IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(k) De tertia variatione principali quantum ad qualitatem, etc. Intelligit qualitatem non Logicaliter, quia sic attenditur secundum affirmationem et negationem, sed Grammaticaliter, juxta varias terminationes vocis: casum supra explicuimus, estque clarus ex textu.
(I) De quarta variatione principali, etc. Si variat sensum substantialem, corrumpit formam. Exemplum clarum est in textu, ut: Ego Patris baptizo te in nomine Filii ; si autem transpositio non variat sensum formae, non tollit efficaciam ejus, ut si dicatur in nomine Filii, et Patris, .etc. peccat tamen minister sic invertens, quia tenetur non invertere ordinem originis in forma, quamvis id non tollat, quin forma etiam sic prolata shVsufficiens.
Contrarium hujus tenet Alensis 4. part. quoest. 8. m. 3. art. 3. quem sequitur Doctor in Reportatis dist. 3. Sanctus tamen Bonaventura hac dist. part. 1. dist. quoest. 3. art. 4. tenet praemissam conclusionem Doctoris. Et ratio facit, quia sufficienter illa forma exprimit causam principalem quod exigit tantum Concilium Florentinum ; estque per eam expressa et propria invocatio Trinitatis sub propria appellatione personarum, quod exigunt? tantum Patres.
Accedit et ratio, quia tres personae qua sunt unum in natura, et potentia, et auctoritate, sunt causa principalis sanctificandi, non autem prout dicunt ordinem originis inter se; unde si essent introductae et subsistentes in eadem natura, adhuc retinerent eamdem potentiam, et auctoritatem, quae competit Patri, non quia producit, sed quia est Deus, neque Filio inquantum producitur, sed inquantum Deus. Comparantur autem ad extra secundum quod unum sunt in potentia, et essentia inseparabiliter et indivisibiliter in essendo et operando, quod exprimitur per illam formam, licet non sit secundum ordinem originis, qui respicit personas ut comparantur ad invicem, et ad intra, non vero ad extra.
Sicut ergo in creaturis modus communicandi principium actionis agenti, non attenditur quantum ad influxum, neque variat ipsum influxum principii, sic etiam in divinis modus participandi aut communicandi divinam naturam supposito producto, non variat influxum ejus, quia licet filius generatione recipit naturam divinam, non tamen ad extra agit per modum naturae, sed voluntatis, sicut caeterae personae. Quod si dicas formam esse efficacem, ut subest institutioni Christi, et prout ab ipso tradita est Matthaei ultimo, sic autem tradita servat ordinem originis; ergo sine hoc est nulla.
Respondetur negando consequentiam, quia institutio formae sumit explicationem seu interpretationem a fide explicita, quam debet habere tam minister quam recipiens Sacramentum; haec autem est illa qua credat tres personas esse unum in essentia, diversas in persona quia id tantum accommodatur communi captui ; ordo autem originis et modus procedendi personarum excedit captum communem, et simplicium, et vix a doctis capitur, neque exprimitur aliter in forma, nisi quatenus in prolatione personarum servetur ordo, qui est secundum processionem earum ; quod non sufficit ut interpretemur hoc esse de necessitate formae, cujus usus et fides debet esse communis tam doctis quam indoctis ex institutione Sacramenti, prout Ecclesia declarat.
Hic casus intelligitur, quando non intenderetur error in forma, quo negaretur ordo originis per talem transpositionem, ut dicit Doctor. Sed dices, etiamsi intenderetur talis error, adhuc de se est valida ; ergo modo talis intendat errorem ex privata intentione, et adhuc salvet intentionem universalem, forma adhuc esse valida; et sic exceptio seu limitatio adjecta per Doctorem est inutilis.
Respondetur, dato quod forma esset valida, adhuc exceptio locum habet, quia posset esse defectus intentionis requisitae, et non servari etiam universalis intentio, quae ad minimum requiritur ut applicatio formae in causa ministeriali. Respondetur secundo formam non esse validam, quia licet ordo originis non requiratur servari in forma, tamen requiritur ut non excludatur. Exclusio autem ejus sufficienter est expressa in forma per talem inversionem ordinis, et redditur forma falsa, si inversio fiat ad expressionem erroris, quem etiam forma nata est indicare, juxta eorum sententiam, qui putant formam accipere determinationem ab intentione proferentis, quando facit varios sensus. Prior responsio magis quadrat dictis supra, regula ultima data circa mutationem formae.
Responsiones argumentorum sunt clarae, et satis manent explicatae per decursum totius commenti suis locis.