CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Sexta sententia Goffredi, quam sequuntur Nominales, Occhatn, Gabr. Major. Greg. tenet Theologiam esse partim practicam, partim speculativam, sicut doctrina in qua essent aliqua de Jure, et aliqua de Philosophia. Probatur, quia Theologia tractat de operabilibus distinctius quam requiritur ad speculationem, et de speculabilibus distinctius quam requiritur ad praxim ; ergo. Hanc refutat Doctor. Primo, quia cum Theologia nostra non habeat evidentiam ex objecto, non debet distingui juxta operabilia et speculabilia, alias ponenda esset duplex fides infusa de istis. Secundo, licet sit probabile in nostra Theologia esse habitum speculativum et practicum, tamen in Theologia in se non habet apparentiam, quia ejus objectum est essentia Dei in se ut haec, et maxime unum. Tertio, suprema scientia debet esse una. Quarto, deducit rationem Goffr. ad oppositum, quia non traditur aliqua cognitio in Theologia nisi de fine, vel de conditionibus appetibilitatis ejus, vel corum quae sunt ad ipsum, vel de aliquibus in quibus operans errare poterit nisi dirigatur, et omnis talis cognitio est practica.
Alia (a) est opinio discordans a praecedentibus in conclusione, quae dicit quod ista scientia est speculativa et practica. Quod probatur dupliciter. Uno modo sic : sicut doctrina illa in qua scriberentur aliqua de Jure, et aliqua de Philosophia esset speculativa et practica, sive scriberentur in distinctis libris, sive capitulis, sive intercalariter et commixtim, ita in ista doctrina simul speculativa et practica tractatur, non in diversis libris et capitulis, sed intercalariter et commixtim; ergo ipsa est speculativa et practica.
Secundo sic probatur, nulla speculativa cognitio distinctius tractat de operabilibus, quam eorum cognitio sit necessaria ad speculationem: nec practica distinctius tractat de speculabilibus, quam eorum requiratur cognitio propter praxim ad quam extenditur. Ista autem tractat de operabilibus distinctius quam cognitio eorum requiratur ad speculationem, et distinctius de speculabilibus quam cognitio eorum requiratur ad cognitionem practicam; igitur ipsa est speculativa et practica. Major probatur, quia speculabilia non considerantur in scientia practica nisi propter considerationem practicam, nec operabilia in speculativa, nisi propter considerationem speculativam. Minor patet, quia hic tractatur de operabilibus ita distincte ac si esset de eis praecise, et etiam de speculabilibus ac si esset de eis praecise.
Contra istam (b) opinionem arguitur sic : Habitus non habens evidentiam ex objecto non distinguitur secundum distinctionem objectorum ; (tunc enim oporteret ponere duas fides infusas) iste autem habitus non habet evidentiam ex objecto, igitur non distinguitur secundum distinctionem objectorum ; igitur non est duo habitus propter distinctionem operabilium et speculabilium.
Praeterea, illa (c) opinio de duobus habitibus quamvis possit probabilitatem aliquam habere de Theologia, ut tradita est in Scriptura, tamen de Theologia in se, cujus subjectum primum est essentia divina ut haec essentia, sicut dictum est de subjecto Theologiae, non videtur probabilis. Nam de isto subjecto cum sit verissime unum cognoscibile, nata est haberi primo aliqua notitia vere una. Si vero detur aliqua quae non sit de ipsa essentia, sed de aliquo alio primo, ista alia non erit Theologia in se. Est igitur unus habitus simpliciter, licet forte cum ipsa possit in Scriptura esse aliqua alia notitia quae sit de alio subjecto.
Item patet quod ordo scientiarum secundum eminentiam, stat ad aliquod unum tantum, quia non possunt duae esse scientiae simpliciter primae. Istam unam eminentissimam et solam, dico esse Theologiam quae sola est primo de primo subjecto Theologiae.
Praeterea (d), deduco rationem ejus ad oppositum : Illa cognitio est practica in qua non determinatur de speculabilibus magis quam cognitio eorum pertineat ad praxim, vel ad cognitionem practicam: sed cognitio ista non tractat de speculabilibus distinctius quam cognitio eorum requiratur ad cognitionem practicam, vel praxim dirigendam, ergo, etc. Probatio minoris, quaelibet cognitio de conditionibus appetibilitatis finis,et de conditionibus eorum quae sunt ad finem, quatenus sunt ad finem: et tertio de conditionibus quibuscumque hujus: vel illorum circa quas contingit potentiam operativam errare nisi dirigatur, est necessaria ad practicam cognitionem; nulla autem est cognitio hic tradita de fine, nec de his quae sunt ad finem quin sit talis, ergo, etc. Vel saltem circa ista contingit voluntatem ignorantem errare, sicut dicetur in solutione tertiae obje ctionis contra solutionem quaestionis principalis.
Licet enim Trinitas personarum non ostendat finem appetibiliorem quam si esset non Trinus, quia est finis inquantum unus Deus, non inquantum Trinus, tamen voluntatem ignorantem Trinitatem contingit errare in amando vel desiderando finem, desiderando frui una persona sola. Similiter, ignorantem Deum fecisse mundum contingit errare, non rependendo amorem qualem gratitudo requireret propter tantam communicationem bonitatis suae, ad utilitatem nostram factam. Ita, ignorando articulos pertinentes ad nostram reparationem contingit ignorantem errare, etiam non rependendo amorem debitum pro tanto beneficio, et ita de aliis Theologicis. Assumptum patet, quia quaecumque conditiones traduntur de fine, magis natae sunt ostendere appetibilitatem finis, et conditiones eorum quae sunt ad finem, magis natae sunt ostendere ea quae sunt ordinata ad finem.
Ad argumentum eorum, patet quod minor est falsa. Ad probationem dico, quod non potest ita distincte tractari de fine cognito, et de his quae sunt ad finem quin tota illa cognitio esset practica intellectui creato, quia tota illa cognitio nata est ostendere finem sub ratione appetibilis, et ea quae sunt ad finem sub ratione ordinis eorum ad finem, vel circa quaecumque posset voluntas non directa errare.