Postquam dominus respondit interrogationi discipulorum de destructione civitatis, hic incipit respondere his quae ad secundum adventum pertinent. Iste autem adventus est adventus ad iudicium: ideo dividitur, quia primo proponit signa et modum veniendi; secundo tractat de iudicio, infra XXV, 1 simile est regnum caelorum decem virginibus.
Circa primum duo facit.
Primo praemittit signa praecedentia christi adventum; secundo agit de ipso, ibi et videbunt filium hominis etc..
Circa primum duo, quia duo praecedentia erunt, primo ex parte hominum, et electorum; secundo ex parte elementorum ibi statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur etc..
Circa primum duo facit.
Primo praemittit quamdam admonitionem; secundo rationem huius admonitionis, ibi surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae.
Dicit ergo tunc si quis vobis dixerit: ecce hic est christus etc..
Notandum quod ly tunc non dicit tempus determinatum, sed tempus confusum, quia hoc non statim factum est post destructionem ierusalem, sed expectatur futurum in fine. Simile habetur supra II cap. Quod habitavit dominus in Nazareth, unde Nazarenus dicitur, et sequitur: tunc venit ioannes baptista praedicans in deserto Iudaeae; non quod tunc venerit, quia fuerunt forte viginti anni inter duo tempora, unde tenetur pro tempore confuso. Sic hic. Futurum enim est quod multi seductores venient, et dicent Antichristum esse deum. Tunc si quis dixerit vobis: ecce hic est christus, aut illic, nolite credere. II ad Thess. II, 2: non terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam, quasi per nos Missam, quasi instet dies domini.
Deinde cum dicit surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, assignat rationem admonitionis. Et primo ponit rationem ex necessitate; secundo ex falsitate doctrinae, ibi sicut enim fulgur exit ab oriente etc..
Circa primum tria facit.
Primo introducit seductores; secundo vehementiam seductionis; tertio admonitionem.
Dicit ergo tu dicis quod aliqui erunt qui dicent se christum: sed numquid alii erunt? ita, surgent enim pseudochristi, idest qui dicent se christos, et hoc factum est ante destructionem ierusalem; I Io. II, 18: sed audistis quod venit Antichristus, unde Antichristi facti sunt multi.
Et pseudoprophetae. Sicut enim christus habuit veros prophetas, qui praenuntiaverunt eum, sic Antichristus falsos; et hoc est quod dicitur I Io. IV, 1: multi pseudoprophetae exierunt in mundum.
Sed numquid facient isti miracula et effectus? unde dabunt signa et prodigia; II ad Thess. II, 9: cuius adventus est secundum operationem Satanae; Apoc. XVI, V. 13: et vidi de ore draconis, et de ore bestiae, et de ore pseudoprophetae exire spiritus tres immundos in modum ranarum.
Sed est quaestio: numquid Daemones possunt facere miracula? dicendum quod non, si proprie sumatur miraculum: quia miraculum proprie non est quod fit praeter ordinem alicuius causae particularis, sed quando praeter ordinem totius creaturae, et hoc fit per solam virtutem divinam.
Sed bene possibile est, quod creatura superior non contineatur in ordine creaturae inferioris; unde aliquid fit per virtutem superiorum, quod non fit per virtutem elementorum: sic in hominibus aliquis facit per artificium aliquid, quod mirum videtur aliis.
Sic de Daemonibus, quia subtilioris sunt intelligentiae; ideo sicut artifices aliqui aliquid faciunt quod videtur mirum aliis, sic et Daemones aliqua faciunt naturaliter, quae videntur nobis mira.
Sed quomodo fiet istud? opinio fuit Avicennae quod natura corporalis obedit ad nutum intelligentis, unde ad apprehensionem immutatur corpus. Sed Augustinus istud amovet, quia non obedit ad nutum alicuius creaturae, sed solius dei.
Ideo dicendum quod in rebus naturalibus sunt virtutes determinatae ad procreandum aliqua, ut ranas, et huiusmodi: istas virtutes noverunt melius Daemones quam alii. Et hoc probat Augustinus, quia ignis qui descendit super oves iob fuit naturalis. Potest enim excitare corpora, et congregare, ut faciant talia miracula. Illa vero miracula quae non procedunt ex virtute alicuius rei naturalis, haec non possunt facere, scilicet ut mortuus suscitetur. Unde talia non faciunt nisi in praestigiis, ut simon magus fecit movere caput. Unde ista quae non fiunt ex virtute naturae, non possunt; unde dabunt signa magna, idest, quae homines reputant magna.
Sed quis erit effectus? ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Et dicit Origenes quod sermo dictus est per exaggerationem, quia quicumque homo est in hac vita, si secundum se consideretur, seduci potest; tamen, comparando ad electionem dei, ut sit sensus, electum seduci, hoc est impossibile. Ideo aggravando dicit quod tanta erit vis, quod nisi praeservarentur ex praedestinatione divina, seducerentur.
