Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
17. (( vers. 12, 13.)) Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in aeternum; quoniam misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiore. Quod dicimus, fratres, hoc si non vobis tanquam certus exposuero, ne succenseatis. Homo sum enim, et quantum conceditur de Scripturis sanctis, tantum audeo dicere: nihil ex me. Infernum nec ego expertus sum adhuc, nec vos: et fortassis alia via erit, et non per infernum erit. Incerta sunt haec. Verum quia dicit Scriptura, cui contradici non potest, Eruisti animam meam ex inferno inferiore; intelligimus tanquam duo inferna esse, superius, et inferius: nam unde infernum inferius, nisi quia est infernum superius? Aliud non diceretur infernum, nisi in comparatione illius superioris partis. Videtur ergo, fratres, esse habitatio quaedam coelestis Angelorum: ibi vita ineffabilium gaudiorum, ibi immortalitas et incorruptio, ibi omnia secundum Dei donum et gratiam permanentia. Illa pars rerum superna est. Si ergo illa superna est; haec terrena, ubi caro et sanguis, ubi corruptibilitas, ubi nativitas et mortalitas, ubi decessio atque successio, ubi mutabilitas et inconstantia, ubi timores, cupiditates, horrores, laetitiae incertae, spes fragilis, caduca substantia; puto quia omnis ista pars non potest comparari illi coelo de quo loquebar paulo ante: si ergo illi parti haec pars non comparatur, illa superna est, haec inferna. Et post mortem quo hinc, nisi sit infernum inferius hoc inferno, in quo 1094 sumus in carne, et ista mortalitate? Corpus enim mortuum est, ait Apostolus, propter peccatum (Rom. VIII, 10) . Ergo et hic sunt mortui; ut non mireris quia infernum dicitur, si mortuis abundat. Non enim ait, Corpus moriturum est; sed, Corpus mortuum est. Adhuc habet vitam utique corpus nostrum; et tamen comparatum corpori illi, quod futurum est qualia sunt Angelorum corpora, invenitur corpus hominis mortuum, quamvis adhuc habens animam. Sed rursus ab hoc inferno, id est ab hac parte inferni, est aliud inferius, quo eunt mortui; unde voluit Deus eruere animas nostras, etiam illuc mittens Filium suum. Etenim, fratres, propter ista duo inferna missus est Filius Dei, undique liberans. Ad hoc infernum missus est nascendo, ad illud moriendo. Propterea vox ejus est in illo psalmo, non quoquam homine conjiciente, sed Apostolo exponente, ubi ait: Quoniam non derelinques animam meam in inferno (Psal. XV, 10; Act. II, 27) . Ergo aut ipsius vox est et hic, Eruisti animam meam ex inferno inferiore: aut nostra vox per ipsum Christum Dominum nostrum; quia ideo ille pervenit usque ad infernum, ne nos remaneremus in inferno.