CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Alia est opinio, videlicet Goffredi discordans a praecedentibus in conclusione, quae dicit quod Theologia, nec est tota speculativa, nec tota practica, sed partim practica et partim speculativa, quia in Theologia aliqua considerantur ut sunt operabilia, alia vero ut sunt speculabilia, et probat ibi: Secundo sic probatur.
Expono istam litteram : Nulla speculativa cognitio distinctius tractat de operabilibus quam eorum cognitio sit necessaria ad speculationem, id est quod si aliqua scientia speculativa tractet de aliquibus operabilibus, tantum de eis tractat quantum cognitio eorum est necessaria speculationi, quia non considerat illa operabilia nisi tantum speculative. Sequitur : Nec practica distinctius tractat de speculabilibus quam eorum requiratur cognitio propter praxim ad quam extenditur, id est quod etsi scientia practica tractet de aliquibus speculabilibus, ex eo tractat de illis inquantum eorum cognitio est necessaria propter praxim et non aliter tractat. Sequitur : Ista autem, supple Theologia, tractat de operabilibus distinctius quam cognitio eorum requiratur ad speculationem, id est quod Theologia ita distincte tractat de operabilibus ac si cognitio eorum nullo modo requiratur ad speculationem, et per consequens ut sic tractat de operabilibus in se dicitur practica. Et similiter, ita distincte tractat de speculabilibus ac si eorum cognitio nullo modo requireretur ad cognitionem practicam, et per consequens ut sic tractat de illis dicitur speculativa, et patet ista littera.
(b) Contra istam opinionem. Hic Doctor arguit contra istam opinionem, et praecipue contra hoc, quia videtur ponere Theologiam esse duplicem habitum, scilicet practicum et speculativum. Certum est enim quod Theologia nostra tantum dicitur unus habitus non numero, sed forte genericus. Et quia ista opinio videtur ponere distinctos habitus Theologiae propter distincta objecta considerata in illa, ita quod propter operabilia dicitur practica, et propter speculabilia speculativa. Contra hoc arguit Doctor, quia illi habitus distinguuntur ex objectis quae habent evidentiam ex illis, patet, quia sicut entitas scientiae est ab objecto, ita et unitas et distinctio. Nam scientiae proprie quae habent evidentiam ab objecto specificantur ab illo ; sed Theologia nostra non habet evidentiam ex objecto cum sit tantum revelata, ut diffuse exposui in quaestione de subjecto Theologiae, ergo non habet distinctionem ex objecto operabili et ex objecto speculabili. Et quod dicit Doctor : tunc enim oporteret ponere duas fides infusas, id est si Theologia haberet distinctionem exiliis objectis ex quibus non habet evidentiam, oporteret ponere duas fides infusas, scilicet unam de speculabilibus et aliam de operabilibus.
(c) Praeterea illa opinio de duobus habitibus. Dicit Doctor quod etsi possit habere probabilitatem de Theologia nostra, nullam tamen habere potest de Theologia in se, et patet littera et praesertim ex supra dictis in quaestione de subjecto Theologiae.
(d) Praeterea deduco rationem ejus ad oppositum. Et ratio Doctoris stat in hoc, videlicet quod Theologia non tractat distinctius de speculabilibus quam cognitio eorum requiratur ad cognitionem practicam vel praxim dirigendam, id est quod praecise tractat de speculabilibus pro quanto eorum cognitio est necessaria ad praxim dirigendam, et hoc probat ibi: Quaelibet cognitio, etc. Et tertio de conditionibus quibuscumque hujus, scilicet appetibilitatis finis : vel illorum, scilicet mediorum ad finem, circa quas, supple conditiones, contingit potentiam operativam errare nisi dirigatur, etc. Et quomodo circa finem contingit errare, et circa ea quae sunt ad finem, supra patuit. Conditiones finis nostri (qui est Deus in se) reddentes ipsum appetibiliorem, sunt istae : quod finis noster ultimus est creator, gubernator, redemptor et hujusmodi. Conditiones vero finis (quae est beatitudo nostra formaliter) puta clara visio essentiae vel fruitio ejusdem sunt perpetuitas, securitas et hujusmodi, et patet ista littera usque ad finem.