REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum possibile fuit animam Christi nosse omnia in Verbo, quae Verbum novit ?
D. Thom. 3. p. q. 10. art. 2. et hic q. 2. art. 2. D. Bonavent. art. 2. q . 3. Richard. art. 2. q I. Durand. q. 2. Capr. q. 2. Suar. 3. p. tom. I. d. 10. sect. 3. Vasq. disp. 50. sect. I. Vide Scot. 7. Met. q. 14 et 15 et in Oxon. hic.
Quod non. Si sic, cognosceret infinita, sed infini non est pertransire, 2. Metaphys. text. 13. ubi probat quod si causae scibiles essent infinitae, nihil posset sciri, et principaliter quia virtus infinita non potest in plura ; sed inconveniens est virtutem finitam ad tot se extendere in actu, sicut potest virtus infinita.
Item, illuminationes de veritatibus revelatis fiunt ordinate ; igitur Angelus, qui est superior in natura anima Christi, posset illuminare eam revelando sibi aliquid futurum ; sed si ipsa videret omnia in Verbo, nihil novum posset sibi revelare.
Item, si videat omnia in Verbo, igitur posset illuminare alias animas et Angelos ; consequens est falsum, quia natura inferior non potest influere in superiorem) revelationes enim prius fiunt naturae superiori quam inferiori.
Oppositum, Magister in littera, et adducit illud Joann 3. Animae Christi datur Spiritus non in mensura ; igitur omnia videt.