DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria collis.
Collis, Dicitur Maria mons et collis. Sed. mons respectu Angelorum et sanctorum, imo totius creaturae : et dicuntur sancti colles, Genes. xlix, 26 : Donec veniret desiderium collium aeternorum. Ipsam enim desiderabant colles aeterni, id est, sancti Patriarchae et Prophetae. Unde dicebat Jacob, Genes. xlix, 18 : Salutare tuum exspectabo, Domine. Et Isaias quasi praevidens eam dicebat ei: Nomen tuum, o Domina, et memoriale tuum in desiderio animae . Collis autem dicitur respectu solius Filii, qui major est ea, sicut mons major colle. Beatus Anselmus : " Nihil aequale Mariae, nihil nisi Deus majus Maria. "
Concava vallis. Haec est vallis abundans illo frumento de quo dicitur, Joan. xii, 24: Nisi granum frumenti, etc. Item, Isa. xl, 4 : Omnis vallis exaltabi-tur, etc. Maria potest congrue dici omnis vallis, sicut dicitur mulier ex omnibus : et hoc propter omnimodam humilitatem cordis, vocis, operis, et omnium sensuum. Et propter hoc impleta est omni charismate spirituali. Unde et dicta est gratia plena.
Et omnis mons ei collis humiliabitur , Christus scilicet in incarnatione et passione. Nec solum dicitur ipsa vallis, sed convallis. Unde de ea dicit Christus, Psal. LIX, 8 : Convallem tabernaculorum metibor. Ipsa enim convallis est per duplicem humilitatem. Tabernaculorum: quia in ipsa habitare debent militantes et peregrini, juxta quod ei dicitur : Sicut laetantium omnium habitatio est in te , sancta Dei genitrix. Metibor : quia solus Christus pensare sufficit et metiri magnitudinem et quantitatem mattis