DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria campus. Campus, cujus se esse florem Dominus gloriatur, Cantic, ii, i : Ego flos campi, qui proprie est viola. Hi enim flores, viola et lilium, nascuntur de terra
inculta, Sic et Christus de Virgine inculta operatione humana.
Maria campus propter florigeram amoenitatem virginitatis, et communitatem pietatis. Unde beatos Bernardus : " Sileat misericordiam tuam, etc. " (Titulo de misericordia ejus post medium capituli.) Spatiositalem charitatis. Quia Maria diligit diligentes se. Agrigulationem divinae studiositatis. Foecunditatem maternitatis: ibi enim crevit frumenti illius pretiosum granum, quo pascuntur aves et animalia, Angeli scilicet et fideles simplices in sacramento altaris quasi in uno praesepio.
Maria campus. Quia ibi crevit faenum Dominicae carnis : quia omnis caro faenum . Faenum videlicet quod Maria producit jumentis, quo etiam salvat homines et jumenta, id est, rationabiliter viventes et suorum deferentes onera mandatorum.
Quia campus communis locus pascuae: et in vita ejus et exemplis reficiuntur et pinguescunt fideles animae, sicut habes sig. 12 horti conclusi .Maria etiam pascua est: quia pascua sponte proferunt herbam, Unde: Germinet terra herbam virentem . Item, pascua haec viret fide et virtutibus et aeterna perseverantia sanctitatis. Item, communis, ut dictum est. Item, nutritur humore et imbribus gratiarum. Item, dat faenum, id est, gratiam cognoscendi se esse faenum, id est carnem cito morituram, ut humilietur. Item, pascua non extollitur: similiter nec Maria humano exercitio.
Quia campus ab avibus frequentatur, id est, ab Angelis. Eccli.XXVII, 10 : Volatilia ad sibi similia conveniunt : quia virginitas soror est Angelorum, sicut dicit Thomas Apostolus. Quia caelo semper exponitur: et ipsa corde patulo semper inhiabat ad dona perfecta, quae descendunt a Patre luminum . Quia ibi aer salubrior quam in villis : quia gratia ejus salus animae, sed gratia mundi fallax, et vana pulchritudo ipsius. Quia obediens dicitur campus, quando fraciitudo respondet agricolae : et ipsa bene respondet agricolae suo, id est, Spiritui sancto, quando concepto Salvatore statim visitavit Elisabeth . Quia planus per simplicitatem, et demissus per humilitatem. Unde ascendunt montes, et descendunt campi . Quia locus est ad spatiandum. Unde ipsa vocat amatorem suum ad meditandum de ea, Cantic.VII, 11: Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum. In hoc quod dicit, egrediamur, ostendit se esse sociam meditantium de ea. Ezechiel. iii, 23: Et surqens egressus sum in campum. Nota :
Prius enim surgendum est a vitiis, et egrediendum a se carnali ut fiat spiritalis. Et ecce ibi gloria Domini stabat. Maria enim habitaculum gloriae, id est, Filii Dei : quia gloria patris filius sapiens . Cum illis etiam stat gloria Domini, qui sunt campi secundum proprietates supra dictas.