Quod vero centesimo tertio ponitur, nihil ens unum potest esse in diversis, sed aliquod unum ens in potentia, sic intelligendum est: nihil ens actu creatum potest esse in diversis naturaliter; non enim haec est falsa: caecus non potest videre, licet deus miraculose posset ei dare visum; et sic cessant obiectiones. Materia autem prima una existens in se considerata non per unitatem formae, sed per carentiam omnis formae est in potentia ad hoc quod sit in diversis, licet secundum quod est in diversis non sit una, sed multiplex.