CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Resolvendo quaestionem, prima conclusio est, Tneologiam necessariorum in intellectu creato esse practicam. Probatur primo, quia talis cognitio est conformis volitioni rectae et naturaliter prior ipsa, ex dictis num. 5.6. 7. Secundo, subjectum primum Theologiae est virtualiter conforme volitioni rectae, et ab eo sumuntur principia practica ejus, ipsum etiam determinat intellectum creatum ad notitiam rectitudinis praxeos prius quam voluntas creata velit. Contra hanc rationem objicit quadrupliciter et solvit singillatim objectione).
Ad quaestionem (a) igitur respondeo, quod cum actus voluntatis elicitus sit verissime praxis, etiamsi non concomitetur aliquis actus imperatus (ut patet ex primo articulo) et extensio cognitionis practicae consistat in conformitate ad praxim, et prioritate aptitudinali, (ut habetur ex secundo articulo) sequitur quod illa est cognitio practica quae est aptitudinaliter conformis volitioni rectae, et naturaliter prior ipsa; sed tota Theologia necessaria in intellectu creato est sic conformis actui voluntatis creatae, et prior ea, ergo, etc. Probatio minoris, quia primum subjectum (b) Theologiae est virtualiter conforme volitioni rectae, quia a ratione ejus sumuntur principia prima rectitudinis in volitione. Jpsum etiam (c) determinat intellectum creatum ad notitiam rectitudinis determinatae ipsius praxis quoad omnia Theologicalia necessaria, prius naturaliter quam aliqua voluntas creata (velit alias non esset necessaria:) ergo ex primo subjecto sequitur tam conformitas quam prioritas Theologiae ad volitionem, et ita extensio ad praxim a qua extensione cognitio dicenda sit practica. Confirmatur ratio ista, quia cum primum objectum Theologiae sit ultimus finis, et principia in intellectu creato sumpta a fine ultimo sint principia practica ; igitur principia Theologiae sunt practica ; ergo et conclusiones sunt practicae.
Sed objicitur, (d) quia (ex quaestione praecedente) Deus non est hic primum subjectum inquantum finis, sed ut haec essentia: principia autem sumpta a fine ut finis est, sunt practica. Item, cognitio finis ultimi non est immediate conformis, nec nata est esse conformis immediate praxi eliciendas; ergo non est propinque practica.
Item, primum objectum includit virtualiter conformitatem ad praxim rectam, non tamen solam cognitionem sic conformem, alioquin non posset de ipso esse cognitio speculativa, quod videtur inconveniens. Qualiter enim est ista veritas practica : Deus est tri bus ? Vel : Pater generat filium ? ergo primum objectum includit aliquam notitiam speculativam: igitur ex conformitate illa virtuali primi objecti ad praxim, non sequitur Theologiam esse practicam, cum multae veritates quae sunt maxime Theologicae, inquantum Theologia distinguitur a Metaphysica, sint speculativae.
Item, tunc scientia Dei esset practica quae est de eodem subjecto primo, et etiam videtur quod ratio solutionis quaestionis possit applicari ad intellectum divinum sicut ad creatum.
Ad primum (e) dico, quod respectus finis non est illud a quo principia sumuntur in aliqua scientia, sed illud absolutum in quo fundatur respectus, et illud est essentia haec.
Ad secundum (f) dico, quod virtualiter continens cognitionem conformem, est virtualiter conforme, et ita cognitio ejus est practica, quia conclusiones practicae habent principia practica: proxima autem cognitio illi, quae est de fine, est cognitio fruitionis finis, et ista nata est esse conformis formaliter praxi fruitionis.
Ad tertium (g) dico, quod primum objectum solummodo includit notitiam conformem volitioni rectae, quia virtute ejus nihil de ipso cognoscitur quod non sit, vel rectitudo volitionis alicujus, vel virtualiter includens notitiam talis rectitudinis. Et concedo, quod infertur in consequente quod de ipso nulla potest esse scientia speculativa: necessario enim notitia ejus et cujuscumque intrinseci per ipsum cogniti, conformis est praxi aptitudinaliter, et prior si cognitum est necessarium. Cum instatur (h) de illis veritatibus quae videntur maxime Theologicae et non Metaphysicae, ut Deus trinus, et pater generat filium, dico quod istae sunt practicae. Prima enim includit virtualiter notitiam rectitudinis dilectionis tendentis in tres personas, ita quod si actus eliceretur circa unam solam excludendo alias (sicut infidelis eliceret) esset actus non rectus. Secunda includit notitiam rectitudinis secundum quod actus est circa duas personas, quarum una est sic ab alia,
Si objiciatur (i) contra hoc sic, quia nihil nisi essentiale est ratio terminandi actum illius dilectionis. Theologia autem est magis proprie de personalibus quam de essentialibus, quia essentialia plurima possunt a nobis in Metaphysica cognosci: igitur Theologia ut distinguitur a Metaphysica quantum ad propriissima sibi, non est practica. Prima propositio probatur, quia alias esset aliqua ratio diligibilitatis in una persona quae non esset in alia, quod falsum est, quia tunc nulla beatificaretur in se ipsa.
Respondeo, essentiale est ratio formaliter terminandi actum amandi, ut propter quam, sed personae terminant, ut quae amantur: non autem sufficit ad rectitudinem actus quod habeat rationem formalem convenientem in objecto, sed etiam requiritur quod habeat objectum conveniens in quo sit talis ratio formalis. Praeter istam igitur notitiam rectitudinis quam includit essentiale in actu amandi Deum, personalia includunt propriam notitiam ulteriorem rectitudinis requisita?.