In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Si addatur aliquid repugnans verbis essentialibus formae, vel diminuens illa ut ponendo conditionem non existentem, nihil fit. Idem est, quando interponitur aliquid etiam non repugnans, si discontinuat sermonem ; subtrahere verbum principale, annullat ; subtrahere syllabam, non.
De secunda (i) variatione principali, scilicet, secundum Quantitatem, dico quod si aliquid addatur repugnans verbis principalibus formae, vel diminuens verba illa, nihil fit, quia non servatur
- forma, verbi gratia, de primo, si sic dicatur : In nomine Patris majoris, et Filii minoris, etc verbi gratia, de secundo, si praemittatur vel disjungatur vel interponatur aliqua conditio, quae non existat, utpote : Si ego sum omnipotens, ego te baptizo, etc. vel si sit aliqua oratio disjunctiva contra rationem formae, quia disjunctiva non ponit determinate alteram partem, et eodem modo de similibus. Similiter si anteponitur vel postponitur aliquid non repugnans, fit: si aliter, non.
De interpositione tamen, esto quod non sit alicujus distrahentis vel repugnantis, est speciale hoc, quia si interrumpat unitatem debitam formae, non manet forma. Quando autem talis unitas necessaria interrumpitur, judicatur ex aliis actibus humanis. Quando enim ex communi loquela, ex interpositione impertinentis non judicatur quin posset prior sermo continuari, consimiliter nec debet in proposito judicari, utpote si quis inciperet orationem, et diceret, Tacete vel recedite, non propter hoc esset necessarium incipere orationem: sed non obstante tali interruptione posset eamdem continuare et complere.
De subtractione vero, si subs trahatur aliquod verbum de non principalibus, dictum est prius. Si autem de principalibus aliquod subtrahatur, nihil fit, quia quodlibet verbum illorum est per se necessarium ad formam: sed si subtrahatur aliqua syllaba per syncopam, non propter hoc destruitur forma. Non enim voluit Deus omnino determinare hominem ad verba in Sacramentis, ultra illum modum, quo verba sufficiunt ad exprimendum conceptum: sed cum syncopa bene intelligit audiens conceptum loquentis. Hoc autem magis cavendum est in verbis sacramentalibus, quam in aliis verbis, propter reverentiam Sacramenti. Nec tamen auderem dicere, quod non vitans eam peccet mortaliter, si non vitat, non ex contemptu, sed ex quadam infirmitate vel inconsideratione humana, quae non praecavet omnibus quantum posset.