In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit : " Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas. " Et dicuntur alae senae cujuslibet animalium : quoniam fides sanctae Trinitatis in utroque Testamento invenitur, et per illa manifestatur. Quia igitur sancti Evangelista fidem Trinitatis per duorum Testamentorum eloquia affirmaverunt, ideo di- cuntur habere animalia singula alas senas. Secundum Bedam, per sex alas intelligitur perfectio Evangelicae doctrinae, per quam volamus ad caelum.
Vel sic : " Et quatuor animalia, " id est, sancti Praedicatores, " singula eorum, " id est, singulum, " habebant alas senas, " id est, scientiam Scripturarum. Quasi dicat : Bene instructi erant ad . exercendum officium praedicationis. Prima ala est lex naturae. Secunda, lex Moysi. Tertia, Prophetiae. Quarta, Evangelia. Quinta, Epistolae Apostolorum. Sexta, doctrina Sanctorum, sicut Hieronymus, Augustinus, etc. His alis quotidie Ecclesia ad, caelestia sublevatur, sicut dicit Glossa et Haymo.
" Et in circuitu et intus plena sunt oculis, "
Id est, notitia historiae exterioris, et allegoriae interioris. Unde simplices instruunt per litteram, et perfectiores per spiritualem intelligentiam. Vel sic : "Plena sunt oculis, " quia omnes electi, et exteriora conspiciunt ut bonum exemplum fratribus praebeant, et interiora sua attendunt ut irreprehensibiles se ante Deum ostendant. Unde, Psal. xliv, 14 et 15 : Omnis gloria ejus filiae regis ab intus, id est, in cordis intentione : circumamicta varietate, scilicet bona conversatione. Vel, " Plena sunt oculis, " id est, circumspectione, et deliberatione, " in circuitu, " quoad opera exteriora, " et intus, " quoad desideria interiora. Vel, " Plena sunt oculis, etc, " quia Praedicatores illuminant praedicatione sua illos qui sunt in medio Ecclesias, et illos qui morantur in finibus terrae.
" Et requiem non habebant die ac nocte, dicentia : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est. "
Hic ostenditur quod officium habebant animalia respectu Dei, et dicitur quod erant concinentia laudem Dei.
Hoc consistit in tribus : in professione Trinitatis et unitatis quae sunt Dei in se : in creaturarum productione, ibi, " Qui est, et qui erat: " in meritorum retributione, ibi, " Et qui venturus est. "