In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo :
" Et in medio sedis, " id est, Ecclesiae, id est, in sustentatione, " et in circuitu, " id est, in custodia, et protectione, " quatuor animalia, " id est, omnes sancti Praedicatores, et praecipue quatuor Evangelistae : hi enim Ecclesiam sustentant, et protegunt, et defendunt. Et dicuntur Praedicatores quatuor animalia : quia de quatuor Evangeliis trahitur eorum praedicatio. Vel, quia quatuor sunt quae praecipue debent praedicari, credenda, operanda, fugienda, assequenda. item, quia quatuor debent facere : peccatores vocare ad paenitentiam, pusillanimes confortare, paenam peccatoribus comminari, gloriam promittere. in primo est vitulus ubi immolatur caro, in secundo homo, in tertio leo, in quarto aquila.
" Plena oculis, " id est, Scripturarum sententiis quibus illuminant Ecclesiam, sicut oculi corporales corpori lumen praebent, " ante et retro, " id est, de his quae praecesserunt, et de his quae ventura sunt, plenam notitiam habuerunt. Praeterita ante sunt, futura retro. Vel, " Plena oculis ante " dicuntur, quando peccata praeterita respiciunt, " retro, " quando praecavent a futuris. Sic accipitur ante et retro secundum Haymonem.
Aliter, Dicuntur esse " retro " quae sunt praeterita, " ante " quae sunt ventura sive futura. Ante ergo oculos habent, qui diem judicii, et damnationem malorum, et gloriam justorum inspiciunt, et aliis ostendunt. Retro habent, qui vitam praecedentium Patrum inspiciunt, et in eorum imitatione proficiunt, et auditoribus hujusmodi proponunt.
" Et animal primum simile leoni, et secundum simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti. "
Hic describit animalia. Et primo, assignat quae forma unicuique conveniat, qua unum ab alio discernitur. Secundo, eorum convenientiam demonstrat, cum dicitur, v. 8 : " Et quatuor animalia. "