LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De abiete et speciebus ejus.
In hoc sexto libro Vegetabilium no- strorum, magis satisfacimus curiositati studentium quam philosophiae : de particularibus enim etiam philosophia esse non poterit. Nos autem in hoc sexto libro proprietates quasdam intendimus ponere, quae particularibus plantis convenire videntur. Sicut autem in praecedentibus protestati sumus, si nihil amplius quam nomina plantarum simpliciter poneremus, modum voluminis oporteret opus excedere : et ideo quaedam quae apud nos sunt magis notae ponantur, aliis omnino dimissis. Earum autem quas ponemus, quasdam quidem nos experimento probamus. Quasdam autem referimus ex
dictis eorum, quos comperimus non de facili aliqua dicere nisi probata per experimentum. Experimentum enim solum certificat in talibus, eo quod tam de particularibus naturis simile haberi non potest. Congruentius enim est ut ordinem nostri alphabeti teneamus, et incipiamus a perfectioribus plantis, quae sunt arbores, et usque ad herbas quae imperfectiores plantae esse videntur, deducamus narrationem.
Incipiamus igitur et dicamus, quod abies in Latino sermone dicitur, eo quod longissimo cremento abiit in excessum super alias arbores. Causa autem est, qui est rectorum pororum et pinguis humoris, qui calore naturali facile ebullit in ligno, cujus raritas est magna et recti pori. Coadjuvant autem ad haec vaporositas loci et frigiditas : quia in locis montanis et frigidis frequentius oritur. autem talia subtus calidissimos vapores ad radices emittunt et humorem pinguem, quos frigiditas circumstantis aeris intra arboribus stipitem congerit, et ascendere cogit.
Si autem arbor specialiter habere videtur, quod in eo quod omni anno in ea emittitur, concrescit in altum, semper quinque ramusculi inveniuntur, quorum medius directe ascendit super stipitem, et efficitur pars stipitis, et longitudo ejus : et ille solus multo plus crescit et magnificatur quam quatuor. Nam quatuor residui paria fiunt : eo quod nutrimento destituuntur, cum (sicut diximus) succus hujus arboris potissimum in directum ascendat : et haec est causa quare plus aliis exaltatur arboribus. In ramusculis autem quos per quinarium et recentes emittit, invenitur in extremo superiori semper resina alba resudans, quae paulatim induratur : et si abscindatur arbor in loco emissionis ramusculorum horum, frequenter solet tota arbor desiccari et perire. Cujus causa est multa ligni raritas, quod cadentibus in se pluviis putrescit, et calor naturalis humorem a se
evaporantem non retinet : et ideo arescit.
Haec autem arbor etiam habet, quod ramos suos omnes quasi directe juxta stipitem erigendo, sursum porrigat: cum aliarum arborum rami aut extendantur in latum, aut forte directe deorsum dependeant. Cujus etiam causa est ligni aereitas et caliditas et nutrientis humoris pinguedo, qui calido naturali directe sursum evellitur. Lignum autem ejus vehementer est scissibile et inflammabile. Est autem etiam et dolabile, et lene, aedificiis aptum, et imputribile, si aut in sicco et libero aere, aut semper in aqua jaceat: quoniam cum sit aereum in aere siccitate conservatur : et cum sit rarum, imbibit sibi aquam, et conservatur aquae frigiditate. Cum autem aliquando est humidum, et aliquando siccum, citissime putrescit : quoniam cum infusum fuerit humido alieno, et ex hoc illud exspirat adveniente calore aeris sicco, secum trahit ad superficiem humidum naturale, et sic continue putrescit : eo quod raritas ejus facile vaporat humidum imbibitum.
Est autem hoc genus ligni multarum specierum : quoddam enim albius, et rarioris est ligni, et procerioris, dicitur abies. Et est quodam modo non adeo altum, cujus rami magis dilatantur, et est in parte ad rubedinem declinans: et folia ejus non sunt adeo stricta sicut abietis : et hoc minus aptum aedificiis invenitur, et est magis aqueum quam primum. Est et tertium, quod est juxta terram, et praecipue in radice perlucidum, plenum resina : et hac utentur usu candelae. Est autem et quartum, quod pinus proprio nomine dicitur, et fert nuces. Alia enim tria genera semen habent evanidum, ex quo nihil germinat. Pinus autem in uno suo pomo simul fert nuces duras valde, quae nuces pignoli proprie vocantur, et habent nucleum valde dulcem. Pinus autem disponit ramos ad modum pyramidis : propter quod etiam pyramis figura pinealis vocatur : et haec arbor est minus procera inter quatuor. Omnes autem ista) species conveniunt in hoc quod emittunt resinam, et quod ramos porrigunt sursum, et quod sunt procerae, licet in hoc alia tria genera excedant primum genus. In foliis autem convenit junipero : sed folia abietis minus sunt acuta quam iuniperi, quae pinarum videntur habere acumen. Omnia enim haec quatuor genera ramos dirigunt sursum, et in hoc differunt a quercu, vel filia, vel cilia. Sed conveniunt in eodem cum cypresso, sed differunt ab eadem in hoc quod abietis rami a stipite egressi, sursum porriguntur, sed non adeo stringuntur sicut rami cypressi, qui quasi superius colligati esse videntur.
Est autem abietis lignum secundum omnes suas species odoriferum, quamdiu fuerit viride, propter vaporabilitatem resinae multa) quae est in ipso, cujus vaporationem non prohibet ligni raritas. Cum autem arefit, cessat odor propter defectum fumalis evaporationis ejus : eo quod non amplius habeat humidum nisi in ea proportione qua ligno praestatur continuitas : aereitas autem ipsius, et raritas faciunt ipsum multum sonorum cum percutitur. Sed cum fit concavum, non ideo sonat, quia raritas ejus aerem continere non permittit : et ideo ventres instrumentorum musicorum, sicut vi ellyrae, monochordi, et aliorum similium ex abiete facti non valent: sed coopertura) ventrium optimae sunt ex abiete factae : quia illa) aerem in profundo vasorum musicorum concitatum, per raritates suas emittunt paulatim. Est autem hoc lignum non figurabile in figuras parvulorum angulorum : et ideo idola de ipso non fiunt. Raritas enim et molities non continet angulos parvos. Porositas autem ipsius cito facit ipsum sordes contrahere : et imagines in eo factae, et grossae essent et rudes, et cito deturpabiles. Habet autem et hoc lignum, quod minus aliis invenitur nodosum, quod suos ramos educit de medio medullae: et nodositas sua pauca, et ex ramorum origine contracta, quando ex-
siccatum fuerit lignum, adeo efficitur dura, quod etiam acies securis frangit et retundit. Cujus causam in praecedentibus assignavimus.
Haec de abiete et speciebus ejus dicta sunt.