PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
" Ut cognovit quod accubuisset in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti. "
Hic enim ponitur divinae cognitionis circa mulierem istam illuminatio.
Et tanguntur quatuor : illuminatio sui, cognitio salutis Christi, accubitus exspectantis Domini, familiaritas convenientis loci.
Illuminatio sui tangitur per hoc quod dicit : " Ut, " hoc est, postquam " cognovit, " hoc est, divinae illuminationis notitiam accepit. Psal. XVII, 29 : Deus meus, illumina tenebras meas. Michaeae, VII, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Hanc enim peccatricem Christus primo luce sua irradiavit: quia aliter ad ipsum non cucurrisset. Unde Gregorius : " Quia turpitudinis suae maculas " adspexit, lavanda ad fontem misericor-" diae cucurrit. " Maculas autem suas non adspiceret, nisi jam in lumine cog- nitionis esset. Unde Dionysius dicit in epistola ad Titum : " Primum donum " quod datur homini ex respectu ad lu-" men, cognitio sui est. " Jerem. XXXI, 19 : Egi paenitentiam et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Proprietas enim hujus lucis est, quod turpia illustrat, et a turpibus non deturpatur. Joan. I, 5 : Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt,
Sic ergo luce divina respecta, " cognovit, " hoc est, recognovit salutem in salutis auctore.
Et hoc est quod dicit: " Quod Jesus. " Scivit quod dixerat Habacuc, iii, 18 : Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. Ex hoc enim jam concepit spem salutis, dicens cum Manasse, in Oratione sua, ad finem : Indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tum. Scivit promissum Domini de muliere nefaria, Ezechiel. XVI, 6 : Dixi tibi cum esses in sanguine tuo : Vive, hoc est, cum esses in immunditia sanguinis fornicationum tuarum. Hac igitur spe concepta ex notitia nominis Salvatoris, amplius tracta fuit.
Cognovit etiam " quod dccubuisset, " quae in via propter infamiam, nec sequi potuisset, nec decuisset. Moram autem facientem invenice praesumpsit, et accedere. Et idcirco, Cantic. I, 6, in persona sua Salomon dicit: Indica mihi. quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam. Ad litteram enim ibi ad pastum suorum plus quam suiipsius accubuerat in meridie : quia in meridie secundum naturam et usum temperatorum hominum tempus est refectionis : sicut probatum est in nostris Glossis super Matthaeum . Unde etiam Petrus in Actibus, II, 15, excusat discipulos ab ebrietate : quia nondum venit hora edendi, cum tuuc esset hora diei tertia. Cantic. I, 11 : Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odoremsuum. Ad litteram enim de spica nardi unguenta odorifera facere consuevit, quibus Domino cum accumberet obsequium unctionis impendit. Joan. xii, 3 : Unguentum nardi pistici, hoc est, fidelis et purissimi. In accubitu enim, lassae ex iniquitate animae Christum comprehendere possunt: quae exsultantem ad currendam viam suam comprehendere non possunt.
Accubitus autem est moraliter aequanimis et dulcis exspectatio peccatorum ad paenitentiam. Ad Roman. II, 4 : Ignoras quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit ? Isa. xxx, 18: Exspectat Dominus ut misereatur vestri : et ideo exaltabitur parcens vobis : quia Deus judicii Dominus. Hoc enim judicium omnino jucundum est, quod judicavit in domo exspectare meretricem ad paenitentiam, magis quam pasci corporaliter a Pharisaeo. Et ideo exaltata est misericordia ejus : quia tantae peccatrici pepercit misericors et miserator et justus Dominus.
Cognovit etiam quod " in domo Pharisaei, " scilicet Simonis, ubi erat accessus familiarior et quietior et major opportunitas obsequendi, quam in via publica, in qua frequentantium impediebat multitudo. Luc. XIX, 9 : Salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae. Domus tamen haec spiritualiter significat conscientiam. Psal. xcii, 5 : Domum tuam decet sanctitudo, Domine. Et ideo peccatum in ipsa domo puniendum. Vagam enim, et quietis impatientem, et in plateis se exhibentem, ad custodiam domus coerceri conveniebat : ut secreta domus custodiret, quae multis in plateis fuerat causa ruinae. Unde de forti muliere legitur, Proverb. XXXI, 27 : Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit.
Quaedam Glossae allegorice exponentes dicunt, quod domus Simonis est Synagoga vel sacra Scriptura. Peccatrix au- tem Gentilitas quae fornicata est cum idolis. Sed hoc facile est prosequi. Et ideo nos litterali simul et morali intendimus expositioni. Id autem quod supra est, intelligi ex his dicimus, quod omnibus praedictis tracta venit ad Dominum. Et (sicut dicit Gregorius) non jussa venit : tracta tamen vinculis charitatis Christi, et odore gratiae ipsius, et spe salutis. Et ideo funiculus quo trahebatur, quasi tribus restibus complexus fuit : cognitione fidei, spe salutis, et amore eam ex bonitate sua exspectantis. Eccle. IV, 12 : Funiculus triplex difficile rumpitur. Dum cognitio illuminat ad veritatem, spes trahit ad veniam, charitas autem ad misericordis Dei accendit amorem. Osee, XI, 4 : In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis. Sic enim Adam tractus est et omnes alii peccatores. Odor igitur talis misericordiae exhibitae omnibus peccatoribus, et nulli denegatae traxit eam. Cantic. 1, 3 : Trahe me : post te curremus in odorem unguentorum tuorum.
