In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
An sola aqua naturalis pura sit conveniens materia Baptismi ?
Alens. 4. p. q. 13. m. 2. art. 1. D. Bonav. hic p. 2. a. 1. q. 1. Richard. art. 3. q. 2. et. 3. D. Thom. q. i. art. 3. et 2. p. q. 66. art 3. et 4. Snarez ibid. 30.
Ad tertium principale sic prof. ceditur, et arguitur, quod non solum aqua naturalis pura sit conveniens materia Baptismi, quia aqua artificialis habet eadem accidentia cum aqua naturali, scilicet humiditatem, frigiditatem, perspicuitatem, et hujusmodi ; sed ex accidentibus cognoscitur substantia, ex prooemio primi de Anima. Item, mixtum est grossius aqua elementari: aqua autem artificialis est subtilior, vel saltem non grossior ; ergo non est aliquod mitxum ; ergo elementum, et non nisi aqua ; ergo, etc. Item, miscibilia possunt separari a mixto, primo de Generatione ; ergo aliquis potest adhibere activum passivo ad faciendum talem separationem; ergo aqua artificialis potest esse aqua elementaris, separata a mixto.
Confirmatur per illud Exod. 7. de ranis, ubi ars daemonum adhibuit activum passivo ad producendum statim ex aqua fluvii ranas: ergo aeque possibile est e converso per artem exhiberi activum passivo, ut fiat separatio elementi a mixto, maxime cum resolutio sit facilior quam generatio vel compositio.
Item, quantum ad illam particulam pura, aqua naturalis ex secundo Meteororum c. 1. est subtilior quam usualis ; et patet per experientiam, quia per decoctionem vel depurationem separatur terra ab aqua usuali, quae residet in fundo.
Item, ex latere Christi fluxit aqua, in qua institutus est Baptismus secundum illud Extrav. de celebratione Missarum, cap. In quadam. Sed illud, quod ibi fluxit, non fuit aqua elementaris, sed phlegma, quia in corpore mortuo non statim est aliquis humor, qui sit aqua elementaris, nec per vulnerationem exiit aliquis humor, nisi qui tempore apertionis erat in corpore ; sed tunc non erat in corpore aqua pura: ergo, etc.
Contra, Joan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, etc.
Item, per Avicennam : Sciant artifices alchymiae species per artem permutari non posse. Et Philosophus etiam 4. Meteororum ; ergo non possunt mixtum resolvere in puram aquam.