MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. I.
Et videtur, quod non.
1. Per illud Apostoli, I ad Corinth.
I, 26 : Non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, etc. Sed, beatissimam Virginem maxime elegit et praeelegit. Ergo debuit esse ignobilis.
2. Item, glossa super illud : " Venit enim humilis Deos quaerens humiles, non altos. "
3. Item, Ibidem : " Non elegit reges, vel senatores, vel oratores, Sed plebeios, pauperes, indoctos, piscatores. " Ergo cum beatissima Virgo prae omnibus istis sit electa, prae omnibus debuit esse ignobilis, et paupercula, et plebeia.
4. Item, Major videtur humiliatio ex parte Dei de ignobili, quam de nobili incarnari.
Quod si concedatur. Contra : 1. Quanto plus est aliquid elevatum sursum, tanto plus potest deprimi in deorsum: quanto enim mons altior, tanto vallis profundior: ergo quanto aliquid magis elevatum est sursum per nobilitatem et dignitatem, tanto magis potest descendere per humilitatem : sed beatissima Virgo fuit profundissimae humilitatis : ergo debuit esse supremae dignitatis et nobilitatis. Unde Augustinus: " Numquam fuisset super omnes choros Angelorum exaltata, nisi fuisset super omnes homines humiliata. "
2. Item, Bernardus:-" In alto positus non alta sapere, ut supra. " Sed beatissima Virgo fuit Deo charissima: ideo debuit esse alta, et non sapere alta, sed humilibus consentire.
3. Item, Bernardus : " Quis non feret tolerabilius superbiam in divite quam in paupere? " Sed humilitas est nobilior in divite quam in paupere : sed humilitas in beatissima Virgine fuit laudabilissima : ergo si humilitas est nobilior in divite quam in paupere : ergo fuit in nobili et divite.
4. Item, Hieronymus dicit quod servitia minus sunt sig. rata, quanto magis sunt debita. Sed servitia magis sunt debita in servis quam in ingenuis. Ergo minos sunt sig. rata in illis quam in istis, et plus in ingenuis. Sed servitia beatissimae Virginis quae erant maximae servitutis, ut census solutio, et professio, et similia, erant Deo gratissima : ergo erant in persona nobilissima.
Ex his videtur, quod congruit, quod. beatissima Virgo fuerit nobilissima. Quod autem sic fuerit, manifestum est: Nobilitas rei consistit et consideratur in tribus, in causa, substantia, et efficientia. in causa si a nobili origine principium ducat, in substantia si nobilem substantiam et proprietatem in se possideat, in efficientia si nobiles effectus de se producat. Beatissima igitur Virgo fuit nobilissima, utpote filia principis, in quo sibi Deus populum elegit peculiarem et distinxit ab aliis, Abraham scilicet, a quo ipsa quadragesima et una descendit generatione. In substantia : quia et naturae perfectionem et gratiae plenitudinem in se habuit. In efficientia: quia ipsum Deum de se generavit. Ergo beatissima Virgo in omnibus in quibus nobilitas consideratur, in summo nobilis inveni-
tur.