiam respondet Bellarminus nullum ex his tribus Pontificibus aliquid definivisse.
Forte etiam et diversus est casus propositus Zachariae, quamquam enim in initio probat determinationem Concilii Anglicam circa formam Baptismi, illud non fuit quod potissimum in quaestione versabatur.
Sed quid agendum esset, de iis qui baptizati sunt a quibusdam sacrilegis sacerdotibus, qui etiam idolis sacrificabant et dubitabant plures superstites si in nomine Trinitatis fuerint ab eis baptizati: nulla autem fuit quaestio an sub nomine Christi baptizati erant, illa autem verba : Ut qui vel unam de Trinitate personam in Baptismum non nominaret, illud Baptisma esse non posse, etc. Videntur subindicare dubium exortum fuisse, an baptizantes in forma sub invocatione Trinitatis, recte protulerint formam, vel ex ignorantia, vel incuria, vel certe superstitione affectati erroris, vel aliquid vitians sensum adjmiserint: nam ex ignorantia Latini sermonis Baptisma collatum in nomitte Patria et Filia, etc. putavit Bonifacius esse iterandum, quod Zacharias prohibet, si abfuit intentio erroris inducendi. Similis casus in praedictis Sacerdotibus contingere potuit. Motivum autem dubitandi non declaratur ex eo, quod sciri non potuerit status rei.
Possunt etiam intelligi Pontifices ex eo, quod cessant Baptismus collatus ex dispensatione in nomine Christi, sicut dictum est supra probabiliter. Varias explicationes afferunt Doctores circa reconciliationem horum extremorum, de quibus videri possunt moderni. Quaestio satis perplexa est, pro qua hinc inde graves auctores et Patres differunt, quorum opinioni nihil praejudicare expedit: itaque relinquo discussionem ejus ulteriorem magis instructo. Haec pro opinione Doctoris sufficiant, qui etiam perplexus est in illa quaestione, an hodie talis baptismus valeat collatus in nomine Christi, et non audet affirmare vel negare; supponit autem fuisse in usu primitivae Ecclesiae, de quo hactenus.
(h) Sed an modo esset baptizatus, si sic traderetur, etc. Vasquez cap. i. supra citat Doctorem nostrum valde inclinatum fuisse in affirmativam, quia non constat de revocatione dispensationis factae Apostolis. Eam tenet Magister, Cajetanus, Adrianus. Probabiliorem censet Ledesma ; favent . Ambrosius, Nicolaus Papa, Bernardus. Caeterum inclinatur Doctor magis in negativam, quae est communior antiquorum, quia inclinatio ejus ex discursu colligi debet : primo asserens sic baptizantem peccare mortaliter: secundo, videri nullo modo baptizare valide, quia lex communis de forma Baptismi in nomine Trinitatis est data Matthaei ultimo: nullus autem inferior eam revocare potest, neque simpliciter, neque ad tempus ; in hac autem lege licet Christus ipse dispensaverit exigente ratione in primitiva Ecclesia, eadem cessante ratione non dispensavit. Secundo forma communiter tradita semper manet, nisi per institutorem pro aliquo tempore fiat dispensatio; sed alia forma non fuit dispensative tradita, scilicet baptizandi sub invocatione Christi, nisi pro tempore, pro quo fuit ratio dispensandi; ergo eo cessante cessat forma baptizandi in nomine Christi. Quid ergo? Respondet modeste, non audeo dicere, etc. scilicet an sit baptizatus, quia rationes dictae obstant, neque quod non sit baptizatus, quia non lego ubi fuerit dispensatio revocata ; non dicit ergo Doctor, ut Vasquez putat, non fuisse revocatam dispensationem, sed se non legisse illam revocationem, ac proinde nihil affirmare de ea.Dubium hoc de revocatione dispensationis, propter auctoritatem Magistri et Hugonis, Nicolai Papae et Ambrosii sententiam fundatur, qui valuisse etiamnum illam formam videtur asserere, quibus non vult praejudicare. Doctor. Et si etiam verba illius absolute intelligere Iubet, illa revocatio non videtur in terminis legi, quia neque Canones eam liquide exprimunt, referentes se ad legem et formam ordinariam, quam pro omni tempore valuisse contendunt, neque exprimunt casum dispensationis, aut tempus, sed illam formam per invocationem Trinitatis esse, quam in usu communi, et sub praecepto generali Christus tradidit, et de aequivalentia utriusque formae adhuc disceptatur.
Dictum autem est supra, probabilius forte sub tempore Apostolorum, obortis haeresibus, cessasse dispensationem, id tamen non est adeo certum, ut absolute Sacramentum sic datum censeatur nullum. Sufficiens tamen ratio subest, ut censeatur dubium, prout dicit Doctor assignans tres regulas, quibus regulari debet quilibet casus circa Sacramentum dubium, unde baptizari deberet sub conditione. Hanc sententiam etiam sequitur Richardus art. 2. quoest. 3. ad. 10.