IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Resolvit Doctor potuisse illos tres motus fuisse in Virgine breviores quam in aliis. Et si ponantur fuisse in instanti (quod vult Doctor) simul cum forma substantiali faciente corpus organicum, tenet adhuc Virginem cooperatam fuisse ad formam substantialem, et etiam ad ubi, figuram et densitatem ; probat hoc, removendo tria, quae secundum verisimilitudinem possent impedire cooperationem Mariae ad actiones istas instantaneas ; et breviter ratio est, quia habuit vim activam ad terminos taliter inducendos, et non fuit praeventa. Primum modum, scilicet quod motus illi potuerunt esse in brevi tempore, censurat Suarez supra distinctione undecima, sectione secunda, sed male ; esto enim modus secundus, quem etiam tenet Scotus, sit probabilior, primus non est improbabilis rationibus Suarez satisfacit Phil. Faber hic cap. 2. disputatione 12.
Ad propositum applicando, dubium videtur, utrum tribus motibus praedictis correspondebant in proposito in Maria tres motus breviores quam in nobis, et si in illis tribus motibus egerit Beata Maria sicut causa secunda, et Spiritus sanctus ut principalis.
Si enim hoc ponatur (g), non ponitur aliquid quod postea assumptum fuit a Verbo, aliquando praefuisse in supposito. creato, sed tantum quod illud corrumperetur in aliquid assumendum a Verbo ; neque ponitur in illis, quae alibi requirunt successionem, sicut sunt illi tres motus, (non autem ultima formae substantialis corporis organici inductio) Mariam in instanti fuisse cooperatam Spiritui sancto.
Si autem negentur (h) ibi fuisse illi tres motus, sed quod totum fuerit in instanti uno, puta quod in aliquo toto tempore fuerint sanguines dispersi in corpore Mariae, et nunquam in tempore moti ad matricem, nec sic figurati et condensati, sed in ultimo instanti illius temporis erat in loco isto corpus figuratum et densum, sicut esset in termino trium motuum, si fuissent tres praecedentes ; adhuc dico quod Beata. Virgo potuit cooperari Spiritui sancto in ista actione instantanea, et quantum ad formam substantialem istius termini, et quantum ad ubi, et ad figuram et densitatem, licet subito inductas, quia si non potuisset cooperari, hoc fuisset ex una trium causarum, videlicet, aut quia non habuit causalitatem activam minus principalem respectu termini inducti, vel respectu terminorum inductorum ; aut quia non potuit secundum illam vim activam agere ad terminos hoc modo inductos ; aut tertio modo, quia etsi potuit, tamen praeventa fuit a virtute majore totum et totaliter operante.
Primum improbatur, quia ipsa habuit virtutem activam sicut aliae matres ; ergo ad eosdem terminos,
ad quos et aliae ; sed aliae matres habent vim activam minus principalem respectu ubi, figurae, condensationis, et formae substantialis.
Et si dicas (i) secundum tertium trium membrorum, quod in toto sunt multae formae substantiales specie differentes partium heterogenearum, ad quas simul inducendas non habet aliqua mater vim activam sufficientem, sed oportet unam prius tempore induci quam aliam, et ita hic.
Contra (k), activum non habens terminum adaequatum, potest simul agere respectu alterius, ideo enim tantum unum potest simul, quia illud est terminus adaequatus virtuti ejus, et maxime potest simul in plura inadaequata, si illa includantur in primo adaequato sibi ; sed nulla forma partialis est terminus adaequatus huic potentiae activae, sed forma totius corporis organici, alias non posset in formam totius ; igitur cum omnes illae formae partiales includantur in toto, quod est terminus adaequatus, in omnes illas simul potest.
