Consequenter cum dicit, vana, ponit signum defectus sanctitatis: et est duplex, scilicet vanitas et dolositas. Primum signum defectus est vanitas: et quantum ad hoc dicit, vana locuti sunt etc..
Vanum est quod non habet subsistentiam. Vera ergo quibus nihil vanitatis subest, sunt: unde 1 Tim. 1: finis praecepti est caritas de corde puro, de conscientia bona, et fide non ficta: a qua quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium.
Hier. 9: unusquisque a proximo suo se custodiat.
Gregorius: sermo vanus, vanae mentis index est.
Item vanum est quod intellectu non tenetur: etiam superflua verba vana sunt. Prov. 14: ubi plurima verba, ibi frequenter egestas. Item vanum est quod non est stabile: et sic verba de temporalibus vana sunt, joan. 3: qui de terra est, de terra loquitur: isa. 29: de humo musitabit eloquium tuum. Sed ad quem loquuntur vana? ad proximum, cui debent dicere verum. Eph. 4: loquimini unusquisque veritatem cum proximo suo.
Secundum signum defectus sanctitatis est dolositas; et quantum ad hoc dicit, labia dolosa in corde et corde locuti sunt. Geminatio duplex cor significat.
Ostendunt autem ore se habere unum, corde autem habent aliud. Ostendunt se dolere, et gaudent: diligere, et odiunt: compati, et laetantur. Jac. 1: vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Eccl. 2: vae duplici corde et labiis scelestis.