Vel dicendum quod non vere electi, sed electi secundum apparentiam; I ad Tim. I, 19: quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt; Is. XIX, 14: dominus miscuit spiritum vertiginis in medio eius, et errare fecerunt Aegyptum.
Ecce praedixi, quia, secundum Gregorium, minus nocent iacula quae praevidentur: Amos III, 7: non faciet dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum.
Unde si dixerint vobis: ecce in deserto est, nolite exire. Posita necessitate in generali, ponit magis in speciali: si dixerint vobis, ecce in deserto etc..
Notandum quod vera doctrina fit in publico, supra X, 27: quod dico vobis in occulto, dicite super tecta, sed falsa semper quaerit angulos, Prov. I, 20: sapientia dat vocem in plateis. Unde veritas est lumen, et quaerit in lumine videri: sed si fuerit perversum dogma, quaerit occulta. Prov. IX, 14: sapientia sedet in foribus, et sequitur aquae furtivae dulciores sunt. Unde desertus est locus occultus, quia caret hominibus, vel quia est interclusus; unde si dixerint vobis, ecce in deserto est, nolite exire.
Et quid vult dicere? isti infideles et haeretici, dum sunt fideles in societate vel congregatione non possunt decipere, sed nituntur quod a societate separentur, et tunc decipiunt; et hoc est quod vult dicere: si dixerint vobis, ecce in deserto est, nolite exire. Nolite a bona societate et congregatione separari. Item, si in penetralibus, quia semper intendunt locum secretum, nec doctrinam in publico audent dicere; unde Io. XVIII, V. 20: ego palam locutus sum mundo. Nolite credere, quia qui cito credit, levis est corde, Eccli. XIX, 4.
Secundum Hieronymum potest retorqueri ad tempus ante destructionem: sed melius est ut retorqueatur ad finem. Item potest intelligi de seductione facta in ecclesia.
Pseudochristi dant documentum mendacii, et dicitur unum documentum, quia omnia in uno uniuntur: et quodlibet mendacium habet suos prophetas; unde dicunt: hic est christus, aut illic; Ez. XIII, 6: perseveraverunt confirmare sermonem; et aliquando volunt confirmare per Scripturas apocryphas, aliquando per occultos sensus Scripturae.
Quando per apocryphas, dicunt quod in deserto est; quando per occultos sensus, dicunt quod in penetralibus.
Vel secundum Augustinum vera doctrina duo habet, quia et idem in omni loco et publice proferri debet, et ab istis deficit haeresis; unde dicit hic est christus, idest in hac terra, et non in alia. Item, quia doctrina sua non est publica, ideo dicunt in penetralibus est; unde nolite credere.
Sicut enim fulgur exit ab oriente etc.. Hic aliam rationem assignat, quia falsum dicunt quod christus veniet occultus, sed non est verum, immo veniet manifestus.
Et ponit duas rationes.
Unam ex manifestatione christi, aliam ex congregatione sanctorum.
Dicit nolite credere, quod non veniat manifestus: sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem, ita erit adventus filii hominis; Ps. XLIX, 3: deus manifeste veniet.
Sed numquid veniet sicut fulgur qui modo videtur hic, et post versus orientem? ideo non intelligatis quod sic solum manifestetur in uno oriente, sed in omnibus.
Si velimus referre ad mysterium, fulgur est adventus veritatis. Nolite ergo quaerere occultum dogma, quia veritas manifestatur per totum mundum. Vel oriens principium, occidens finis. Unde veritas dogmatis semper habet concordantiam a principio usque ad finem: verum enim dogma totam Scripturam recipit. Quidam non recipiunt vetus testamentum, quidam non recipiunt prophetas, et ita non possent confirmari per alias Scripturas; sed vera doctrina a principio nascentis ecclesiae usque ad finem habebit confirmationem; unde dicitur infra ult., 20: ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.
Ubicumque fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae. Posset enim aliquis dicere: isti dicunt hic est christus, aut illic, quomodo cognoscemus quando veniet? ostendit autem quod non indigebit quaerere, quia manifestus fiet adventus eius, quandoquidem et alii congregabuntur. Et erit simile ei quod accidit, cum quidam petiit a domino suo multum celante consilium suum de movendo castra, et dixit: quando movebis castra? et ille: nonne audies tubam? ad quid petis? sic dicitur hic: tu dicis quod erit hic, vel illic; scio quod ubi fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae.
Notate quod in Hebraeo habetur anathe, quod idem est quod cadaver, unde voluit signare passionem christi, quia tunc veniet christus ostendens signa passionis: et loquitur per similitudinem ubi fuerit corpus etc..
I ad Thess. IV, 16: occurremus in nubibus obviam christo. Sed quidam sunt aquilae, quidam vultures et corvi. Sed non dicit vultures, vel corvi, sed aquilae, per quas sancti signantur. Is. XL, 31: assument pennas ut aquilae, volabunt, et non deficient. Sic, ut dicit Hieronymus, ubicumque fit memoria christi passionis, viri sancti debent congregari per iugem memoriam passionis eius. Ad Hebr. X, 32: memoramini pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum.
