In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et de throno, " id est, de majoribus personis quae sunt in Ecclesia, ut sunt Praedicatores, et Praelati, " procedebant fulgura, "id est, comminationes paenae aeternae. Psal. XVII, 15 : Fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. Vel, " Fulgura, " id est, miracula, quae comparantur fulguribus, quia terrent et illuminant. Psal. lxxvi, 19 : Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae." Et voces, " consolationum, vel beatitudinis aeternae promissiones. Cantic. II, 10 : En dilectus meus loquitur mihi : Surge, propera, amica mea, etc.
" Et tonitrua, " id est, terrores temporalis paenae. Matth. VII, 19 : Omnis arbor quae non facit fructum bonum, etc. Haec sunt illa tria quae ostensa sunt Ezechieli scripta in libro, in quo erant scriptae lamentationes, carmen, et vae . Lamentationes, id est, paenae aeternae comminationes : carmen, id est, vitae aeternae promissiones : et vae, id est, paenae temporalis terrores.
Et quia haec procedent a sede Dei, et non ex odio, sed ex charitate : ideo subdit :
" Et septem lampades ardentes ante thronum, quae sunt septem spiritus Dei, "
Id est, septiformis gratia Spiritus sancti : quia licet una in natura, multiplex tamen est in donis. Et dicuntur : " Lampades ardentes, " quia accendunt ad amorem Dei per charitatem, et illuminant per fidem. " Ante thronum " di- cuntur esse : quia quidquid facit Ecclesia, totum ad charitatem retorquet, quae est Spiritus sancti, vel a Spiritu sancto. Vel, " Ante thronum, " ad signandum, quod dona semper debemus ante oculos habere ut videamus, et visa desideremus.
" Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo. "
Hic notificat sedem, id est, Ecclesiam per illud quod erat in conspectu sedis.