CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De divisione virtutis secundum potentias accepta.
Virtus autem per divisionem determinatur secundum hanc differentiam potentiarum. Dicimus enim virtutum quasdam esse intellectuales, intellectuali potentia communiter accepta ad speculativam et practicam. Quasdam autem dicimus esse morales, quae scilicet ad formam rationis formantur et ordinantur. Sapientiam quidem et intellectum et scientiam dicimus esse intellectuales secundum intellectum speculativum. Prudentiam autem et artem dicimus esse intellectuales secundum intellectum practicum. Liberalitatem autem et sobrietatem dicimus esse virtutes morales ad formam rationis formatas a ratione. Quod autem omnes istae virtutes sint, et quod tam morales quam intellectuales sint virtutes, hoc modo probatur, quod loquentes de moribus, non dicimus quoniam in more laudabilis sit et sapiens, vel intelligens, vel sciens, sed quoniam in more laudabilis est mitis, vel sobrius : et hoc est quando opera mansuetudinis et sobrietatis, etiamsi sapiens vel intelligens vel sciens non sit, ad farinam perficit rationis : sed etiam laudamus eum qui sapiens est secundum habitum, vel intelligens, vel sciens. Omnis autem habitus laudabilis, virtus est, ut diximus. Ergo tam intellectualis quam moralis habitus virtutes sunt. Habitus autem morales Graeci vocant AdminBookmark vel
AdminBookmark Habent autem duplicem e. Et AdminBookmark quidem brevem scribunt figura qua nos scribimus E. Et si prima littera AdminBookmark sit e brevis, sonat morem in Latino. E vero longam scribunt figura qua nos m capitalem scilicet duabus lineis aequidistanter descendentibus, quas in medio secant. Tertio orthogonaliter ab una in aliam protracta sit H, et si ab illa incipit
AdminBookmark tunc sonat Latine consuetudinem. Et ideo a quibusdam istae virtutes dicuntur morales, et a quibusdam consuetudinales : secundum nos autem non est haec magna vis : quia apud nos et mos et consuetudo fit ex actu voluntario saepius reiterato. Similiter autem sophrosinae aequivocum est verbum, et aliquando significat temperantiam, aliquando sobrietatem, et aliquando castitatem : unde ubi posuimus sobrietatem, intelligitur etiam temperantia et castitas. Proprie autem Latine sobrietas opponitur luxuriae, quae est in comedendo et bibendo. Temperantia autem medium dicit superfluitatis et diminutionis in dilectabilibus innatis. Castitas autem opponitur Incestui qui est Veneris. De his autem dicemus in sequentibus. Tractabimus enim de omnibus virtutibus animam perficientibus secundum omnem differentiam rationalis contemplativi, et practici, et paterni, et secundum participationem obediendis dicti.