Et quia non solum erunt haec manifesta per tribulationes, ideo ait: statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur etc.. Et agit de signis sumptis ab aliis rebus quae supra nos sunt. Et primo ponit signa; secundo effectus. Secunda ibi et tunc plangent omnes tribus terrae.
In his autem quae supra nos ostendit, triplex est ordo: corpora caelestia, Angeli, christus. Ad eph.
C. I, 21: constituit eum super omnem potestatem et principatum etc..
Quantum ergo ad primum dicit statim autem post tribulationem dierum illorum, quando scilicet veniet Antichristus.
Statim, quia non diu post, quia multis esset in periculum; et hoc est contra illos qui fabulam ponunt de mille annis. Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum. Et quid est? hoc dictum habet sensum litteralem et mysticum. Secundum quod ad ultimum adventum refertur, habet sensum litteralem; secundum quod ad alium, mysticum.
Sed videtur obiici quod dicit, quod sol obscurabitur, quia dicitur Is. XXX, V. 26: et erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter.
Unde ad hoc videndum debetis distinguere tria tempora: tempus ante adventum, tempus in adventu, et post adventum. Ante adventum christi huiusmodi observationes fient, de quibus hic dicitur, et ioel II, 31: sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies domini magnus et horribilis.
In christi adventu non mutabantur secundum substantiam, sed secundum comparationem, quia tanta erit claritas christi et sanctorum, quod nec apparebit claritas eorum; Is. XXIV, 23: erubescet luna et confundetur sol. Sed post diem iudicii augebitur claritas lunae et stellarum. Et tunc erit verum quod dicitur Is. XXX, 26, scilicet quod solis lumen erit septempliciter sicut lumen septem dierum.
Sed videtur falsum quod dicitur, quod stellae cadent de caelo, quia una stella maior est tota terra.
Rabanus solvit per litteram marci XIII, 25, quod stellae erunt decidentes in lumine, idest in lumine minoratae. Sed unde ista minoratio poterit esse? ex duobus est quod lumen alicuius luminaris minoratur: vel in seipso, vel propter interpositum aliquod, ut si nubes interponatur, ut cum eclipsatur luna, minuitur lumen eius; unde dicit Origenes quod dupliciter potest intelligi. Primo quod hoc interpositum erit ignis, qui ante christum praecedet, et consumet omnia usque ad medium spatium aeris, quantum scilicet elevatae sunt aquae diluvii, quem ignem sequetur multus fumus, ita quod tenebrabuntur luminaria caeli.
Vel potest dici quod quidam tenebant, ista corpora esse corruptibilia; et sicut elementaria immutabuntur, ita et ista. De istis tribus habetur una auctoritas Apoc. VI, 12: sol factus est niger tamquam saccus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis, et stellae de caelo ceciderunt.
Stellae cadent de caelo. Stellae de caelo videntur cadere quando suo lumine privantur.
Sic ergo erit immutatio in corporibus caelestibus.
Item in Angelis; unde dicit et virtutes caelorum movebuntur, idest virtutes quae deo ministrant. Et dicit Augustinus quod omnia corpora administrantur per spiritum vitae; unde dicuntur moveri in effectu, quia in adventu domini cessabit motus caeli. Unde illae dicuntur moveri, quando illa quae ad suum officium pertinent, in alium statum mutantur.
Vel Angeli movebuntur non commotione timoris sed admirationis, quia admirabuntur virtutem christi. Vel commovebuntur commotione gaudii super glorificatione sanctorum.
De hoc potest accipi quod dicitur iob c. XXVI, 11, quod columnae caeli contremiscunt et pavent ad motum eius.
Et tunc apparebit signum filii hominis in caelo. Hic ponitur signum filii hominis super Angelos existentis. Filii signum, idest signum victoriae christi; quia quando totus mundus innovabitur, signabitur quod obtinuit victoriam omnium per passionem suam, quod modo non apparet. Vel apparebit signum crucis, ad ostendendum quod tota ista gloria est per passionem eius. Item significabitur quod omnem iudiciariam potestatem acquisivit per passionem suam. Iob XXXVI, V. 29: si voluerit nubes extendere quasi tentorium suum etc.. Et sequitur: per haec enim iudicat populus. Item apparebit ad confundendum malos qui christum noluerunt sequi.
Item signum crucis erit clarius quam sol.
Sed quis erit effectus? tunc plangent omnes tribus terrae, videntes tantam christi potestatem quam despexerunt, et tantam sapientiam, cui non obedierunt, et tantam claritatem sanctorum; unde dicent illud quod dicitur Sap. V, 3: hi sunt quos habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore. Ecce nunc quomodo computati sunt inter filios dei, et inter sanctos sors illorum est. Item tribus caeli, idest illi qui portaverunt imaginem caeli; Is. XL, 18: cui similem fecistis deum, aut quam imaginem ponetis ei? imputabunt sibiipsis quod talia sustinent; Apoc. I, 7: videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes fines terrae. Et Zach. XII, 10: aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti.
