Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Septima sententia D. Thom. 1. p. q. 1. art. 4. ubi Cajet. Vasq. dist. 9. c. 3. et alii Theologiam esse unum habitum, qui simul est speculativus et practicus. Hanc refutat additio, quia scientia ut sic dividitur in speculativam et practicam ; ergo nulla scientia potest esse simul haec et illa, alias aliquod animal posset esse rationale.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
Et hoc propter subjectum ejus unum quod est Deus, in quo conveniunt omnia de quibus in scientia determinatur. Omnia enim cadunt sub consideratione hujus scientiae inquantum participant aliquod divinum. Et ideo, sive consideret de his per extensionem ad opus, sive non, sed pure speculative propter unitatem formalem subjecti, tamen haec scientia est una.
Contra istam opinionem arguo sic: Quandocumque aliquod commune dividitur primo per differentias oppositas, impossibile est utramque differentiam inveniri in aliquo uno contento sub communi ; sed scientia in communi dividitur primo in practicam et speculativam, ergo impossibile est istas differentias simul inveniri in aliqua scientia una. Major est manifesta, quia si differentiae condividentes aliquod commune, possent se compati in aliquo contento sub communi, tunc idem corpus posset esse corporeum et incorporeum, et idem animal sensibile et insensibile, et idem homo rationalis et irrationalis, quae sunt absurda. Minor patet per Avic. 1. Metaph. in principio, et per Commentatorem 1. Ethic. comm. 1. et per Gondisalvum de divisione scientiarum. Item, sequuntur de eodem duo contradictoria, videlicet extendi et non extendi, et multa alia inconvenientia, quare, etc. .