CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
Quod non est unum elementum tantum, quodcumque sit illud.
Cum autem satis ostensum sit, quod elementa non sunt infinita secundum numerum, conveniens est inquirere utrum elementum sit unum corpus vel plura. Hoc enim dubium est apud Anti- quos, quorum quidam ignem dicebant omnium esse elementum, et quidam aerem, et quidam aquam, et quidam terram, alii autem medium corpus inter aquam et aerem, subtilius quidem aqua, grossius autem aere : quidam autem medium inter ignem et aerem elementum esse tradiderunt, grossius quidem igne, subtilius autem aere : hoc autem medium per spatium infinitum opinabantur distendi, et totum occupare coelum, et ultra coelum extendi per locum infinitum, quem extra caelum esse contenderunt. Ad omnes autem hos qui elementum unum tantum esse dicunt, et hoc non extremum, sed medium ponunt, sive id medium sit acr et aqua, sive quodcumque aliud medium sit inter aquam et aerem, vel inter ignem et aerem, quod ipsi ignoraverunt rationem sui dicti de elemento, et obliti sunt diffinitionis elementi quam supra posuimus : omnes enim isti ex uno elemento quod esse dicunt, res omnes generarit per spissitudinem et raritatem ipsius, dicentes spissitudinem fieri in corpore, ex eo quod primae partes illius elementi componuntur : et raritatem dicunt fieri ex eo quod plurimae partes illius elementi egrediuntur et resolvuntur, et remanent loca parum vacua quasi pori quidam : et tunc efficitur corpus rarum : si enim subtile et rarum est elementum, eo quod est prius spisso, cum spissum sit sicut compositum, et rarum sicut simplex secundum eos, tunc substilissimum corpus est primum : est autem subtilissimum unum extremorum quod est ignis, et non medium : ergo ignis est primum corporum : primum autem est elementum : non ergo medium est elementum, sed alterum extremorum. Media enim inter duo extrema possunt esse dupliciter, per qualitatem scilicet, et per quantitatem, sive partium positionem. Per qualitatem, hoc est, per accepta media, sicut per grave et leve, et frigidum et calidum, quae sunt qualitates activae : per humidum et siccum, quae sunt passivae. Sed de activis et passivis magis pertinet
ad considerationem libri Peri geneseos. Sed secundum qualitates ad motum localem ordinatas aequaliter simplicia sunt ambo extrema, scilicet ignis, et terra : eo quod utrumque habet motum simplicem per virtutem simplicem ad motum localem inclinantem. Et sic ponentes unum de mediis pro elemento, peccaverunt : quia ambo extrema sunt ante media. Secundum autem quod medium accipitur per quantitatem et situm partium, tunc autem non est nisi extremum unum quod est ignis, quod subtilius et rarius est medio : secundum hanc enim comparationem mediorum ad extrema medium est inter extrema : et est illud quod cum uno extremo per compositionem constituit extremum ultimum. Et sic patet, quod quocumque modo sumatur medium, semper peccant qui unum. mediorum ponunt pro elemento. Si autem forte dicerent quod ignis non est elementum subtilissimum, adhuc nihil minus peccant : quia ex quo dicunt medium esse elementum, tunc oportet quod dent ei extremum subtilius : et illud quidquid sit erit prius medio, et elementum ad ipsum per rationem prius inductam : illud enim erit ad quod resolvitur, sicut minus subtile resolvitur in subtile quod est posterius ipso per viam resolutionis, licet prius eo sit secundum viam compositionis.
Amplius autem sermo dicentis, quod omnia fiunt ex elemento uno spissitudine et raritate facientibus transmutationem illius unius, in nullo differt secundum rem a sermone dicentis, quod omnia sunt ex uno magno et parvo facientibus transmutationem illius unius quod elementum esse dicunt. Cum dicunt unum esse elementum rarefactibile et inspissabile, non possunt dicere quod ea quae sunt ex uno, differant secundum complexionem factam ex uno : quia ex uno non fiunt diversae complexionis qualitates.