Haec est litteralis expositio.
Sed si referatur ad secundum adventum, tunc tantum exponitur mystice. Origenes: per solem diabolus signatur, per lunam Antichristus. De his dicitur iob XXXI, V. 27: si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, et laetatum est in abscondito cor meum. Vidi, idest approbavi solem, idest ea quae videntur habere claritatem et sanctitatem, et qui virtutem, tunc apparebunt; I ad Cor. IV, 5: illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Unde tota doctrina, tota claritas tunc apparebit, quia imago christi apparebit in omnibus. Vel per solem ecclesia signatur; unde ecclesia propter tribulationes videbitur non lucere.
Et quare dicit post tribulationem? respondet Origenes: et post, et simul.
Item stellae, idest illi qui post videbantur splendere. Virtutes caeli, idest sancti, movebuntur.
Et videbunt filium hominis venientem in nubibus caeli etc.. Supra dominus praenuntiaverat quae futura erant ante secundum adventum; hic autem praenuntiat ipsum adventum: et circa hoc tria facit.
Primo ponit suum adventum; secundo certitudinem adventus; tertio incertitudinem horae, vel diei.
Secunda ibi ab arbore fici discite parabolam; tertia ibi de die autem illa et hora nemo scit.
Circa primum duo facit.
Primo ponit adventum, sive apparitionem filii hominis; secundo congregationem sanctorum ad ipsum, ibi et mittet Angelos etc..
Et attendite quod ubi fecit mentionem de adventu, duo posuit, scilicet quod manifestus esset adventus, et quod sancti congregarentur; unde dixit et sicut fulgor... Ita erit et adventus filii hominis. Et hoc ad manifestationem.
Item dixit: ubi corpus, ibi congregabuntur et aquilae. Et haec duo vult magis explanare. Et quomodo veniet? videbunt filium hominis venientem in nubibus caeli. Et qui videbunt? omnes homines: ipse enim ad iudicandum veniet. Habet enim naturam humanam et divinam. Secundum divinam non videbitur nisi a mundo corde etc., secundum quod dicitur supra V, 8: beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt, sed secundum humanam naturam videbunt eum etiam mali; Lc. III, 6: videbit omnis caro salutare dei nostri. Ideo videbunt filium hominis, quia idem est filius hominis et dei; sed non videbunt ut filium dei, sed ut filium hominis, Io. V, 27: dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est.
Sed potest esse quaestio, utrum tam boni quam mali sint eum visuri in specie gloriosa; et dicendum quod sic. Et ratio assignatur Is. XXVI, 10, ubi disputans dominus cum propheta, dicit: non videbit gloriam domini. Et respondet propheta: domine, exaltetur manus tua, ut non videant. Cui respondit dominus: et confundantur. Unde boni videbunt ad laetitiam, mali ad cruciatum et tristitiam. Quando enim aliquis timet puniri, quanto magis potestas iudicis contra ipsum apparet maior, magis affligitur; sic quanto christus apparebit gloriosior, tanto magis cruciabuntur mali. Et hoc signatur cum dicitur venientem in nubibus caeli.
Et hoc respondet huic quod supra dixerat, quod sicut fulgur... Ita erit et adventus filii hominis. In fulgure duo sunt, splendor et terror. Splendor aliquam iucunditatem repraesentat, sed terror fit ex sono, et nubes ad refrigerium fit; Is. XVIII, 4: et erit sicut nubes rorida in die messis, quae tunc iucunda est.
Item nubes habet obscuritatem, et quando spissa est, est terribilis propter fulgura et pluvias quae ex nubibus oriuntur; et hoc convenit terrori impiorum; Ps. Xcvi, 2: nubes et caligo in circuitu eius.
Item competit quod in nubibus veniat ad designandum divinitatem christi, quia maiestas dei apparuit in nube, Ex. XVI, V. 10; unde dicitur III regum VIII, 12: dixit dominus quod habitaret in nebula: ideo in nubibus veniet. Item competit ad ostendendum humanitatem eius; quia, sicut habetur Act. I, V. 9: videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum, et audierunt Angelos dicentes: quemadmodum vidistis eum euntem in caelum, sic veniet. Ut ergo ostendatur quod sit ille idem qui in nube sublatus est, apparebit in nube.
Competit etiam ad significandum glorificationem.
Quando enim transfiguratus est, apparuit nubes lucida, et tunc fuit una; sed tunc erunt plures, quia tunc solum tribus apparuit, sed tunc pluribus apparebit; apoc.
