IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Incongruitas in fine verborum, si singulorum verborum conceptus capi possunt, non annullat, et idem est de transpositione mutante conceptum orationis.
De tertia (k) variatione princi-" pali, quantum ad Qualitatem, id est, terminationes, quae pertineat ad congruitatem, patet per illud, capite de consecr. dist. 4. Retulerunt, ubi Papa respondet de Sacerdote qui baptizavit in nomine Patria, et filia, et spiritu sancta. Quod si hoc fecit ex imperitia linguae Latinae, non intendens inducere errorem, vere baptizavit. Quod intelligendum est, quando est talis incongruitas in fine dictionis, quae non prohibet quin possit capi conceptus significatus per dictionem. Et quomodo hoc sit possibile, bene experiuntur aliqui audientes quosdam illiteratos, qui loquuntur incongrue, et tamen bene concipiunt quid volunt dicere, etiam quantum ad singula verba.
De quarta (1) variatione principali, scilicet Ubi, dico quod aliqua transpositio omnino variat sententiam, ut si diceretur : Ego Patris baptizo te in nomine Filii, etc. Aliqua autem transpositio permittit ut transposita teneant quasi eamdem virtutem in ipsa forma, ut si diceretur : In nomine Filii et Patris etc. Et prima transpositio impedit, quia aufert conceptum orationis, ut instituta est. Secunda non impedit, quia etsi congruum esset servare ordinem proferendo personas, qui est personarum secundum originem, et necessarium sit hoc quantum ad ministrum, tamen non videtur omnino necessarium ex parto Sacramenti, quia personae quocumque ordine nominatae, sunt unum efficiens principale in Baptismo, et ut sic invocantur.
Ad primum argumentum patet ex primo articulo, quid sit proprie forma hic, et qualiter verba sunt forma.
Ad secundum patet ex secundo articulo, quod Christus expressit verba, quae sunt principalia in forma illa, et quae non principalia, scilicet actum et suscipientem: sed in potestate Ecclesiae fuit determinare quibus verbis primae vel secundae personae, et indicativi vel optativi modi exprimerentur suscipiens et actus; et Ecclesia Latina elegit exprimere suscipientem in secunda persona, et actum indicative et rationabiliter, ut notaret ministrum vere conferre Sacramentum. Ecclesia autem Graeca elegit aliter et rationabiliter pro tempore, ut dictum est, ut auferretur schisma gloriantium de baptizantibus ministris.
Ad tertium potest dici, quod divisio non est sufficiens, quia bene possibile est, quod verba aliqua materialiter sumpta sint forma in aliquo Sacramento, imo potuit Deus instituisse verba non significativa pro forma. Aliter potest dici, quod oratio ut vera, non pro tempore pro-I lationis, sed pro ultimo instanti complente prolationem, sicut dicetur inferius in materia de Eucharistia ; et tunc cum arguitur, ut vera sequitur actum rei, verum est, quod consequitur ipsam ablutionem, et ipsa ablutio importatur per hoc verbum baptizo, et tunc non erit sensus baptizo, id est, Sacramentum Baptismi confero, sed baptizo, hoc est, abluo. Ad quartum de Graecis patet. Ad quintum de pronomine ego, verum est quod non est simpliciter de necessitate formae, neque expressum, neque ut implicitum in verbo primae personae, sed quantum ad Ecclesiam Latinam (ad minus post tempus Alexandri) necessarium est ministro exprimere ego; et glossa illa, Si quis, cum probatione sua, (Retulerunt) potest intelligi pro tempore praecedente illam constitutionem Alexandri III Si quis.
Ad illud de Trinitate et Christo, patet in dictis de prima variatione verborum.
Ad illud de genitoris, etc. dicendum, quod Augustinus ibi intelligit, quod idem est genitor et pater quantum ad hoc, quod est dici ad alterum, sive importare proprietatem ejusdem personae; sed non sunt idem quantum ad primum conceptum significatum utrobique, quia Pater significat primo, et per se suppositum in natura divina: aliud autem significat primo, et per se proprietatem ; et non est eadem vis nominis proprii et proprietatis nominis, in invocatione facta alicujus personae, ad aliquem effectum.
Ad ultimum dico, quod propositio Philosophi vera est absolute de nominibus transpositis, sed non sequitur quod conceptus totius orationis ex talibus nominibus sic et sic transpositis, sit idem: forma autem non consistit tantum in significatione incomplexorum, sed in significatione totius orationis.