REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Ad primum explicat quando intelligens rem aliter quam est, fallitur. Ad secundum,intellectum creatum videre infinitum in se, de quo in Oxon. I. d. I. q. I. et ult. et ostendit hino non sequi, visionem creatam et increatam esse ejusdem speciei, neque infinitum comprehendi a finito. Ad quartum, declarat quando actus potest esse aeque perfectus ante habitum, et an agere supernaturale supponat tale esse.
Ad primum principale primae quaestionis, cum dicitur, non potest unus intellectus plus alio intelligere, dico quod abstrahere non est decipere ; sic abstrahentium non est mendacium, sed est considerare hoc sine illo, hoc est, non considerando illud. Sic igitur non potest unus intellectus plus intelligere rem, si dicat quod illa res est plus in se, nisi alius intellectus, vel iste fallatur, quia quisquis intelligit rem esse aliter quam est, fallitur, tamen potest aliter intelligere rem, scilicet intelligendo ipsam, non cointelligendo illud sine quo non existit. Tamen plus potest unus intellectus intelligere quam alius, hoc est, quod actus unus potest esse intensior et perfectior ejusdem objecti, quam actus alterius intellectus ; neuter tamen fallitur, sed uterque non videt aeque clare.
Ad aliud, cum dicitur quod intellectus animae Christi videret Verbum sub ratione infiniti, concedo quod sic facit minimus intellectus, si quietetur ; non enim potest quietari nisi in infinito sub ratione infiniti, quia quilibet intellectus est totius entis. Ideo non quietatur nisi in illo objecto, in quo est quodlibet objectum suum, quantum potest esse, sed solum in essentia divina sunt omnia intelligibilia eminenter. Et confirmo hoc, quia nullus intellectus beatus satiabitur, nisi in videndo Deum trinum, et ista est maxima infinitas, quod sit unitas in substantia, et trinitas in personis.
Ad primam probationem, cum dicitur quod visio intellectus creati et increati essent ejusdem speciei, dico quod non sequitur, quia bonum est ex causa integra, secundum Dionysium, malum autem potest esse ex una ; ideo quando plura requiruntur ad unum effectum specie, unitas unius concurrentis non sufficit ; distinctio cujuscumque prioris sufficit ad diversitatem effectus. Licet igitur distinctio objectorum sufficiat ad distinctionem actuum, unitas tamen non sufficit ad unitatem. Similiter, si objectum est illimitatum, esto quod tota visio activa sit ab objecto, adhuc potest causare diversas visiones specie in diversis passis. Et esto quod essent passiva ejusdem speciei, possent visiones distingui specie ab objecto eodem habente diversas visiones in unitate. Neque habetur a Philosopho, 2. de Anima, text. 33. quod identitas objecti sufficit ad identitatem actus. Et sic 7. Physic. text. 21. ex diversitate specifica termini bene potest esse diversitas motus specie, non tamen ex identitate termini identitas motus, quia ad eumdem terminum specie et numero potest esse motus rectus et circularis, qui tamen sunt incompossibiles. Si autem alicubi ita est, quod ex identitate objecti possit argui identitas actus, hoc est solum de objecto adaequato actui.
Ad secundam probationem, cum dicitur quod si intellectus animae videret objectum per rationem infiniti, tunc comprehenderet essentiam. Dico quod non sequitur, quia nunquam est comprehensio objecti a potentia, nisi quando tanta est intellectivitas potentiae intelligentis, quanta est intelligibilitas objecti intellecti ; aliter enim actus non potest esse adaequatus objecto, et propter hoc potentia talis non comprehendit objectum.
Dicitur tamen ab aliis quod quietatur intellectus animae Christi in hoc quod videt essentiam, et infinitas concomitatur essentiam. Sed illud non valet, quia concomitans non quietat, nisi ipsum directe videatur, quia licet videns coloratum aliquod, viderem quotcumque colores concomitarentur, nisi in illa quod ego video directe contineretur quodlibet visibile, quamquam in concomitante includeretur, non quietaretur visus meus, nisi viderem illud concomitans ; sic in proposito.