C. I, 7: ecce veniet in nubibus, et videbit eum omnis oculus.
Et quid erunt istae nubes? non erunt nisi quaedam claritates redundantes ex corpore christi et aliorum sanctorum. Origenes dicit quod erunt Angeli assumentes non solum intelligibiliter, sed veraciter ministrantes.
In primo enim adventu venit humilis; Zach. IX, 9: ecce rex tuus venit tibi mansuetus.
Sed post veniet in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate. In primo enim adventu duo fuerunt: habuit enim infirmitatem et ignominiam. Infirmitatem, quia dicit apostolus, II ad Cor. XIII, 4: crucifixus est ex infirmitate. Ignominiam, secundum quod habetur Is. LII, 14: sic inglorius erit inter viros aspectus eius, et forma eius inter filios hominum.
Consequenter ad haec duo, duo dicit. Consequenter ad infirmitatem, ponit virtutem, unde de ista dicitur: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra, et haec data est ei per generationem, inquantum filius dei. Sed ipse promeruit inquantum homo; et hoc manifestabitur quando omnes Angeli et omnia elementa ministrabunt ei. Item contra ignominiam dicit veniet in maiestate, quasi iudex vivorum et mortuorum.
Tunc veniet et mittet Angelos suos cum tuba et voce magna. Hic agit de congregatione sanctorum; et tria ponit.
Primo ponit ministros; secundo congregatos; tertio unde congregantur.
Ministri sunt Angeli, ut habetur Ps. Cii, 21: ministri eius qui facitis voluntatem eius. Sed dicit cum voce magna et tuba.
In resurrectione triplex virtus operabitur.
Primo virtus divina; secundario virtus humanitatis christi, quia sua resurrectio est causa nostrae resurrectionis, ut dicit apostolus I ad Cor. XV, 22: sicut in Adam omnes mortui sumus, ita in christo omnes resurgemus. Item operabitur ibi virtus angelica ad quaedam praeambula, scilicet ad colligendos pulveres.
Et haec tria tangit.
Virtutem angelicam, cum dicit mittet Angelos; virtutem dei, cum dicit cum tuba; virtutem humanitatis in hoc quod dicit et in voce magna. De ista habetur in Io. V, 25: omnes qui audierint vocem filii dei, vivent.
Et oportebit quod illa vox sit magna, quia dabit voci suae vocem virtutis, Ps. Lxvii, 34.
Per tubam bene signatur divinitas, quia maior est vox tubae, quam vox humana; apoc.
C. XI, 12: et audierunt vocem magnam de caelo dicentem eis, ascendite huc. Et Paulo post: et septimus Angelus tuba cecinit, et factae sunt voces magnae in caelo.
Et notate quod tuba satis ei congruit, quia Num. X, 2 mandavit dominus Moysi duas tubas fieri; et clangebant tubis ad Concilium, ad festa, ad pugnam, et ad commotionem castrorum. Et sic erit in iudicio; quia erit ibi Concilium, idest adunatio omnium sanctorum, quia non resurgent impii in iudicio, neque peccatores in Concilio iustorum, Ps. I, 5. Item erit tunc solemnitas sempiterna.
Item erit ibi pugna contra malos, ut habetur Zach. Ult., 14: sed et Iudas pugnabit adversus ierusalem. Item erit ibi commotio castrorum, quia sancti transferentur ad vitam sanctorum; Zach. II, 11: et applicabuntur gentes multae ad dominum in die illa.
Item quidam modo congregantur, sed non omnes; sed tunc omnes; infra XXV, 32: congregabuntur ante eum omnes gentes. Hic congregantur solum electi, quia solum congregantur ut regnent cum ipso; Ps. XLIX, 5: congregate illi sanctos eius.
Unde dicit et congregabunt electos eius. Sed unde congregabuntur? a quatuor ventis caeli, a summis caelorum usque ad terminos eorum. Venti caeli distinguuntur per quatuor partes mundi. Ab oriente provenit subsolanus; ab occidente favonius; a septemtrione boreas; a meridie Auster: et sub his omnes alii continentur; unde a quattuor ventis caeli, idest ab omnibus partibus mundi.
Sequitur a summis caelorum usque ad terminos eorum. Istud potest dupliciter exponi.
Origenes dicit sic: congregabuntur. Posset aliquis dicere quod solum ista congregatio esset vivorum, et non mortuorum; quod removet ad ostendendum quod etiam mortui congregabuntur; ideo dicit a summis caelorum etc..
Scitis quod sancti ascendunt in caelos, et quidam sunt inferiores, quidam superiores, quia secundum modum meritorum erit modus praemii; unde hoc est quod dicit Augustinus, quod a quatuor ventis, hoc est propter corpora: quod a summis caelorum, hoc dicit propter animas.
Remigius dicit sic, et est in Glossa: congregabo etc.. Posset aliquis credere quod solum esset congregatio ab extremis terrae; sed quid erit de meditullio terrae? unde usque ad terminos eorum. Et vult dicere quod non solum fiet congregatio ab extremis terrae, sed a caelo, idest a meditullio mundi.
