REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Pro prima quaestione primum dictum : Summa visio potest poni in anima Christi, ita ut repugnet eam excedi. Patet ex dictis d. praeced, ad quaestionem primam, de summa gratia, et q. 3. de summa fruitione, et eadem ratio est de visione. Secundum Potest latis summa visio poni immediate a Deo in anima Christi sine ullo lumine praevio, quia hoc requiritur tantum ad coefficiendum, et omnem efficientiam potest Deus supplere. Explicat fuse nullum praerequiri habitum ad visionem in ratione receptivi, vel formae necessariae ad agendum.
Ad primam quaestionem sunt duo articuli: Primus, si intellectus animae Christi potest perfici perfectissima visione et suprema? Secundus, si potest primo et immediate?
De primo dico ut prius, quod suprema potest accipi pro suprema creata vel increata. De increata certum est quod non, sed solum intellectus divinus. De secunda, vel debet exponi superlativum positive, vel negative. Si positive, adhuc dico quod non, quia non potest esse suprema visio creabilis in aliquo intellectu, quin aequalis possit creari in aliquo intellectu ; sed suprema creabilis positive dicit excessum ad omnes alias creabiles. Si exponitur negative, ita quod non posset excedi ab aliqua alia creabili, sic dico quod potest summa creari, et potest recipi in anima Christi.
De secundo, si potest immediate videre Verbum per rationem infiniti, videtur quibusdam quod non. Primo quia agere praesupponit esse ; igitur agere supernaturale praesupponit esse supernaturale ; igitur videre supernaturale praesupponit esse supernaturale ; igitur non potest primo et immediate videre Verbum.
Secundo ad idem : Si posset primo et immediate, sequeretur quod ex puris naturalibus possit in hanc visionem, et hoc maxime si intellectus sit activus in tali visione.
Tertio ad idem, sequeretur quod pari ratione posset voluntas frui immediate summa fruitione sine gratia vel charitate, sicut intellectus videre immediate essentiam, et tunc aliquis sine charitate posset frui summe.
Dico ad hunc secundum articulum, quod intellectum posse videre Verbum immediate, potest intelligi dupliciter, vel immediatione formae, vel immediatione in ratione recipiendi ; verbi gratia, exemplum primi, etsi intelligere non mediet in ratione recipiendi respectu velle, tamen immediatione formae vel effectus mediat. Exemplum secundi, superficies mediat in ratione. recipiendi colorem, etsi non in ratione causae activae.
Sed neutro horum modorum potest aliquid mediare in proposito, imo intellectus immediate videt Verbum, quia in ratione recipiendi nullus habitus potest mediare. Probatio, nam actus natura praecedit habitum, loquendo de habitu, qui generatur ex actibus ; igitur susceptivum actus est prius natura habitu. Sed ejusdem speciei est actus sequens habitum et praecedens, et non differunt isti actus, nisi secundum perfectius et imperfectius; igitur idem susceptivum immediatum habet actus sequens et praecedens habitum ; igitur non recipitur actus in potentia mediante habitu.
Item, probo hoc specialiter in proposito, quia si videre non immediate reciperetur in intellectu, igitur posset intellectus quietari citra ultimam visionem, quia in priori natura reciperet illum habitum immediatum, quo mediante est receptivus actus, et in illo haberet, quidquid esset natum recipere immediate et formaliter, et tunc quietaretur in illo.
Item, sequeretur quod iste habitus posset formalius esse beatus quam intellectus, quia iste habitus est quid absolutum aliud ab intellectu ; igitur Deus de potentia absoluta posset facere illum esse per se, et in eo conservare illam visionem, et per consequens iste habitus posset quietari in objecto beatifico immediate, et tunc posset esse formaliter beatus, et principaliter. Hinc sequeretur quod nunc formalius esset beatus quam intellectus, quia in habitu esset visio immediate,sicut formalius superficies coloratur quam paries ; igitur non est ponendus aliquis habitus immediatius in ratione receptivi.
Neque in ratione formae est aliquid medians, quod habeat rationem causae effectivae, quia ex quo ista visio est quid absolutum, Deus potest eam immediate causare in intellectu absque omni agente mediante ; non igitur oportet ponere aliquid medians in ratione activi, nec in ratione receptivi inter potentiam et visionem.
Modus ponendi est iste, quia in visione naturali, non ponuntur media prima inter objectum et potentiam, nisi lumen vel habitus, et hoc duplici de causa, vel quia objectum non est secundum se motivum potentiae, vel quia non movet sine lumine, siculi patet de colore respectu visus. Commentator 2. de Anim. dicit quod exemplum Philosophi 3. de Anim. quod color est potentia visibilis in tenebris, etc. inductum est ad manifestationem, non ad verisimilitudinem, cum sit per se visibilis, sicut homo est risibilis. Sed in proposito neutrum oportet ponere, quia si objectum naturaliter visum posset supplere lumen naturale, ad hoc quod tale objectum videretur, non oportet ponere aliud lumen, sed objectum infinitum potest supplere omne lumen intellectuale naturale et supernaturale.
Similiter habitus ponitur in visione naturali, vel in intellectione, ut cessante actu aliquid remaneat in potentia, unde posset iterum in actum ; sed si actus esset ita mansivus sicut habitus, non oportet ponere habitum, quia perfectior est potentia, quamdiu manet cum actu, quam si habitus tantum maneat in ea ; sed in proposito actus potest manere perpetuo ; igitur ibi nulla est necessitas ponendi habitum ; unde si objectum sit praesens, ipsum sufficit ad visionem sine habitu, si objectum possit videri, et praesentia habitus sine praesentia objecti non juvat.
Dices, etsi non requireretur ex parte potentiae, requireretur tamen ex parte objecti, ut habitus scientialis, vel species,quamquam objectum sit praesens.
Contra, probatum est prius quod habitus, ut distinguitur contra speciem, nec sufficit, nec requiritur: ideo dico quod excludendo omne medium potest intellectus animae Christi videre Verbum primo et immediate summa visione creabili negative.