REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Ponit quatuor modos, quibus intelligi potest animam Christi videre omnia in Verbo, et tenet quartum modum, scilicet videre omnia habitualiter, id est, actu primo, quia in hoc quod videt Verbum formaliter, videt omnia alia habitualiter in eo, quod aliis animabus non conceditur. De quo vide eum in Oxon. hic a num. 20. et ibi Schol. quo ex variis locis ejus ostendimus hanc esse propriam ejus scnten liam, quam hic expresse habet, et sic eum intelligunt et sequuntur Faber, Pitigian. Ovand. et alii Scotistae hic. De aliis modis vide eum ibidem a num. 9.
Dico igitur ad quaestionem, quod posset poni quod intellectus animae Christi omnia videt, quae Verbum videt, quadrupliciter ; vel actualiter, vel habitualiter et utrumque dupliciter actualiter, quod videat omnia actu elicito, ita quod habeat propriam visionem cujuslibet visi ; tamen in Verbo, sicut multa videntur in speculo, quae habent propriam visionem ibi, et secundum hanc viam sequitur quod intellectus animae Christi actu videt infinita, et quod habet infinitas visiones distinctas in actu simul, quod tamen negatur communiter.
Secundo potest intelligi, quod omnia videat actualiter, non per proprias et distinctas visiones, sed quod illa visio sit una formaliter, et multae virtualiter, et habet unum objectum adaequatum, ut essentia divina, et infinita secundaria. Sed illa opinio ponit quod est una in actu, et infinitorum intellectorum. Et licet non ponat infinitas visione in actu, tamen ponit unam infinitam in actu intensive, quia illa una eminenter continet omnes illas visiones proprias, quas posuit opinio prior, et non videtur probabile quod aliqua sit visio in actu infinita intensive alicujus creaturae.
Tertio posset poni quod videt omnia habitualiter, et hoc dupliciter. Primo per habitum sibi concreatum, quod omnia videt in Verbo habitualiter. Sed iste habitus est prius improbatus, quia non posset esse unus habitus, quo possent omnia videri, quae videntur a Verbo, nisi esset unum objectum adaequatum habitui, in qua omnia visa eminenter continentur, et tunc iste habitus esset respectu Verbi, quod prius est improbatum.
Quarto potest intelligi, quod videt omnia habitualiter, hoc est, in actu primo, sicut habens scientiam reduciturprimo de potentia essentiali, et tamen dicitur scire habitualiter, cum est in potentia accidentali ad actum considerare cum vult.
Ista scientia est actus primus in memoria, et istum modum teneo. Sic enim intellectus animae Christi videt in Verbo omnia, quae habet virtualiter, hoc est, actu primo, quia in hoc quod videt Verbum formaliter, videt omnia habitualiter, quae videt Verbum isto modo, et illud quod est sibi ratio videndi Verbum, est sibi ratio videndi omnia alia in Verbo in actu primo. Et isto modo non est de aliis animabus, quia aliae animae videntes Verbum, nunc vident hoc, nunc vident illud, secundum quod Verbum vult objicere hoc illi videnti, et illud alteri videnti ; sed non objicit simul omnia quae videt, cuilibet videnti Verbum. Sed oppositum est de anima Christi, quia essentia divina objicit omnia intellectui animae Christi, ita quod per conversionem intellectus animae Christi per imperium voluntatis, ad quodcumque quod Verbum videt, potest illud videre, ita ratio habet suum objectum primum, ut Verbum ; ergo simul objiciuntur sibi omnia, sed non intellectui aliarum animarum.
Dices, quid habet ex hoc ista anima ultra animas alias ex hoc quod quaelibet alia anima potest quodcumque videre, etsi non simul ? Etsi enim specialiter repraesentet essentia divina sibi omnia, et alteri animae, tamen ipsa non potest simul intelligere infinita. Dico quod sicut est de speculo voluntario, quod ponit Avicenna 6. Natural. part. 4. cap. 6. quod si omnia repraesentet simul cui vult, alteri vero non omnia, et si ille cui repraesentat, non simul omnia videt, hoc non est nisi ex defectu videntis. Nunc autem experimur in nobis quod quanto plura simul intelligimus, tanto ea indistinctius cognoscimus ; ideo cum anima Christi sit ejusdem naturae cum anima nostra, si infinita simul videt, indistinctissime ea videt. Tamen ista habet ultra alias animas, quod videt futura in Verbo, si ad ea se convertat, per Damascenum lib. 3. cap. 6. non autem alia creatura, nisi ex revelatione speciali, aut ex verisimilibus conjecturis.
Ad primum principale, dicitur quod videt infinita habitualiter modo prius dicto. Ad auctoritatem Philosophi 2. Metaphys. dico quod non convenit infinita pertransire, inci piendo ab uno, et capiendo hoc post hoc, neque Deus posset sic intelligere infinita, quia si nunc inciperet intelligere hoc instans, et semper intelligeret unum post aliud, nunquam pertransiret omnia instantia futuri temporis infiniti. Et sic intelligit Philosophus, cum scientia sit rei, cum causas ejus cognoscimus ; si dependeret ex infinitis causis, ipsa non posset cognosci. Nec sequitur quod virtus infinita, et finita possunt in aequalia, quia virtus infinita potest actu simul intelligere infinita distincte. Virtus autem finita tantum habitualiter, et esto quod actu intelligeret infinita, adhuc intelligeret ista finite, et non distinctissime ; exceditur igitur causa finita ab infinita in modo intelligendi, et non in hoc quod potest actu in plura simul.
Ad aliud, dico quod absolute loquendo, Angelus posset illuminare animam Christi inspiciendo ad naturam, si anima Christi non se convertit ad videndum futura, posset Angelus loqui sibi, si revelatio fiat, tamen si convertat se ad omnia revelata, illa potest videre. Item, de potentia ordinata Dei non fit revelatio secundum ordinem naturae, sed secundum ordinem Hierarchiae, quamquam aliter posset fieri de potentia absoluta Dei.
Ad aliud, concedo quod anima Christi est primum in Hierarchia suprema, et quamquam esset infimum in natura beatificabili, adhuc esset capax cujuscumque visionis Dei supremae, quia non differunt visiones hominis et Angeli specie ; et anima Christi influit in alias animas et in
Angelos habentes superiores naturas in gradu naturae, quia ista est superior in gradu gratiae, et influxus est sicut revelatio secundum ordinem gratiae, non autem secundum ordinem naturae de potentia ordinata Dei.