Cyrillus. Coniecit dominus, tamquam hominum secreta cognoscens, aliquos dicturos: si usque hodie ignorat ioannes iesum, qualiter eum ostendebat nobis, dicens: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi? ut igitur sanaret hanc passionem quae eis acciderat, damnum quod ex scandalo procedebat, exclusit; unde dicitur et cum discessissent nuntii ioannis, coepit dicere de ioanne ad turbas: quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? quasi dicat: mirati estis de ioanne baptista, et pluries perrexistis ad eum, percurrentes tam longa deserti itinera: frustra siquidem, si sic levem ipsum existimatis, ut similis sit arundini declinanti quocumque agitat ventus.
Talis enim esse videtur, si quae cognovit, ex levitate se ignorare fatetur. Titus.
Non autem existis in desertum, ubi nulla iucunditas, civitatibus omissis, nisi de hoc viro curam gerentes. Graecus. Hoc autem post recessum discipulorum ioannis dominus dixit: non enim praesentibus eis proferre volebat baptistae praeconia, ne blandientis verba esse putarentur. Ambrosius.
Non otiose autem ioannis hic persona laudatur, qui vitae amore posthabito, iustitiae formam nec mortis terrore mutavit. Deserto enim mundus hic comparari videtur adhuc sterilis, adhuc incultus; in quem negat nobis dominus ita prodeundum ut mente carnis inflatos, vacuosque virtutis internae viros, et fragili se gloriae saecularis sublimitate iactantes, exemplari quodam et imagine nobis putemus imitandos, quos procellis huius mundi obnoxios vita mobilis inquietat, iure arundini comparandos. Graecus.
Est etiam infallibile testimonium vitae ioannis vestitus cum carcere, in quem detrusus non fuisset, si scivisset favere principibus; unde sequitur sed quid existis videre? hominem mollibus vestimentis indutum? ecce qui in veste pretiosa sunt et in deliciis, in domibus regum sunt. Mollibus vestimentis indutus viventes in deliciis significat. Chrysostomus.
Mollis autem vestis dissolvit rigidam animam; et si rigidum corpus assumat et asperum, facile per huiusmodi mollitiem delicatum reddit et fragile. Facto vero corpore molliori, necesse est et animam participare laesionem; nam ut plurimum operationes ipsius consonant dispositionibus corporis. Cyrillus. Qualiter ergo tanta sedulitas religionis ut carnales passiones subiceret, ad tantam ignorantiam deveniret, nisi ex mentis levitate, quam non asperitates, sed illecebrae mundanae delectant? igitur si velut non colentem deliciosa ioannem imitamini, date ei robur continentiae competens si vero nihil amplius debetur honestae conversationi, quid, omissa reverentia delicatorum, incolam deserti, vileque tegumen et camelorum vellus miramini? chrysostomus in matthaeum.
Per utrumque autem dictorum designat, quod ioannes nec naturaliter, nec facile mobilis erat, nec ulla voluptate flecteretur. Ambrosius. Et quamvis plerosque mollioris cura vestis effeminet, tamen alia videtur hic indumenta significare; humana scilicet corpora, quibus anima nostra vestitur. Sunt autem mollia indumenta deliciosi actus et mores; hi vero quibus fluida deliciis membra solvuntur, regni caelestis extorres sunt; quos rectores mundi huius atque tenebrarum ceperunt: hi sunt enim reges qui dominantur suorum operum aemulos.
Cyrillus. Sed forte inconveniens est circa hoc excusare ioannem; fatemini enim eum imitabilem esse; unde subdit sed quid existis videre? prophetam? utique dico vobis: et plusquam prophetam. Prophetae namque praedicabant venturum: hic autem non solum venturum praedicavit, sed et praesentem indicavit, dicens: ecce agnus dei. Ambrosius.
Maior sane propheta, in quo finis est prophetarum: quia multi cupierunt videre quem iste conspexit, quem iste baptizavit.
Cyrillus. Cum igitur et a loco et a vestibus et ex concursu hominum morem eius descripserit, introducit prophetae testimonium, dicens hic est, de quo scriptum est, scilicet in Malachia: ecce mitto Angelum meum. Titus. Angelum appellat hominem, non quia natura esset Angelus, homo enim naturaliter erat; sed quia opus Angeli exercebat, nuntiando christi adventum.
Graecus. Quod autem subdit ante faciem tuam, propinquitatem designat: apparuit enim hominibus prope christi adventum; quapropter et plusquam prophetam ipsum esse existimandum est; nam et hi qui in militiis collaterales sunt regibus, digniores et familiariores sunt. Ambrosius.
Viam autem domino non solum nascendi secundum carnem ordine fideique nuntio, sed etiam praecursu quodam paravit passiones; unde sequitur qui praeparabit viam tuam ante te. Si autem et christus propheta, quomodo maior hic omnibus? sed inter mulieris, non virginis natos: maior enim iis fuit quibus aequalis poterat esse sorte nascendi; unde sequitur dico enim vobis: maior inter natos mulierum propheta ioanne baptista non est. Chrysostomus in matthaeum.
Sufficit quidem domini vox praebens testimonium praeeminentiae ioannis inter homines; reperiet autem qui vult et rei veritatem consonam, si mensam eius consideraverit, si vitam, si mentis excellentiam: velut enim qui caelitus descendisset, degebat in terra, fere nullam gerens curam de corpore, intellectualiter erectus in caelum, et soli deo coniunctus, de nullo mundanorum sollicitus; sermo severus et lenis: nam cum populo Iudaeorum viriliter et ferventer, cum rege audacter, cum propriis discipulis leniter conferebat: nil frustra vel leviter, omnia convenienter agebat. Isidorus abbas. Maior etiam inter natos mulierum ioannes eo quod ab ipso matris utero prophetavit, et positus in tenebris lumen quod iam venerat non ignoravit.
Ambrosius. Denique eo usque cum dei filio non poterit ioannis esse ulla collatio ut et infra Angelos aestimetur; unde sequitur qui autem minor est in regno dei, maior est illo. Beda. Haec sententia duobus modis potest intelligi: aut enim regnum dei appellavit quod nondum accepimus, in quo sunt Angeli, et quilibet in eis minor, maior est quolibet iusto portante corpus, quod aggravat animam; aut si regnum dei intelligi voluit huius temporis ecclesiam, seipsum dominus significavit, qui nascendi tempore minor erat ioanne, maior autem divinitatis auctoritate et potestate dominica: proinde secundum primam expositionem ita distinguitur: qui autem minor est in regno dei, ac deinde subinfertur maior est illo; secundum posteriorem vero ita: qui autem minor est, ac deinde subinfertur in regno dei maior est illo. Chrysostomus.
Ut enim copia laudum ioannis occasionem Iudaeis non daret praeferendi ioannem christo, hoc subdidit.
Ne autem putes quod comparative se dixerit maiorem ioanne. Ambrosius. Alia enim est ista natura, nec humanis generationibus comparanda: non potest enim homini cum deo ulla esse collatio. Cyrillus.
Mystice autem, cum ioannis praerogativam ostendit inter natos mulierum, ponit ex opposito aliquid maius eo, scilicet qui per spiritum sanctum natus est filius dei: regnum enim donum dei spiritus est. Quamvis ergo secundum operationem et sanctitatem, minores sumus his qui legis mysterium sunt assecuti, quos ioannes significat: tamen maiora per christum attingimus, participes facti divinae naturae.