Augustinus de serm. Dom.. Firmitas quaedam et valentia ambulandi per sapientiae viam in bonis moribus constituta est, quibus perducuntur homines usque ad mundationem et simplicitatem cordis; de qua iam diu loquens, ita concludit omnia quaecumque vultis, etc.. Nemo enim est qui velit quemquam duplici corde secum agere. Chrysostomus super Matth.. Vel aliter.
Supra propter sanctificandam orationem mandavit ut non iudicent homines eos qui peccant in ipsos. Et quia ab ordine narrationis suae recedens, introduxit alia quaedam, nunc ad mandatum quod coeperat rediens, ait omnia quaecumque vultis; idest, non solum mando: nolite iudicare, sed et omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et facite eis: et tunc impetrabiliter poteritis orare. Glossa.
Vel aliter. Omnium bonorum spiritualium distributor est spiritus sanctus, ut opera caritatis impleantur; unde subdit omnia ergo, etc.. Chrysostomus in Matth.. Vel aliter. Vult dominus demonstrare quoniam oportet homines et superius inquirere auxilium, et quae a seipsis sunt simul inferre; unde cum dixisset petite, quaerite, et pulsate docet aperte ipsos homines studiosos esse; et ideo subdit omnia quaecumque vultis, etc.. Augustinus de verb. Dom..
Vel aliter. Promiserat se dominus petentibus bona largiturum. Ut autem ille agnoscat mendicos suos, agnoscamus et nos nostros. Excepta enim substantia facultatum, tales sunt qui petunt, quales a quibus petunt. Quam frontem habes petendi ad deum tuum, qui non agnoscis parem tuum? hinc est quod in proverbiis dicitur: qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
Quid autem petenti proximo debeamus impendere ut et ipsi audiamur a deo, ex hoc considerare possumus quod ab aliis volumus nobis impendi. Et ideo dixit omnia ergo quaecumque vultis. Chrysostomus in Matth.. Non simpliciter dicit omnia, sed addidit ergo; quasi dicat: si vultis audiri, cum illis quae dixi et haec facite. Non autem dixit: quaecumque vis effici tibi a deo, haec fac ad proximum; ut non dicas: qualiter hoc est possibile? sed ait: quaecumque volueris effici tibi a conservo, haec et circa proximum ostende. Augustinus de serm.
Dom.. Quidam Latini codices habent additum bona; quod additum puto ad manifestationem sententiae. Occurrebat enim quod si quisquam flagitiose aliquid erga se fieri velit, et ad hoc referat istam sententiam, ut hoc prior illi faciat a quo sibi fieri cupit; ridiculum est hunc putare istam implesse sententiam. Intelligendum est autem perfectam esse sententiam, etiamsi hoc non addatur. Quod enim dictum est omnia quaecumque vultis, non usitate ac passim, sed proprie dictum accipi oportet. Voluntas namque non est nisi in bonis: nam in malis cupiditas proprie dicitur, non voluntas: non quia sic semper loquantur Scripturae, sed ubi oportet, ibi omnino proprium verbum tenent, ut non aliud intelligatur. Cyprianus de orat. Domin..
Cum autem dei verbum dominus iesus christus omnibus venerit, praeceptorum suorum fecit grande compendium, cum dixit quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis; unde subdit haec est lex et prophetae.
Chrysostomus super Matth..
Nam quaecumque lex et prophetae sparsim in omnibus praeceperunt Scripturis, in hoc compendioso continentur mandato, quasi innumerabiles arborum rami in una radice.
Gregorius Moralium.
Qui enim cogitat ut ea alteri faciat quae ipse sibi ab altero fieri expectat, pensat nimirum ut malis bona et bonis meliora reddat. Chrysostomus in Matth..
Unde manifestum est quoniam ex nobis quae deceant omnes scimus, et non est possibile ad ignorantiam refugere.
Augustinus de serm. Dom..
Videtur autem hoc praeceptum ad dilectionem proximi pertinere, non autem ad dei; cum in alio loco duo esse praecepta dicat, in quibus lex pendet et prophetae.
Cum autem hic non addit: tota lex, quod ibi addidit, servavit locum alteri praecepto, quod est de dilectione dei.
Augustinus de Trin.. Vel aliter.
Ideo Scriptura tantum dilectionem proximi commemorat, cum dicit omnia quaecumque vultis; quia qui proximum diligit, consequens est ut et ipsam praecipue dilectionem diligat; deus autem dilectio est; consequens est ergo ut praecipue diligat deum.