Hilarius. Sicut gratias egerunt antequam biberent, ita etiam gratias agunt et postquam biberunt; unde dicitur et hymno dicto exierunt in montem oliveti: ut scilicet addiscas et ante cibum et post cibum gratiarum reddere actiones. Hieronymus.
Hymnum enim dicit laudem domini, ut est in Psalmo 21, 27-28: edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt dominum qui requirunt eum; et adoraverunt et manducaverunt omnes pingues terrae.
Theophylactus. Simul etiam et hic ostendit quod amplectibile erat sibi pro nobis mori: quia cum tradendus erat, deum laudare dignatus est. Docet etiam nos, cum in angustias incidimus propter multorum salutem, non contristari, sed deo gratias agere, qui in nostra tribulatione operatur multorum salutem. Beda. Potest etiam hymnus ille intelligi quem dominus, secundum ioannem, patri gratias agens decantabat, in quo et pro seipso et pro discipulis et pro eis qui per verbum ipsorum credituri erant, elevatis sursum oculis, precabatur. Theophylactus. Exivit autem in montem, ut ad eum solitarium existentem accedentes, ipsum caperent absque tumultu. Si enim accessissent cum in civitate manebat, forte fuisset multitudo populi conturbata; et tunc manifeste occasionem inimici captantes viderentur ipsum iuste interficere tamquam populum concitantem.
Beda. Pulchre etiam dominus discipulos sacramentis imbutos in montem educit olivarum, ut typice designet nos per acceptionem sacramentorum ad altiora virtutum dona et charismata sancti spiritus, quibus in corde perungamur, ascendere debere. Hieronymus. In monte etiam oliveti iesus tenetur, unde ad caelos ascendit; ut nos sciamus quia inde ascendimus ad caelos unde vigilamus et oramus, et ligamur, nec repugnamus in terra.
Beda. Praedicit autem dominus discipulis quid passuri sunt; ut cum passi fuerint, non desperent salutem, sed agentes poenitentiam liberentur; unde sequitur et ait illis iesus: omnes scandalizabimini in me in nocte ista. Hieronymus. Omnes quidem cadunt, sed non omnes iacent. Numquid enim qui dormit non adiciet ut resurgat? carnale est cadere, sed diabolicum est iacere. Theophylactus. Permisit autem eos dominus cadere, ut non in seipsis confidant; et ne videretur hoc quod praedixerat ex quodam argumento apparenti praedixisse, inducit testimonium zachariae prophetae; unde sequitur percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
Beda. Hoc aliis verbis in zacharia propheta scriptum est et ex persona prophetae ad dominum dicitur: percute pastorem, et dispergentur oves. Propheta enim postulat passionem domini; pater respondet: percutiam pastorem, precibus inferiorum.
Filius a patre mittitur, et percutitur; idest incarnatur et patitur. Theophylactus.
Dicit autem pater percutiam pastorem, quia ipsum percuti dimisit.
Oves discipulos dicit, quasi innocentes et quasi absque malitia. Ultimo consolationem inducit, dicens sed postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam.
Hieronymus. In quo vera promittitur resurrectio, ut spes non extinguatur.
Sequitur Petrus autem ait ei: et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego.
Ecce avis sine pennis in altum volare nititur: sed corpus aggravat animam, ut timore humanae mortis timor domini superetur.
Beda. Et Petrus ergo de ardore fidei promittebat, et salvator quasi deus futura noverat; unde sequitur et ait illi iesus: amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. Augustinus de cons. Evang.. Cum omnes evangelistae dicant praedixisse dominum quod eum Petrus esset negaturus antequam gallus cantaret; marcus hoc solum narravit expressius: unde nonnullis videtur non congruere ceteris, quia parum attendunt. Tota enim Petri negatio trina est: quae si tota post primum galli cantum inciperet, falsum dixisse viderentur tres alii evangelistae: quod scilicet antequam gallus cantaret, ter eum esset negaturus. Rursus si totam trinam negationem ante peregisset quam cantare gallus inciperet, superfluo dixisset marcus ex persona domini priusquam gallus bis vocem dederit, ter me negaturus es. Sed quia ante primum galli cantum coepta est illa trina negatio, attenderunt illi tres non quando eam completurus esset Petrus, sed quanta futura esset, idest trina, et quando coeptura, idest ante galli cantum: quamquam in animo eius et ante primum galli cantum tota concepta est. Marcus autem de ipsarum vocum intervallo planius elocutus est.
Theophylactus. Quod sic intelligitur.
Petrus semel negavit; deinde gallus cantavit; negante vero eo duabus aliis negationibus, tunc gallus secundo vocem emisit.
Hieronymus. Gallus lucis nuntius quis est nisi spiritus sanctus? cuius voce in prophetia et in apostolis nos de trina negatione excitamur ad amarissimos post lapsum fletus, qui male cogitavimus de deo, et male locuti sumus ad proximos, et male fecimus ad nosmetipsos. Beda.
Fides autem apostoli Petri et ardens affectus ad dominum consequenter ostenditur; sequitur enim at ille amplius loquebatur: et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Theophylactus.
Fervorem etiam intrepidum et alii discipuli ostenderunt; nam sequitur similiter autem et omnes dicebant; sed tamen resistebant veritati, quam christus praedixerat.