Ad aliud, dico quod in visione naturali non requiritur lumen proportionabile, nisi quia objectum non est sufficienter lux, vel quia non potest videri sine luce. Sed quando objectum ex se totum supplet quod esset requisitum, ibi quaerere aliud lumen esset simile quaerenti candelam ad videndum Solem.
Praeterea, et si plura requirantur in inferioribus ad actum, non potest argui quod lot requirantur in superioribus ; ex pluralitate enim imperfectorum non potest argui pluralitas perfectorum, quia quae sparsim continentur in inferioribus, unitive continentur in superioribus.
Ad aliud cum dicitur, non potest esse actus ita perfectus ante habitum sicut post, dico quod hoc est verum in habitu morali, duplici de causa, vel quia potentia de se non est summe inclinata ad actum, vel quia objectum non aequaliter potest agere in potentiam non inclinatam, sicut in potentiam inclinatam ; neutrum est verum in proposito.
Vel aliter dico, quod perfectissimus actus intelligendi naturalis potest haberi ante habitum, quia principia cognoscimus, inquantum terminos cognoscimus, ideo notitia terminorum potest esse perfectissima negative ante habitum principiorum, quia assensus intellectus ipsorum simplicium, ut termini sunt per se noli, potest esse prior omni habitu principiorum, et si postea causetur major notitia simplicium, hoc non est ex habitu principiorum, sed ex intensiori consideratione simplicium, ideo habitus principiorum potest esse sequens naturaliter perfectissimum actum. Similiter est in syllogismis, quod actus perfectissimus potest praecedere habitum, et aliquando ex illo generatur habitus, et aliquando non.
Et quando probatur in secundo articulo principali , quod habitus supernaturalis est medians, quia agere praesupponit esse, dico quod an sit ibi habitus de facto, vel non, nescio, tamen non est necesse ponere ibi habitum, quia ex parte susceptivi assero quod nullus mediat. Unde loquendo de agere, quod est actus secundus, concedo quod agere praesupponit esse naturae, loquendo de agere de genere Actionis ; loquendo tamen de agere supernaturali, quod est operari, et non agere de genere Actionis, dico quod non prius requirit esse supernaturale, quia potest in supernaturale in primo instanti, quod habet esse supernaturale, et hoc habent ipsi ponere, qui ponunt intelligere recipere. Si enim non immediate in natura esset recipere alicujus supernaturalis, esset processus in infinitum, quia ante hoc esset illud recipere alicujus supernaturalis, et ante illud aliud in infinitum, vel sicut dicimus, supernaturale de genere Qualitatis, quod est operari, non praesupponit esse supernaturale. Tamen loquendo de genere Actionis, quod est elicere operationem, concedo quod agere supernaturale praesupponit formam supernaturalem. Sed tunc accipiendo minorem, quod videre est sic agere, falsum est, quia videns non videt, quia elicit visionem, sed quia recipit, quia aequaliter videret, et si non eliceret.
Ad aliud contra illud, dico quod non sequitur, quod ex puris naturalibus videret essentiam divinam, si immediate possit in hanc visionem sine habitu mediante, imo magis sequeretur quod naturaliter naturalitate creaturae posset, si poneretur habitus,quam non, quia caecus miraculose illuminatus postea naturaliter videt ; igitur si habitus iste esset datus creaturae supernaturaliter, adhuc creatura, mediante illo habitu creato, posset Deum videre naturaliter. Sed si talis habitus non concurrat, impossibile est quod Deus videatur naturaliter a creatura, quia nihil praecedit visionem in ipsa creatura, nisi quod non sufficit ad hoc, quod actu videat Deum intuitive. Neque cum actu videt Deum, videt eum ex naturalibus creaturae, neque ex eo quod est naturale Deo, quia non videt Deum intuitive actu, nisi ex concursu causae superioris agentis et inferioris (si ponatur potentia activa), et iste concursus neque est naturalis Deo, neque creaturae.
Ad tertium ibidem cum dicitur, si intellectus potest immediate videre, igitur pari ratione voluntas frui, quia posset voluntas perfici summa fruitione sine charitate ; concedo quod de potentia Dei absoluta potest creare summam fruitionem creabilem et gratiam ; non enim alligatur potentia sua hoc medio, tamen ali ter facit Deus de potentia ordinata.