REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Voluntas animae Christi (idem de intellectu) est imperfectior voluntate Angeli, et ideo non potest tantum agere quantum illa actione de genere Actionis, sed potest tantum, vel plus operari et frui, quia hoc non est agere, sed dilectionem in se habere, undecumque causetur, alioquin Deus non frueretur, quia non elicit, nec agit suam fruitionem. Seclusa autem charitate a voluntate et omni habitu ab intellectu, verius est, quod coefficerent visionem et fruitionem, Deo supplente vices habituum, quamvis Doctor hic relinquat hoc ut dubium, alias saepe absolute asserit, et de voluntate habet in Oxon. dist. praeced. q. 3.
Sed esto quod intellectus se habeat active respectu visionis, et voluntas respectu fruitionis, possetne intellectus summa visione, et voluntas summa fruitione frui immediate sine omni habitu supernaturali, et hoc comparando voluntatem animae Christi ad voluntatem Angeli? Dico quod in hoc sunt duo articuli: Primus est, si voluntas animae vel intellectus possent esse ita activae sicut voluntas vel intellectus Angeli? Secundus articulus est, si potest voluntas creata frui sine gratia, vel intellectus videre sine lumine ?
Ad primum dico quod voluntas animae Christi non potest esse perfectissime activa in natura sua inter voluntates creatas, nec intellectus, esto quod sit activus, quia cum voluntas sit activa potentia in natura, ipsam esse perfectius activam, quam sit voluntas Angeli, esset ipsam esse perfectiorem in natura sua, et ideo non potest tantum agere actione de genere Actionis, quae est elicere volitionem, sicut posset voluntas Angeli si natura Angeli fuisset assumpta, et tamen cum hoc stat, quod potest agere ad summam fruitionem, et quod non esset fruitio nobilior in voluntate Angeli, etsi natura Angeli, fuisset assumpta, quam modo sit in voluntate animae Christi. Non enim ex hoc fruitur, quia elicit dilectionem, sicut intellectus est intelligens, sed frui est esse diligentem, a quocumque dilectio eliciatur. Ideo licet non posset summe agere actione de genere Actionis ad fruitionem, tamen potest summe frui termino actionis de genere Actionis, et sic summe agere, quod est operari, actione de genere Qualitatis, quia esto quod ninil ageret actione de genere Actionis, adhuc posset summe frui, et summe agere, quod est operari, quia non propter hoc quod causa secunda perfectius agit, erit perfectior, quia causa principalis prima agens cum causa secunda debiliori,
plus agit quam fecit cum fortiori, supplendo defectum causae debilioris ; ideo licet intellectus et voluntas ponantur activa, adhuc possent agere ad summum actum, licet non summe ad summum.
Sed dubium est, an istae actiones differant specie ? Quia licet fruitiones aeque perfectae possint causari totaliter a prima causa in voluntate Angeli et hominis, esto quod voluntates tantum se habeant passive, vel esto quod agant actione ejusdem speciei, tamen si actiones voluntatum differunt specie, necesse est fruitiones differre specie ex diversitate specifica causae prioris. Vel si Deus assumeret Angelum, et aequaliter coageret voluntati Angeli, sicut modo voluntati animae Christi, illa fruitio esset perfectior, cum tamen dictum sit quod non potest perfectior fruitio creari ; dico quod terminus ponitur ex parte formae fruitionis, et non ex parte causae agentis. Unde illa fruitio, quae non est in voluntate animae Christi, intenditur ad gradum animae, quod ita ultra illam non est gradus creabilis. Et si Deus coageret voluntati Angeli, quae est magis activa in natura, non posset coagere nisi ad illam, ideo impossibile est, quod tantum coagat causae fortiori in agendo sicut debiliori.
Ad secundum articulum, dico quod dubium est si causa simpliciter prima potest agere cum causa secunda priore, et supplere actionem causae secundae posterioris, quia licet Deus posset causare effectum immediate sine omni causa secunda, tamen dubium videtur, si agat cum una causa secunda, an possit supplere actionem causae secundae posterioris ? Ut si solum habeat eamdem actionem ad generationem hominis, quam haberet, si pater et mater agerent, dubium videtur, si Deus potest supplere actionem patris et matris,sole agente uniformiter? Et videtur quod sic, quia si Deus potest supplere omnes actiones causarum secundarum immediate ; igitur potest supplere actionem unius, dimittendo aliam habere actionem suam.
Contrarium videtur, quia causa secunda universalis movet causam secundam particularem, ita quod causa secunda posterior movet mota a causa priore universali ; igitur non potest Deus supplere actionem ejus, nisi possit habere rationem causae moventis motae ; hoc autem videtur impossibile. Ponentes enim potentiam esse causam principalem objecto movente, vel e contra, non videntur ponere quod potentia sine objecto posset causare visionem, nec etiam e contra ; nec etiam videtur probabile secundum ponentes quod pater et mater sunt activa in generatione prolis, quod posita actione patris posset Deus supplere actionem matris.
Dico quod si talis est ordo inter causas secundas, quod non potest causa secunda principalior agere, nisi moveat actualiter minus principale, vel quod actio causae minus principalis non possit suppleri a quacumque alia causa, tunc impossibile est quod voluntas perfectissima fruitione fruatur, et quod ibi habeat actionem suam sine causa secunda subordinata sibi, Deus tamen posset immediate supplere actionem utriusque causae ; et tunc si ponitur voluntas agere ad fruitionem, non potest hoc poni sine charitate agente, ut causa subordinata. Si autem teneatur quod posita actione causae magis principalis, potest Deus supplere actionem alterius causae secundae subordinatae, tunc dico quod de potentia absoluta Dei posset voluntas frui, agendo cum causa prima sola, etsi non prius natura daretur gratia coagens. Nec oporteret quod Deus haberet actionem moventis moti, quia ex hoc quod supplet actionem illius causae, non oportet quod moveatur, nec universaliter aliquid movetur inquantum agit ; nec sequitur quod visio possit causari sine objecto terminante, sed sine motione activa ejus. Similiter mater se habet passive in generatione prolis, et si cum hoc habeat rationem activi, totam illam actionem posset Deus supplere posita actione patris.