CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De rationali, quod suscipere potest formam rationis.
Videtur autem etiam alia quaedam natura sive virtus animae irrationalis esse, quae aliqualiter participare potest rationem. Et hoc probatur ex ratione continentis, et incontinentis. Rationem enim laudamus habentem tam in incontinente quam in continente. In incontinente enim ratio sana est, sed vi passionis expellitur, quod non secundum formam rationis operatur : in eo quod continens est, tenetur quod istam expulsionem facere non potest. Ergo tam in continente quam in incontinente illud quidem innatum esse videtur in ipsis partibus animae praeter rationem, quod adversatur et obviat rationi quod ratio tenere non possit nec trahere, nisi formae rationis per naturam esset susceptibile : sed passione infusum adversatur et obviat ne recipiat formam rationis. Et hujus pulchrum simile est : quemadmodum enim particulae corporis in homine firmiter et fortiter dissolutae per paralysim, quando eas aliquis eligit movere in dextram, pravitate morbi quo infusae sunt,.e contrario feruntur in sinistram, et sic inter motum morbi expellentis et inter motum virtutis naturalis ad formam rectam moventis pugna fit, et membrum tractum et retractum inordinate tremit : ita est in anima incontinentium et continentium. Motus enim incontinentium ad contraria sunt passione vincente : motus vero continentium ad recta vincente ratione. Sed in. corporalibus quidem id quod perverse motum est membrum, videmus oculis corporeis : in anima vero non videmus,. Fortassis autem nihil minus existimandum est in anima quam in corpore, quod videlicet aliquid sit in anima quod sit praeter rationem, et irrationale quod est contrarians rationi et obvians. Qualiter autem istae partes animae alterae ad invicem, nihil differt quantum ad praesens negotium. Hoc autem irrationale videtur participare rationem, quemadmodum diximus quia in eo qui est, ducitur a ratione et suadetur. Obedit enim et formatur : quod non faceret, si formam rationis accipere non posset. Amplius autem irrationale quod sobrii est et fortis, non minus irrationale est secundum seipsum : sed tamen forsitan subjectius est rationi quod sobrii et fortis, quam quod continentis est : quia sicut infra in septimo dicemus, sobrius et fortis in toto sunt sani : quia omnia quae sunt in eo secundum rationem et appetitum, sana sunt et rationi consonant. In incontinente autem et in continente appetitus inferior est et passione tractus.
Videtur itaque ex praedictis et ipsum irrationale duplex esse. Irrationale enim quod plantativum est, nequaquam communicat ratione : impossibile est enim quod aliquam formam rationis recipiat. Concupiscibile vero et universaliter loquendo appetibile sive concupiscitivum et appetitivum quod est in continente et in incontinente, participat aliqualiter ratione, secundum hoc scilicet quod dibile rationi, quam non exaudiret, nec ei obediret, nisi formae rationis capax esset
secundum naturam. Hoc autem ostendit nomen incontinentis : Graece enim incontinens AdminBookmark dicitur, hoc est, sine dominatu, vel imperio, vel tentione, ab a quod est sine, et AdminBookmark quod est supero vel dominor : et tamquam sine imperio dicatur quod non denominatur. Et quod forma est illius domini sui, natum est recipere quod sibi subjicitur secundum naturam.