Ab arbore fici discite parabolam.
Hic docet de certitudine adventus sui. Magna dixerat, et a quibusdam incredibilia; modo tripliciter certificat.
Primo similitudine; secundo assertione; tertio ratione.
Secunda ibi amen dico vobis etc.; tertia ibi caelum et terra etc..
Dicit ergo ab arbore fici discite parabolam. Dicit chrysostomus: quando vult deus ostendere aliquid, semper inducit similitudinem naturalem. Arbores in hieme vitam habent, tamen occulte, unde non producunt folia, neque fructus; sed in principio veris incipiunt pullulare, et tunc apparet vita. Sic etiam sancti modo non apparent, ut habetur ad Col. III, 3: mortui estis, et vita vestra abscondita est cum christo in deo; sed tunc vita sanctorum apparebit, eorum scilicet qui non seducentur tempore Antichristi.
Tunc veniet aestas, idest aeterna retributio; Ps. Cxxv, 6: euntes ibant et flebant mittentes semina sua; et sequitur, venientes autem venient cum exultatione portantes manipulos suos.
Unde dicit ab arbore fici discite parabolam. Per ficum signatur synagoga, de qua habetur Lc. XIII, 6: arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua.
Cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata, scitis quia prope est aestas. Et hoc potest exponi sic: ramus tener Antichristus est, cuius potestas parum durabit, et sicut folia multum adhaerent ei, tunc potestas eius manifestabitur. Vel potest exponi in bono.
Per ramum virtus et fortitudo sanctorum.
Quando ecclesia incipiet finiri, virtus christi et sanctorum apparebit qui sustinebunt eam; Cant. II, 13: ficus protulit grossos suos. Ita et vos, cum videritis haec omnia; idest cum videritis signa praecedentia evenire, scitote quod prope est in ianuis. Sicut dicitur aliquid esse prope, quando est in ianuis; Iac. V, V. 4: ecce merces operariorum vestrorum quae defraudata est a vobis, clamat, et clamor eorum in aures domini Sabaoth introivit.
Notate quod Augustinus facit vim in hoc quod dicit omnia, cum dicit: cum videritis haec omnia etc.. Supra dixerat quod dominus prope est; sed quid est? semper enim dominus prope est. Ideo dicit: si velimus, dicamus quod nihil pertinet ad finem mundi, sed ad adventum christi per ecclesiam; unde quod dictum est, videbunt filium hominis venientem in nubibus, idest in praedicatoribus, cum virtute magna, quoniam dat dominus verbum evangelizantibus virtute multa; et tunc veniet cum maiestate, quoniam dant ei reverentiam.
Tamen secundum expositionem aliorum referre ad finem mundi possumus, et aliter dicere.
Secundum quod Augustinus exponit, dat intelligere aliquid quod prope est, idest aliqua esse signa quod prope est; unde quod dictum est, videbunt etc. Refertur ad omnia supra dicta, scilicet ad signa, fulgura et terraemotus.
Manifestavit ergo per similitudinem, nunc manifestat per assertionem, scilicet cum iuramento dicens amen dico vobis, idest infallibiliter verum est, quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant.
Dicit Origenes: quasi in promptu esset quod audietis. Posset enim aliquis credere haec esse dicta de destructione ierusalem, et quia tunc completa sunt ad destructionem, quia multi supervixerunt usque ad tempus illud, unde non praeteribit generatio haec, idest homines nunc viventes, donec omnia fiant.
Sed magnum esset omnia dicta ad destructionem ierusalem referre: ideo aliter dicendum, quod omnes fideles sunt una generatio; Ps. XXIII, 6: haec est generatio quaerentium dominum; et praemiserat quod domini est terra. Unde vult dicere non praeteribit generatio haec, idest non cessabit fides ecclesiae usque ad finem mundi, contra aliquos qui dicebant quod duraret usque ad tempus aliquod: quod dominus redarguit dicens, infra ult., 20: ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.
Et tunc ponit rationem caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt; quasi dicens: facilius est caelum et terram transire, quam verba; is.
C. XL, 8: verbum autem meum manet in aeternum. Et Ps. XXXII, 6: verbo domini caeli firmati sunt. Unde verbum est causa caeli, et causa semper validior est suo effectu, ideo etc.. Et non dicitur quod caelum et terra transeant, quia esse desinant, sed quia transibunt in alium statum; Apoc. XXI, 1: vidi caelum novum et terram novam.
Secundum Origenem boni per caelum signantur, per terram mali; Is. I, 2: audite, caeli, et auribus percipe, terra. Utrique transibunt, boni in vitam aeternam, mali in ignem aeternum. Et quod dicitur verbum dei non praeteriri, non dicitur quod non transeat secundum substantiam verbi, sed secundum id cuius est: unde hoc, ut dicit Origenes, habet praeter alia, quia non praeteribit verbum domini. Verba autem Moysi et aliorum praetereunt; unde verba Moysi sunt signa praesentis ecclesiae. Sed verba christi praenuntiant statum vitae aeternae. Unde verba Moysi transeunt, idest quod promisit Moyses transit: quod christus, non, quia promisit futuram gloriam, quae non transit. Item verbum christi secundum quod est de terrenis et temporalibus, transit.
