IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(i)De secunda variatione principali, etc. Hic docet, si additio repugnet sensui formae, vel diminuat, id est, distrahat a sensu sacramentali, nihil fieri; exemplum ponit in littera, in nomine Patris majoris, etc. hic additur particula repugnans unitati personarum in essentia et potestate ; diminui potest praeponendo, disjungendo, interponendo aliquid ; primo modo : si ego sum omnipotens, te baptizo, etc. quia est conditio non subsistens ; disjungendo, ut si dicatur: Ego te baptizo, vel interficio in nomine Patris, etc. quia disjunctiva non ponit determinate alteram partem, seu disjunctum determinatum ; forma autem Sacramenti ex rigore verborum determinate significat. Hinc sequitur si aliquis baptizet: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et Beatoe Virginis, non esse validum Baptismum, quia de rigore sermonis particula in nomine, eodem modo refertur ad personas, et ad Virginem. Aliqui non videntur recte tenere contrarium, quia neque rigor sermonis ab intentione privata proferentis dependet, sed ex institutione publica, alias Ariani intendentes suum errorem per formam non recte baptizarent, si forma determinationem in significando reciperet ab intentione proferentis, ac proinde in forma illa ex intentione proferentis, non refertur particula in nomine ad Virginem, aliter de rigore sermonis, quam ad personas.
Item, si additio fieret in principio, ut si diceretur, in nomine Beatae Virginis et Patris, et Filii etc. aut si interponeretur dicendo in nomine Patris, et Beatoe Virginis, et Filii, etc. forma esset nulla; ergo similiter si postponatur, quantumlibet proferens intendat aliter invocationem Beatae Virginis, aliter personarum, si non distrahit additio sensum formae nun derogat, ut si addatur, et sis salvus, et hujusmodi, quod non distrahit sensum formae praemissae.
Interpositio quamvis non distrahat sensum formae, determinando particulas ejus orationis ad sensum alienum, seu diversum ; potest tamen esse tanta, ut tollat cohaerentiam partium discontinuando eas ab invicem, ut consueto modo loquendi non faciant unam orationem, ut si quis dicat: Ego baptizo te, et subjungat interponendo orationem Dominicam et Credo, antequam proferat reliqua formae. Si vero interpositio sit talis, ut consueto modo loquendi non interrumpat notabiliter formam, non officit, ut si dicat: Ego baptizo te (tace te, vel expecta) in nomine Patris, et Filii, etc. Subtractio contingit, vel detrahendo aliquod verbum, quod non est de substantia formae, et hoc non officit, vel aliquod substantiale, et sic nihil fit. Si autem per syncopen detrahatur syllaba non officit, quia ut Doctor ait : Deus non determinavit formam ad verba in Sacramentis ultra illum modum, quo sufficiunt ad exprimendum conceptum, cum quo stare potest syncopa, ut experientia constat. Vitanda tamen est propter reverentiam Sacramenti, si ex contemptu fiat,erit mortale peccatum: si vero ex infirmitate, non erit mortale, licet non ponatur omnis sollicitudo, cum qua evitari possit.
