REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Sententia D. Thomae I. p. quaest. 12. art. 8. et 3. p. quaest. 10. art. 2. animam Christi non videre omnia, quae videt Verbum, quia hic comprehenderet illud, refutatur primo, quia plus est videre infinitum intensive quam extensive, et tamen illa visio non comprehendit. Secundo, cognoscens unum effectum Dei, non comprehendit eum ut causam illius effectus. Tertio. rejicit exemplum D. Thomae. Vide Fab. dist. 14. cap. I. et 2. et Pitigian. artic. I. refutantes solutiones Thomistarum.
Ad secundam quaestionem, cum quaeritur an anima Christi novit in Verbo omnia, quae novit Verbum, distinguitur de notitia Verbi. Quaedam novit notitia simplici, sic enim novit fienda et non fienda ; quaedam novit scientia visionis, quae facta sunt, et quae sunt fienda. Primo modo intellectus animae Christi non novit omnia, quae Verbum ; secundo modo novit. Patet primum, quia si sic, essentia comprehenderetur ab intellectu animae, quod probatur dupliciter sic ab aliis :
Primo sic, quanto principium perfectius cognoscitur, tanto plures conclusiones in ipso videntur, et per consequens si omnes conclusiones videntur, igitur et principium perfecte cognoscitur et comprehenditur.
Secundo sic, qui cognoscit unum effectum, aliquam habet cognitionem causae, et qui plures effectus ejusdem causae, plus de illa causa ; igitur qui omnes effectus videt, causam totaliter comprehendit ; non igitur videt intellectus animae Christi in Verbo omnia quae videt Verbum.
Dico quod ista ratio non valet, primo, ista consequentia non valet:
Iste cognoscit omnes effectus virtualiter contentos in causa ; igitur comprehendit causam, quia cognoscens propinquius causae, plus cognoscit de causa quam cognoscens remotius, si neutrum cognoscitur nisi per istam causam. Sed infinitas intensiva est immediatius essentiae divinae, quam infinitum extensive, quia infinitum intensive includitur in eodem instanti naturae, in quo essentia est ens, cum essentia sit pelagus infinitum, et illud instans naturae praecedit omne infinitum extensive. Similiter illud est immediatius essentiae divinae, cum sit prius in ratione cognoscibilis quam infinitum extensive ; igitur si cognoscens infinitum intensive, ut infinitum, non comprehendit essentiam, neque si cognoscat quod imperfectius est, ut infinitum extensive, propter hoc comprehendit essentiam, quia comprehensio est quando tanta est intellectualitas potentiae, quanta est intelligibilitas objecti.
Item, videns unum causatum, non propter hoc comprehendit causam, ut causa hujus effectus perfecte ; neque videns effectum secundum, propter hoc videt causam illius effectus, ut causa est perfecte ; neque plus de causa, inquantum est causa primi effectus, cum ista sint disparata ; igitur non propter hoc quod videt omnes effectus, perfectius cognoscit causam inquantum hujus effectus ; igitur non propter hoc, quod videt omnes, comprehendit causam inquantum causa.
Dico igitur ad probationem, quod cognoscens principium, perfecte cognoscit conclusionem, sed e contra est fallacia consequentis, convertendo consequentiam, quia causa secundum quod est causa effectus, non capit aliquam perfectionem ab illo effectu, quia sic idem esset causa sui ipsius, sed principium, ut notum, causat notitiam conclusionis ; igitur non propter hoc, quod conclusio est nota, perfectius cognoscitur principium intensive. Nunc autem licet perfectius cognoscere principium intensive, concludat conclusiones plures extensive cognosci, nunquam tamen e contra ex pluralitate conclusionum cognoscitur principium intensius, quia accipiatur principium in gradu A et sit nonus gradus, sit decimus gradus comprehensivus principii, quaero an cognito principio sub gradu A, possit cognosci aliqua conclusio, vel non ? Si sic, qua ratione una, sic secunda et tertia, cum quaelibet aequaliter contineatur virtualiter in principio. Si non possit cognosci aliqua conclusio cognito principio in gradu A, vel igitur sic cognoscere ipsum non erit aliqua cognitio principii, et tunc nulla conclusio posset cognosci citra gradum ultimatum comprehensivum principii, si non possit aliqua notitia haberi de conclusione per principium in illo gradu. Vel si sub illo gradu possit aliqua cognitio haberi de conclusione una, potest aliqua haberi de qualibet conclusione virtualiter contenta ; igitur ex pluribus conclusionibus cognitis non habetur perfectior cognitio extensiva principii, sed solum quod ad plura se extendit, cum ex pluribus conclusionibus homo considerat perfectius quidditatem terminorum simplicium principiorum, et tunc intensius cognoscitur principium, quia perfectius cognoscitur quidditas incomplexorum, et haec est praecisa cognitio principii, ut principium.