De die autem et hora illa nemo scit. In parte autem ista determinat de incertitudine temporis.
Et circa hoc duo facit.
Primo ponit temporis incertitudinem; secundo hortatur ad similitudinem; tertio ostendit eventum futurum.
Secunda ibi sicut in diebus Noe etc.; tertia ibi tunc duo erunt in agro.
Dicit quod videbunt filium hominis.
Tu dicis indeterminate; dicas nobis determinate si est verum. De die autem et hora nemo scit, neque Angeli caelorum. Quod dicit de Angelis caelorum, manifestum est, et non habet magnam dubietatem, quia est cognitio naturalis in eis, et hoc non se extendit nisi ad ea quae secundum cursum naturae fiunt; iudicium autem non fiet nisi secundum voluntatem dei. Item est alia cognitio gloriae, et sic tantum sciunt sicut quibus dominus vult revelare, et istud sibi retinuit; mal.
C. III, 2: ecce veniet dominus, et quis poterit scire adventum eius? I ad Thess. V, 2: dies domini sicut fur in nocte, ita veniet.
Sed est quaestio hic, secundum Hieronymum, quia dicit marcus XIII, 26: nec etiam filius hominis; ex quo videtur Arius suam haeresim confirmare, quia si pater scit quod nescit filius, ergo maior est eo.
Ideo potest dici quod filius scit, et quod dies iudicii secundum aliquam rationem determinatus est, et quidquid determinatur a deo, suo verbo aeterno determinatur; ideo impossibile est quin verbum sciat.
Sed quare dicitur nescire? Augustinus et Hieronymus dicunt quod consuetus modus loquendi est dicere nescire aliquid, quando non facit illud scire; sicut dicitur Gen. XXII, V. 12: nunc cognovi quod timeas deum; idest, cognoscere feci; ideo dicitur filius nescire, quia non facit scire.
Alio modo dicit Origenes quod christus et ecclesia sunt sicut caput et corpus, quia sicut caput et corpus sunt sicut una persona, ita christus et ecclesia. Sed christus aliquando accipit formam ecclesiae, ut in illo Ps. XXI, V. 2: deus, deus meus, respice in me, unde quod dicitur quod christus non scit, intelligitur quod ecclesia non scit: unde dominus, Act. I, 7: non est vestrum scire tempora vel momenta etc..
Notate quod dicit Augustinus quod ipse volebat ostendere ex quibusdam signis, quod adventus iudicii non possit sciri determinate, quia non determinat quodcumque tempus. Probatio dicit quod non possit sciri, quia sicut est in aetatibus hominis, ita est in aetatibus mundi. Unde sicut ultima aetas hominis non habet terminum certum, sed aliquando protenditur plusquam aliae, sic et de ultima parte mundi dici debet, quod non habet certum terminum, et poterit plus durare quam omnes aliae partes.
Sicut autem fuit in temporibus Noe, ita erit et adventus filii hominis.
Supra dominus posuit incertitudinem horae sui adventus; nunc autem adhibet similitudinem.
Et primo ponit eam; secundo exponit, ibi sicut enim erant in diebus ante diluvium etc..
Proponit autem similitudinem convenientem, quia dum loqueretur de fine mundi, quievit in fine mundi. Proponit ergo de alia similitudine. Legitur enim duplex consummatio. Una per aquam; II Petri II, 5: et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens. Unde dicitur satis convenienter, quia prima consummatio fuit ad amputanda peccata carnalia; unde dicitur Gen. VI, 2: videntes filii dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerant. Ideo contra ardorem huius concupiscentiae debuit esse consummatio per aquam. In fine autem mundi peccatum erit, quia refrigescet caritas, sicut supra dictum est, ideo ignis convenienter erit in poenam; unde dicit sicut in tempore Noe, scilicet quod finis fuit incertus, sicut habetur Gen. VI, 13: finis universae carnis venit coram me. Unde sicut illi qui adhaeserunt Noe, salvati fuerunt, sic in adventu filii hominis, qui adhaerebunt filio christo, salvi fient.
Secundo exponit istam similitudinem quantum ad incertitudinem sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes etc.. In verbis istis duo tangere videtur: unum scilicet desperationem de futuro adventu, et causam eius. Causa autem quod homo non speret futurum adventum, est, quia versatur in curis carnis, quoniam ambulat secundum eius concupiscentias; Iac. V, 5: epulati estis super terram, et in luxuriis vestris enutristis corda vestra. Ideo vacabunt lasciviae, quae duas habet partes, scilicet in comessationibus et ebrietatibus, in cubilibus et impudicitiis, ad Rom. XIII, 13.