Secunda causa tollitur, quia aliqua media sunt necessario media virtuti imperfectiori, quae non sunt necessario media virtuti perfectiori. Agens enim naturale necesse est procedere per media determinata, quia subest illi ordini, nam ille praefixus est ab agente superiori ; sed agens supremum, quia non subest ordini in agendo, quia istum praefixit voluntarie, non est necesse (1) procedere in agendo per ista media. Ex hoc arguo, Spiritus sanctus et Maria sunt agens perfectius quam pater creatus et ipsa fuissent ; ergo ista media, per quae necesse fuit actionem patris naturalis et Mariae processisse, si concepisset ex viro, non fuerunt necessaria in illa actione Spiritus sancti et Mariae.
Quod si dicas (m) quod ista non necessitas mediorum tantum est propter infinitatem virtutis Spiritus sancti, sed semper remanet aequalis necessitas mediorum respectu virtutis creatae, ut ipsa non posset agere respectu termini, nisi procederet per media sibi necessaria.
Contra hoc, si per media ista deventum fuisset ad terminum, agens non produceret terminum ratione mediorum, quia media tunc non sunt ; igitur praecise tunc produceret, quia habet virtutem activam respectu istius termini ; igitur si aliqua virtus facit, quod non procedatur per media, secundum quod subito agens se habeat ad terminum, sicut se haberet in termino, si processisset per media, eodem modo potest idem agens agere, quod sic non transivit per media, sicut si transisset ; sed Spiritus sanctus potuit facere, quod hic non esset transitus per ista media, sicut probat ratio praedicta, et cum hoc stare potest quod virtus activa matris eadem sit, quae fuisset in termino talis transitus ; igitur per illam virtutem activam potest aeque agere in termino praetermissis mediis, sicut si ante actionem in terminum transisset per media.
Tertia causa tollitur, quia Spiritus sanctus libere agit ; ergo non necessario agit secundum ultimum suae potentiae ; igitur potest ad aliquid se extendere causalitate causae secundae cooperante secum, et ita potest supplere vicem patris naturalis, vel etiam efficacius operari quam pater, si esset. Et poterit Maria cooperari secundum causalitatem suam, quia nihil ab ea aufertur per hoc quod Spiritus sanctus praeveniendo causalitatem alterius causae, cum qua Maria posset agere, supplet vicem ejus, scilicet patris.
Ex istis tribus membris improbatis potest formari ratio talis : Omnis causa activa habens virtutem respectu alicujus effectus, et non praeventa ab alio totaliter causante illum effectum, in eo instanti in quo producitur, potest agere ad productionem ejus ; Maria fuit talis, si omnes aliae matres sunt tales, et hoc ut causa activa non principalis ; igitur, etc.
Istud declaratur per auctoritatem Damasceni 48. ubi dicit quod Spiritus sanctus dedit ei potentiam susceptivam, simul autem et generativam, non quod miraculose dedit ei illam foecunditatem secundum quam cooperabatur sed illam habuit naturaliter, quia non fuit sterilis, et secundum eam potuisset naturaliter cooperari ad productionem filii, si pater naturalis genuisset ; sed potentia activa causae inferioris est remota, quando causa superior non agit, ita quod nunquam est causa inferior in potentia propinqua ad effectum, nisi causa superiori agente, quia illa superior primo determinatur, et ipsa determinata inferior necessario cooperatur, si inferior sit causa naturalis. Secundum autem communem ordinem, vis activa matris nata est subordinari vi activae patris, et ita a patre nata est conferri matri potentia propinqua ad generandum, non autem illa remota matris, quae est actus ejus primus, quo ipsa dicitur foecunda. Haec potentia propinqua conferebatur Mariae, non ex tali causa naturali, sed immediate a Spiritu sancto habente vim principalis causae, et ideo Spiritus sanctus dedit ei vim generativam, hoc est, potentiam generandi propinquam secundum illam vim naturalem, quia ipsa erat naturaliter foecunda, sed susceptivam dedit ei inquantum erat generativa Verbi. Sicut enim natura, ad quam, ut ad formalem terminum, erat ista generatio, tantum erat in potentia obedientiali, ut uniretur verbo, ita illa mater tantum habuit potentiam obedientialem, ut esset Mater Verbi ; per hoc enim erat Mater Verbi, quia Verbum subsistebat in natura illa sibi unita.