Nam liberum est quod causa sui est.
Cum # sit # sed sola mov- # eorum autem quae movent seipsa # quod solum ab alio movetur, liberum esse non potest. Oportet igitur omne quod est liberum a se moveri. Omne autem movens et agens habet formam aliquam per quam movet et agit, quia omnis actio est a forma.
Quod autem movetur non potest habere actu formam quae est principium motus secundum esse naturae / sed / est / enim / in potentia ad illam, nondum enim quod calefit est actu calidum; forma autem in potentia existens non sufficit ut sit principium movendi. Oportet igitur, si in eo quod movetur debeat esse aliqua forma quae sit principium / s- / movens ipsum, quod sit in eo per modum / intentionis / speciei cognoscibilis, sicut forma sanitatis est in medico sanante etiam cum seipsum sanat. Sola igitur cognitionem habentia movent seipsa per formam apprehensam. Haec autem # est secundum quam iudicatur de actione vel motu # igitur # hoc autem iudicium # sicut per formam praedictam se movet ad agendum.
Ad # sunt li- # ipsam # in quod movetur voluntas ab intellectu sicut in proprium obiectum.
Oportet autem # sive sit verum bonum sive apparens tantum # indeterminato et libero # item. Quanto aliqua forma est / propinquio- / magis materialis, tanto est debilior in agendo et pauciorum operationum: materia enim, cum sit ens in potentia, quantum est de se minuit virtutem agentis, non enim est agere nisi actu entis. Sed intellectus est omnino immaterialis, ut supra ostensum est. Est igitur eius virtus maxima in agendo, et plurimarum actionum effectiva. Non igitur determinatur ad hoc vel illud, sed indifferenter se habet ad opposita, quod est liberum arbitrium habere. Substantiae igitur intellectuales sunt liberi arbitrii.