Quantum ad primum dicit comedentes et bibentes: non quod comedere et bibere sit peccatum, sed ponere ibi finem suum est peccatum.
Quantum ad secundum dicit nubentes, et nuptui tradentes etc..
Et sequitur et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes, scilicet qui non adhaeserunt Noe, qui erat figura christi. Ita erit adventus filii hominis.
Sed habetur Lc. XXI, 26: arescentibus hominibus prae timore. Et supra hoc eodem habetur quod sol obscurabitur.
Quomodo ergo securi erunt homines ut comedant et luxurientur? duplex est responsio. Dicit Hieronymus quod verum est quod circa tempora Antichristi multae erunt tribulationes, et hoc ad probationem electorum; et post restituentur tranquillitati, et in illa tranquillitate mali vacabunt laetitiae. Unde Lucas loquitur secundum statum tribulationis; matthaeus autem secundum tempus quod immediate praecedet adventum dei.
Item aliter, quia quidam sunt boni, quidam mali. Et universaliter ecclesia patietur tribulationem, et boni punientur a malis: unde dicitur supra X, 22: odio eritis omnibus hominibus propter nomen meum. Unde illi qui patientur, erunt boni; qui vero exercebunt huiusmodi tribulationes, erunt mali.
Quod ergo dicitur hic comedentes et bibentes etc. Intelligitur quoad malos; quod autem in Luca dicitur, arescentibus hominibus prae timore, hoc intelligitur quoad bonos. Vel sic: cum frequenter accidat quod boni emendantur per tribulationem, mali autem non, ideo mali arescent, boni autem non.
Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et alter relinquetur. In parte ista ponit eventum huius incertitudinis. Et quis erit? quia continget quod homines in uno officio assumpti, quod unus assumetur, et alter relinquetur. Et potest hoc exponi, secundum chrysostomum, quod non velit aliud dicere, quam quod in omni conditione hominum et omni officio quidam erunt reprobi, quidam electi: qui boni, assumentur; qui mali, relinquentur. Quomodo? sicut dictum est supra XIII, 41, quia venient Angeli, et assument bonos, scilicet ad christum. Item quidam sunt delitiose viventes, quidam vero quaedam officia exercentes. Item laborantium quaedam sunt officia ad homines pertinentia, quaedam ad mulieres; labor hominum est proprie in agris.
Tunc ergo erunt duo in agro uno, litteraliter scilicet laborantes, unus assumetur, tamquam electus, alter relinquetur, tamquam reprobus.
Item duae erunt molentes in mola una: una assumetur, altera relinquetur. Hoc est officium mulierum. Solebat esse quod mulieres molerent, et loquitur secundum consuetudinem terrae, ubi non est aqua; et nunc molitur cum equis, vel cum hominibus, sed tunc erat officium mulierum; Is. XLVII, 2: tolle molam, et mole farinam. Unde duae erunt molentes, idest exercentes officium suum. Et tunc, una assumetur, exponitur ut prius.
Item, duo in lecto uno: unus assumetur, et unus relinquetur. Chrysostomus dicit quod divites non laborant, sed quiescunt; ideo assignantur per illos qui in lecto iacent; et de istis unus assumetur, et alter relinquetur.
Potest etiam exponi allegorice, et haec est expositio Hilarii. Per agrum assignatur mundus, sicut supra dictum est. Per duos homines populus fidelium et infidelium. De istis unus assumetur, scilicet populus fidelium, alter relinquetur, scilicet infidelium. Item lex vetus per molam assignatur, quae gravis et ponderosa est; Act. XV, 10: hoc est onus quod nec nos, nec patres nostri ferre potuimus etc.. Et eorum qui veterem legem recipiunt, aliqui recipiunt christum, alii non.
Omnes illi dicuntur in mola molere qui veterem legem recipiunt; et illi quidem assumuntur, qui veterem legem cum nova recipiunt; illi vero qui non, relinquuntur. Item, qui christum recipiunt, sunt sicut iacentes in lecto, quia per lectum signatur memoria passionis, et de talibus quidam assumuntur, quidam relinquuntur: quidam enim conformant se passioni per bona opera, quidam non.
Potest aliter exponi, ut ad tres status fidelium referatur; quia sunt tria genera hominum, quidam contemplativi, quidam praelati, quidam activi. Nullus status securus est, quin aliqui damnentur in statu aliquo. Status contemplationis per lectum significatur. De hoc in Cant. I, 15: lectus noster floridus; et tamen aliqui in hoc statu damnantur. Status activorum per molentes in mola signatur, quia ponderositatem habent, et sunt solliciti; Lc. X, V. 41: martha, martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. Unde involvuntur in saecularibus: et ideo inter eos aliqui damnantur. Per agrum in quem homines exeunt ad laborandum, signantur praelati; Cant. VII, 11: veni, dilecte mi, egrediamur in agrum. Et in talibus quidam assumuntur, et quidam relinquuntur.