Sic ergo tracta venit.
Officium autem devotionis statim exhibuit.
Hoc autem officium exhibitura duo fecit. Primo enim se idonee (ne indecenter rejiceretur) praeparavit. Deinde officiosa omnem obsequi devotionem impendit.
Praeparavit autem se in quinque. Impensas enim obsequii pretiosas et opportunas secum attulit. Per rectitudinem erecta et parata stetit. Ex verecundia retro se retraxit, et se ad sequendum Dominum aptavit. Quantum licuit, se Domino conjunxit. Locum sibi congruum quaesivit.
Primum horum notatur in hoc quod dicit :
" Attulit alabastrum unguenti. "
In quo tria notantur : sapientia ferentis, vas liquoris, et usus unctionis. Sapientia enim ferentis mulieris in hoc notatur, quod cum esset indigna, vacuis manibus non apparebat in conspectu Domini: attendens quod scriptum est, Exod. xxiii, 15 : Non apparebis in conspectu meo vacuus. Et cum esset vulneribus plena, impensas attulit unctionis. Et cum esset faetida, aromata tulit quae faetorem restringerent. Cogitavit enim secum illud Michaeae, VI, 6 : Quid dignum offeram Domino ? Psal. xxviii, 1 : Afferte Domino, filii Dei. Psal. l, 19 : Sacrificium Deo spiritus contribulatus : cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
Attulit autem alabastrum. Ad litteram alabastrum hic vocatur vas alabastrinum, hoc est, de alabastrino marmore factum. Est autem firmum et perspicuum. Et quia pretiosa unguenta spirando evanescunt, ideo frigiditate illius marmoris restringuntur et conservantur : sicut ab auctoribus medicinae camphora praecipitur in psillio vel semine lini conservari propter eamdem causam. Significat autem cor jam illuminatum, propter perspicuitatem, et luminis divini susceptibile : et solidum, propter lapidis naturam, et infrigidatum ab aestu libidinis, et conservationem Spiritus sancti unctionis.
De illuminatione autem et susceptione luminis cordis dicitur, II ad Corinth. IV, 6 : Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei.
De soliditate autem dicitur, Exod. XXXIV, 1, quod scripsit legem in lapidibus, hoc est, in cordibus solidissimis, et tenaci memoria legem tenentibus.
De frigiditate autem quae est castitas, dicitur, Cantic. II, 2 : Sicut Ulium inter spinas, sic amica mea inter filias. Quia lilium candore castitatem praetendit, spina vero puncturam tentationibus libidinum. Tale igitur est cor. Unde, Cantic. VII, 2 : Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis. Acervus enim tritici est acervus sacri eloquii. Vallatio autem liliorum est undique defendens castitatis munitio.
Unguenti autem usus est lenitio, impinguatio, et odoris diffusio. Lenit enim, impinguat, et odores diffundit. Significat autem compunctionem quae lenit dolorem peccatorum.
De lenitione, Eccli. xxxviii, 7 : Unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis.
De impinguatione devotionis, Psal. lxii, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Lenit ergo vulnerum dolorem in conscientia, et impinguat sancta devotione. Eccli. XXXVIII, 11 : Impingua oblationem, et da locum medico.
De odoris autem, hoc est, de virtutum fragrantia, ex quibus unguentum illud conficitur, dicitur, Job, xli, 22 : Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. Profundum maris est profundi cordis amaritudines. Hoc fervet in calore doloris et devotionis et charitatis, et spirat odorem virtutum : sicut quando bulliunt unguenta, spirantia diversa virtutum odoramenta. Cantic. IV, 10 : Odor unguentorum tuorum super omina aromata.
Dicunt autem quidam, quod haec mulier unguentum illud sibi ob decorem paraverat. Et hoc non est probabile : quia unguenta mulierum talium sunt, aut ad restrictionem foetoris, maxime in inguine, aut sub mammillis : aut sunt ad incitamenta libidinis, quae duo non fuissent competentia. Sed probabile est, quod hoc Domino fecit fieri ad lassitudinis abstersionem. Et ideo etiam unxit sibi pedes qui in via fuerant lassati. Sequitur :
" Et stans retro secus pedes ejus, lacrymis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et oscula- batur pedes ejus, et unguento ungebat. "
Ista est secunda praeparatio ipsius : in quo notatur, quod per rectitudinem erecta et parata stetit.
" Stans " enim paratus est obsequi: et significat, quod qui obsequi debeat Domino, rectitudini debet se coaptare. Eccli. ii, 1 : Accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Ezechiel. II, 1 : Fili hominis, sta super pedes tuos. III Reg. xvii, 1 : Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto.