Quod vero centesimo primo ponitur, infinitum actu nihil praeter deum esse potest, sed infinitum actu pro aliqua conditione infinitatis potest esse. Illud autem infinitum actu est secundum quid, et non simpliciter, quia a parte post, non a parte ante. Hoc dictum est quia si habet successionem, tunc non est totum in actu; si non habet successionem, tunc non est infinitum, sed quoddam simpliciter indefectibile.