Cum igitur non sunt plures modi quibus possunt fieri res ex elemento nisi secundum qualitatem et quantitatem, oportet quod ea quae fiunt ex elemento uno, secundum diversitatem quantitats partium in numero et quantitate componi ut fiant diversa. Cum ergo dicunt ex spisso et raro elementi unius diversas res generari, oportet quod spissum et rarum fiant secundum differentias partium in magno et parvo : ideo enim dicunt quod subtilitas est partium paucitas et parvitas, quia dicunt quod subtile et rarum non fiunt nisi per eductionem partium magnarum spissi loco quorum remanent pori vacui, qui quanto plures sunt, tanto minores et pauciores sunt partes interpositae poris : et sic subtile ponit parvitatem partium et paucitatem. Spissum autem propter duas oppositas causas dicit multidudinem partium et grossitiem sive magnitudinem earumdem: subtile enim est id quod est expansum et porosum : et nihil est ita dispositum, nisi id quod est compositum ex paucis et parvis per modum qui determinatus est. Si igitur haec ita se habent, tunc sequitur procul dubio ex his quae dicunt , quod distinguunt substantiales rerum differentias per parvitatem et magnitudinem partium. Si autem per haec distinguunt substantiales rerum differentias, tunc sequitur quod ea quae nos vocamus elementa, quae sunt quatuor corpora quae nos vocamus prima quae ipsi dicuntex uno quodam elemento facta, non habeant differentias absolutas, sed per comparationem dictas tantum : quia magnum et parvum dicuntur per comparationem et non simpliciter. Idem enim est magnum respectu alicujus, et parvum respectu alterius. Igitur non est aliquod elementum vere ignis, nec vere aer, nec vere aqua, nec vere terra : necesse est igitur ut una et eadem res quando comparatur ad. aliquod, sit ignis : et quando comparatur ad aliud, sit aer : et quando comparatur ad tertium aliquod, sit aqua: sicut caeterae partes ad unum comparatae, sunt parvae, et ad aliud com- paratae, sunt magnae. Et hoc idem accidit etiam illis qui dicunt quod elementa multa sunt et infinita, et res elementata) non diversificantur nisi per parvitatem eorum et paucitatem et per magnitudinem. Non tamen sequitur hoc inconveniens contra eos in quantum dicunt elementa infinita, sed in quantum dicunt quod ipsa elementa parvitate et magnitudine et paucitate et multitudine causant entium elementorum differentias : hoc enim necesse est eos dicere, sicut diximus prius, cum ipsi negent qualitates elementorum, ex quibus diversae constituuntur elementorum complexiones, quibus respondent diversae eorum quae sunt substantiales differentiae : tunc omnium non relinquitur aliqua compositio posse fieri ex atomis , nisi illa quae fit secundum ponentium diversam quantitatem in numero et magnitudine. Qui autem sic dicunt, auctores st inventores sunt atomorum. Amplius dicemus his qui sic distinguunt ea quae nos vocamus elementa a se invicem per suarum partium quantitatem, quod sequitur procul dubio quod unum et idem elementum specie sint ignis, et aer, et aqua, et terra : cujus causa est, quia partes parvae sunt in partibus magnis, sicut partes earum: et ideo eadem pars comparata uni, est magna, et comparata alii est parva : differentia autem hujus quae est per comparationem, non variat speciem : et sic corpus ejusdem speciei nominari potest nominibus omnium quatuor corporum quae nos elementa vocamus.
Ad illos autem qui medium corpus aliquod elementum esse non dixerunt, sed extremum subtilissimum, sicut est ignis, non sequuntur dicta inconvenientia omnia de quibus locuti sumus, quod dicta inconvenientia consecuta sunt in quantum unum et medium illi elemento esse dixerunt, sed alia multa irrationabilia sequuntur ad positionem eorum. Quidam
enim eorum qui dixerunt quod ignis est elementum omnium, dixerunt quod differentia substantialis ignis propter quam est primum corporum et elementum est pyramidalis figura : et alii dixerunt quod causa illius esset figura pyramidis, sed quia esset subtilissimum corporum. Et nos disputabimus contra utramque istarum positionum, et primum contra eos qui dixerunt quod ignis elementum est primum propter figuram pyramidis : sed antequam contradicamus illis, inducamus rationes illorum.
Dicamus igitur quod quidam nituntur affirmare ignem esse elementum et primum corporum, eo quod ignis est velocissimum corporum in ascendendo : et pyramis est velocissima figurarum in ascendendo : ergo ignis est figurae pyramidis velocissime ascendendo : probant ex hoc quod exitus ejus terminatur in puncto : et ita bene penetrat in ascendendo. Et constat quod iste syllogismus ex duabus affirmativis in secunda figura, et altera compositio continet non causam ut causam ascensionis : quia quod penetrat bene et est acutum, non magis bene ascendit quam descendit, cum non sit causa motus nisi in quantum est penetrativum medii, per quod est motus. Iste enim est modus probationis debilis et stultus et nimis simplex. Quidam autem ac hoc induxerunt probationem stolidam quidem, sed tamen minus inconvenientem : hi enim dicunt supponentes quod omnia corpora secunda, quae sunt secundum eos elementa, componuntur ex corpore primo subtilissimo per inspissationem ipsius. Simile dicunt quod melior figurarum et simplicior est quae est composita ex pyramidali inter figuras corporales. Cum igitur haec ita se habent tam in corporibus quam in figuris, et constet ignem esse subtilissimum corporum : itemque constet figuram pyramidalem esse simpliciorem et priorem inter figu- ras corporales : et iterum constat quod figura prima debetur corpori primo : tunc procul dubio concludi videtur quod figura pyramidalis debetur igni, quam etiam figuram substantialem ignis differentiam et speciem esse dixerunt, non valentes videre differentiam inter specificam differentiam et figuram.
