Ostensa trinitate personarum in unitate essentiae, hic incipit prosequi determinationem suam de his quae pertinent ad utrumque. Sunt autem in divinis tria, scilicet essentia communis, persona distincta, proprietas distinguens. Dividitur ergo haec pars in duas: in prima determinat de istis secundum se; in secunda, quomodo ad invicem comparantur, 33 dist., ibi: post supradicta, interius considerari, atque subtiliter inquiri oportet.
Prima in tres: in prima determinat de essentia; in secunda de personis, 9 dist., ibi: nunc ad trium personarum distinctionem accedamus; in tertia determinat de proprietatibus, 26 dist., ibi: nunc de proprietatibus personarum... Aliquid loqui nos oportet. Prima in tres, secundum tria attributa essentiae, quae prosequitur: primo enim determinat de essentiae unitate; secundo de incommutabilitate, ibi: dei etiam solius essentia incommutabilis dicitur proprie; tertio de simplicitate, ibi: eademque sola proprie ac vere simplex est. Circa primum duo facit: primo ostendit veritatem divinae essentiae; secundo removet dubitationem, ibi: hic diligenter advertendum est quomodo intelligi debeant illa verba Hieronymi.
Circa primam partem distinctionis, in qua agitur de proprietate divini esse, duo quaeruntur: primo de ipso esse divino. Secundo de mensura ejus, scilicet aeternitate.
In primo tria quaeruntur: 1 utrum esse deo proprie conveniat; 2 utrum suum esse sit esse cujuslibet creaturae; 3 de ordine hujus nominis, qui est, ad alia divina nomina.