In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit : " Et in conspectu sedis, " id est, Ecclesiae, in qua Deus sedet, et quiescit, ad similitudinem judicis, ut dicit Glossa.
" Tamquam mare vitreum, " id est, baptismus, qui dicitur mare, quia sicut in mari submersus exercitus est aegyptiorum , sic in baptismo submerguntur exercitus peccatorum. Item, " Vitreum " dicitur : quia sicut vitrum quod habet interius, ostendit exterius : sic fides quae in baptismo suscitatur, qualis est interius in corde debet manifestari in confessione. Ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam. Quasi dicat: Mare vitreum est baptismus, id est, fides suscepta in baptismo : quia intus et extra splendet. Vel dicitur : " Mare vitreum, ''" propter pulchritudinem virtutum quae in baptismo conferuntur. Item, sicut vitrum intus mittit solis radium, sic baptismus gratiam Spiritus sancti.
Et ne putaretur hujusmodi fides fragilis, quia vitrum est fragile : ideo subdit: " Simile crystallo. " Crystallus fit ex aqua multo tempore congelata, et frigore continuatur ad similitudinem lapidis. Similiter fides in baptismo suscepta, multo tempore et multis tribulationibus ad firmitatem perducitur.
Aliter, Ecclesia militans dicitur " mare, " quia tribulationibus adhuc exponitur : " vitreum, " propter puritatem conscientiae quam habent multi : " sirmile crystallo, " quia sicut crystallus ex aqua generatur, sic Ecclesia ex membris infirmis compingitur. Et dicitur esse " in conspectu sedis, " quia de hac debent Praelati esse solliciti, sicut mater de puero quem diligit, et semper vult eum praesentem habere prae oculis.
Aliter, Per " mare " signatur paenitentia, vel paenitens anima, quia amara. Thren. II, 13 : Magna est velut mare contritio tua.
" Vitreum, " propter fragilitatem: quia sicut vitrum cito frangitur, et numquam reparatur : sic homo cito cadit in peccatum, et numquam per se resurgere potest. Psal. lxxvii, 39 : Spiritus vadens, et non rediens. Vel, " vitreum, " propter mortis memoriam. Vitrum enim fit ex cineribus, et omnis homo fit de terra in cinerem reversurus. Vel, " vitreum, " quia sicut vitrum intromittit radium solis, sic paenitentia gratiam Spiritus sancti.
" Simile crystallo, " quia sicut crystallus ex aqua duratur, sic paenitens anima ex tribulationibus confirmatur.
" Et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. "
Hic manifestat sedem per ea quae simul erant in medio sedis, et in circuitu.
Et dicuntur quatuor. Primo, quod ibi erant quatuor animalia. Secundo, describit ea, ibi, v. 7 : Et animal primum. " Tertio, narrat animalium officium, ibi, v. 8 : " Et requiem. " Quarto, qualiter viginti quatuor seniores se habent ad sedentem super thronum, ibi, v. 9 : " Et cum darent illa animalia, etc. "