Haec autem ratio etiam a nobis inducta superius esse videtur ad probandum quod coelo debetur figura rotunda : et ideo forte aliquis crederet quod haec a nobis talis ratio non esset infirmanda. Sed advertere oportet, quod aliter a nobis inducta est, et aliter ab illis. Coelum enim cum sit compositum ex motore et mobili, sicut saepe diximus, figuram habet necessario quod competit suo motori moventi ipsum motu circulari : et ideo cum suppositum sit coelum habere figuram stabilem, qua sibi ablata, jam non potest esse coelum, conveniens fuit ut concluderetur sibi primam figuram debere aptari : eo quod ipsum est primum corporum. Hic autem nulla necessitate adhuc probatum est ignem habere figuram aliquam sine qua ignis non posset esset ignis, sicut se habent figurae animatorum et animata. Et tamen isti quasi supponentes hoc quod nos inferius falsum esse probabimus, inducunt rationem qualiter sibi debeatur prima figura, sine qua ignis non sit ignis: peccant igitur sic ratiocinantes, et peccatum eorum inferius ostendemus.
Alii autem inter eos fuerunt qui ignem elementum esse dicebant, qui dixerunt hoc non esse propter aliquam figuram igni attributam pro differentia substantiali : sed dixerunt, quod ignis est elementum, eo quod est subtilissimum corporum : reliqua autem corpora ab igne debent fieri per compositionem partium ignis ad invicem per minorem et majorem spissitudinem : dicunt enim ignis partes per se habentes tumorem et inflationem quantitativam : et ideo partes ipsius coarctatae plus aut minus faciunt reliqua corpora omnia quae elementa ex
igne esse dicunt. Dicimus autem ad haec omnia, quoniam multae conclusiones difficiles et impossibiles ex dictis sequuntur opinionibus. Et est primo contra ultimo inductam disputemus opinionem. Dicimus igitur quoniam si illi qui dicunt esse ignem elementum, quia est subtilissimum corporum, volunt dicere ignis partes esse indivisibiles, et tanquam indivisibilia plura pauciora componi in rarum et spissum, et ex eo sic diversificari corpora, tunc inducemus contra eos qui dicunt esse atomos elementa.
Amplius autem et ex praehabitis sermonibus probabimus impossibile esse, quod subtilissimum indivisibile sit elementum corporum omnium : hoc enim manifestabitur inquirenti, et de hoc naturaliter. Si enim corpus indivisibile est elementum, tunc oportet quod omne corpus aequale sit alteri corpori per quantitatem : constat enim tunc quod non differt unum ab alio per magnitudinem et parvitatem componentium, eo quod omnia componentia sunt indivisibilia, et indivisibilia omnia sunt aequalia. Sed differentia tantum erit in numero indivisibilium, eo quod unum componitur ex pluribus, et alterum ex paucioribus : et hoc non generat quantitatem inaequalem : et tunc erit magnitudo totius aquae aequalis magnitudinis totius aeris : et sic reliquorum corporum quae nos elementa vocamus, erit quantitas aequalis. Hujus autem primum omnino videmus : quia nos videmus quod spissa quae secundum dictos viros componuntur ex pluribus indivisibilibus, minora sunt in quantitate, quam rara, ut dicunt, ex paucioribus componuntur : aer enim majoris quantitatis est quam aqua : et ut universaliter dicatur, omne corpus subtile pluris est magnitudinis quam corpus grossum : patens est igitur quod elementum aquae minoris est quantitatis quam elementum aeris : et hoc est contrarium ejus quod sequitur ex dictis eorum : et hoc quidem sequitur si per subtilissimum corporum partes indivisibiles intelligant : et si non dicant inter partes interponi vacuum in corpore subtili : quia si vacuum diceretur interponi partibus raris, et haec vacua expelli a corpore spisso, et tunc partes indivisibiles contrahi in minorem quantitatem, tunc non accideret eis conclusio inducta : sed isti non dixerunt esse vacuum : et ideo accidit necessario id quod conclusum est si propter hoc ignem subtilissimum corporum esse dicunt, quia partes habet indivisibiles : sed hoc non videtur esse ex dictis eorum supra inductis, ubi dixerunt partes ignis habere tumorem et inflationem : quia indivisibilem tumorem et inflationem quantitatis nullam habet. Et ideo adhuc redeamus ad eos et dicamus, quod si non dicunt partes indivisibiles, sed aliter subtiles