Quod vero centesimo ponitur, res dicuntur creaturae in principio temporis quod mensurat primi mobilis motum, non sicut in mensurante creationem, sed sicut in adiacente, verum est si intelligatur, sicut in adiacente, idest simul existente; non autem si intelligatur, sicut in adiacente, idest inhaerente accidentaliter.