LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De amygdalo.
Amygdalus arbor est satis nota, etiam Graeco nomine vocatur, quod nux longa interpretatur : eo quod nuces longas habeat pro fructu. Propter multum autem ejus subtile humidum et temperatum calorem, fere ante omnes arbores vestit se floribus : et eadem de causa flores producit ante folia, et abundat in flore multum, et rubet aliquantulum flos ejus propter inflammationem humoris subtilis in principio veris.
Sunt autem duo modi hujus arboris in fructu : quoniam quaedam habent fructus dulces et magis aptos esui animalium : , quaedam autem fructus amaros magis aptos medicinae : eo quod sunt natura frigidiores. Confixa autem clavis multis, multum juvatur ad fructum, et praecipue si sint clavi aurei. Valent tamen etiam ferrei. Similiter autem si cavetur super radices in stipite, ita quod superfluum humidum distillare possit, tunc residuum quod manet a calore naturali et solis magis digerit: et ideo tunc dulces amygdali fient ex amaris. Est autem lignum hujus arboris rarum, sed non tantae raritatis, sicut abies : neque tantae soliditatis sicut nuces : sed fere sicut lignum persici et praui vel citri. Fructus autem aqua marina ealida et bere bulliente decorticatur, et aqua dulci similiter. Sed cum la-
vatur aqua maris, albior efficitur nucleus et diutius durans.
Longaevitas autem hujus arboris, non est tanta, quanta est aliarum arborum, et multum fructificant in terris calidis propter abundantiam sui humoris. In terris autem frigidis inspissatur ejus succus, ita quod fructui non est habilis : et ideo in terris multum frigidis, aut omnino perit, aut parum, aut nihil fructificat : et fructus ejus non diu durat in terris frigidis natus et evanidus frequenter, ita quod ex ipso non oritur planta : et ideo in terris frigidis oportet plantari nuclcos, qui ex terris calidis sunt allati.