Ex his sequitur quod Baptismus datus in nomine solius Patris, aut cujuslibet personae, non expressis aliis, esset nullus, quia forma data sub invocatione explicita Trinitatis, debet exprimere omnes personas sub nominibus propriis. Haec est communis contra Magistrum. Contrarium imponitur Ambrosio, ut communis schola eum intelligit cum Magistro, et aliis anterioribus; quidam pie interpretantur mentem ejus, alii autem nullum esse locum interpretationi contendunt, Caeterum mihi videtur interpretatio D. Thomae quoest. 66. art. 6. ad 2 . et 3. magis accommodari posse, quae est, ut nihil assertive dixerit Ambrosius ; sed per illam rationem, qua ostendit Baptismum datum in nomine Christi in primitiva Ecclesia, continere professionem Trinitatis, sicut et nomen Christi, ut etiam alii Patres loquuntur, sic etiam, inquam, Baptismum datum in nomine Spiritus san-
- cti, continere professionem implicitam Trinitatis ; et in primo occurrit objectioni, quae fieri potest, quia Baptismus est professio fidei Trinitatis, ideoque dicitur Sacramentum fidei. Hanc autem professionem etiam salvat Ambrosius in Baptismo dato in nomine Christi, prout datus legitur in Actis ; et ex similitudine rationis idem contineri in Baptismo, qui daretur in nomine unius personae, ut Spiritus sancti. Intendit namque Ambrosius probare ex instituto unitatem et inseparabilitatem divinarum personarum, atque adeo Spiritus sancti a Patre ; et respondet obidentibus haereticis loca, quae faciunt mentionem
Patris et Filii, tacita Spiritus sancti persona, dicens subintelligi, sicut e contra loca, quae exprimunt tantum Spiritum sanctum, etiam important reliquas personas, Inducit autem et sermonem de Baptismo dicens: Plenum esse Baptismum si Patrem et Filium et Spiritum sanctum fatearis ; si unum neges, totum subrues ;et quemadmodum si unum in sermone comprehendas, aut Patrem, aut Filium, aut Spiritum sanctum ; fide autem nec Patrem, nec Filium, nec Spiritum sanctum abneges, plenum est fidei Sacramentum ; ita etiam quamvis et Patrem et Filium et Spiritum sanctum dicas, et aut Patris aut Filii, aut Spiritus sancti, minuas potestatem, vacuum est omne mysterium, etc.
Videtur ergo loqui de Baptismo, quatenus includit mysterium fidei trium personarum, et prout habet annexam fidem ministri, id est, mediante ipso Baptismo potestatem, sive rectam, sive falsam ; unde sive unam, sive plures personas exprimat voce, modo fides interior sit recta, plenum esse fidei Sacramentum, quia in esse, et operatione una, creditur inseparabilis ab aliis expressis in sermone, et corde creditur persona, quae non exprimitur, et intentione per verba importatur. Si autem sit erronea fides, negans interius unitatem, et minuens potestatem, licet sermone omnes personae proferantur, vacuum est omne mysterium, quantum est ex parte proferentis, qui separat personas in esse, et in operari. Agit ergo de Sacramento, ut subest fidei et intentioni particulari confidentis ipsum. Et hoc modo loquitur Athanasius serm. 2. et 3. contra Arianos. Sic Cyprianus in epist. ad Iubaianum de Baptismo, ut subest fidei ministri. Non videtur Ambrosius loqui de Sacramento absolute, et quoad omnia essentialia ad effectum, sed praecise ut continet professionem fidei,quae est in ministro: certum est enim ipsum, ut infra videbimus, docere sanctitatem, et fidem ministri non exigi ad effectum Sacramenti
Item, tradere videtur ad formam Baptismi in ordine ad effectum necessariam esse invocationem Trinitatis sub propriis nominibus, lib. 2. de Sacram. cap. 5. et 7. lib. de iis qui initiantur, cap. 4. Non agit ergo de Baptismo, qua est efficax ad salutem, sed qua est professio fidei, quae non permittit separari divinas personas,licet voce non exprimantur, et potissime ut est professio fidei quam habet ministrans. Unde Athanasius etiam hoc modo dubitative loquendo de Baptismo Arianorum loquitur, quantum scilicet ad intentionem, quae fundatur in fide ipsorum, an sit legitima. Si quis dicat hanc expositionem esse duram, respondetur id quidem verum esse, sed commodius applicari expositionem duram loco ambiguo et difficili, quam admittatur sensus erroneus ; neque praedicta expositio ita est dura, quin verba et discursus Ambrosii eidem possit accommodari. Haec tantum insinuaverim non repugnando communi sensui aliorum, qui Ambrosium aliter intelligunt, quia videtur magis expedire, ut benigne pro reverentia intelligatur, prout alii pie eum interpretantur, sicut Altisiodorensis, D. Thomas, et Bonaventura, Richardus et alii, quos videre licet apud alios. Pater Vasquez omnem interpretationem ejus excludit, alii Doctores, ut noster Doctor cum reverentia praetereunt, et dissimulant difficultatem, tractantes quaestionem juxta communem decisionem Ecclesiae.