esse partes ignis, tunc oportet quod magnitudo elementi minoris multiplicata est in elemento majori, sicut magnitudo. aquae est in aere multiplicata, tunc oportet quod hoc fiat per divisionem subtilis in subtilius ipso : igitur elementum aeris ex quo componitur ipse aer, est divisibile in subtilius : quia quod dividitur in continuis, est divisibile in infinitum : similiter autem divisibile erit elementum ignis in subtibilius se : et similiter secundum istos omne corpus subtile absque dubio dividitur in subtilius ipso : quia licet corpus physicum sub forma ignis vel aeris non dividatur in infinitum, tamen quantitas ejus sub forma subtilis et subtilioris in partibus dividitur in infinitum : et hoc modo isti dicunt, quod ignis forma quae est elementi, est subtilitas : et sic quoad istos ignis dividitur in infinitum sub forma elementi : ergo nullum est adeo subtile accipere, quin sit subtilius ipso accipere ante ipsum subtilius est elementum : ergo ignis quem dicunt esse elementum, habet ante se elementum subtilius ipso : et sic ignis non erit elementum primum.
Jam enim ostensum est, quod ignis recipit partitionem in subtilius secundum dicta istorum : his autem habitis disputemus contra alios ignem elementum esse dicentes, eo quod sibi attributa sit figura prima sicut forma specifica vel conjuncta formae specificae : dixerunt enim isti quod sicut animalia habent proprias figuras suas formas specificas consequentes, sine quibus non salvatur species animalis, ita habet ignis figuram pyramidis, sine qua ignis non est ignis. Dico igitur quod si haec ita se habent , cum pyramis non dividatur in pyramides, sed in partes quarum neutra est pyramis, videbitur tunc qnod ignis non dividi possit in partes quarum utraque sit ignis, sicut nec animal dividitur in partes quarum utraque sit animal. Cum igitur ignis dividitur, pars ignis nec est elementum, eo quod non est ignis, nec ex elemento alio, eo quod est aliquid primi corporis : ergo aliquod corpus est accipere, quod nec est elementum, neque ex elemento, quod ridiculum est.
Et ex hoc convertentes nos ad eos qui dixerunt ignem esse elementum, eo quod est subtilissimum corporum, induco rationem prius inductam : quia cum omne corpus sit divisibile, sequitur necessario quod ignis habeat subtilius ante se : et sic elementi erit elementum, et usque in infinitum : eo quod secundum dicta illorum divisum subtile ex spissiori elementum est ad ipsum.
Adhuc autem accidit et ex hac opinione, quod unum numero corpus sit omne elementum per comparationem ad diversa per subtile et grossum : et quia uni comparatum est subtile, alii comparatum est grossum vel spissum : et sic idem corpus ad aliquid comparatum est ignis, et ad aliquid comparatum est aer,
et ad aliquid comparatum est aqua, et ad aliquid comparatum est terra.
Amplius autem universaliter loquendo, dicendum quod omnes illi erraverunt qui dixerunt elementum esse corpus unumquodque, sive sit medium, sive extremum. : unius enim corporis est unus motus naturalis, et composita non habent motum aliquem simplicium corporum quae sunt in ipsis : et quia unum elementum, sequitur tunc unum solum esse omnium elementorum motum. Visus autem testificatur contrarium illius : quoniam in his quae videmus nos quatuor elementa, videmus quod quodlibet corporum habet motum unum naturalem divisum ab alterius motu : et quaedam moventur sursum, et quaedam deorsum. Si autem omnia essent unum vel ex uno corpore, omnium esset motus unus, et iste motus esset in omni corpore tanto velocior, quanto haberet plures partes primi corporis simplicis, cujus iste est primo motus : et sic deberent corpora spissa, sicut terra, et aqua, quae plurimas habent partes, sicut isti dicunt, velocius ascendere quam ipse ignis. Nos autem Audemus hujus contrarium, quia corpora multa spissa videmus velocius incedere deorsum : cujus nulla est causa, nisi quia sunt contrarium elementum igni. Propter istas ergo sententias et rationes naturales et propter illud quod probant de mathematicis induximus in praemissis : et propter illud quud nunc ultimo induximus ex testimonio visus, quod motus naturales sunt multi, indicatur expresse quod non est possibile ut elementum sit tantum unum.