DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria petra.
Petra, Haec est petra super quam non est inventum vestigium colubri, id est, diaboli : quod triplex est, superbia, avaritia, luxuria. Primum exclusit ab ea humilitas, secundum charitas, tertium virginitas. Haec est petra de qua in Psal. mo CIII, 18 : Petra refugium herinaciis, et leporibus, secundum aliam litteram. Herinacii sunt magni peccatores obsiti densis peccatorum aculeis, qui cum corriguntur, armant se spinis suis, id est, excusationibus, tamen si humiliter ad Mariam convertantur, possunt apud eam refugium invenire. Vel, herinacii sunt
humiles paenitentes hirsuti per jejunia, vigilias, saccum, et cilicium, et hujusmodi. Et hujusmodi spinis . debet se armare, qui vult apud eam refugium invenire, ne possit morderi a carne vel diabolo, sicut pertica armata spinis suis non timet morsum lucii devoratoris. Lepores sunt timidi peccatores fugientes a justitia Filii ad misericordiam matris, sicut fecit Theophilus : de cujusmodi dicitur, Proverb. XXX, 26: Lepusculus plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum, id est, in Maria refugium suum, et in ejus misericordia spem suam. Et nota, quod dicitur plebs invalida, id est, illi qui infirmitatem suam humiliter attendunt, et se nullius valoris reputant coram Deo. Ipsa est enim quae lasso dat virtutem, et his qui non sunt secundum suam reputationem, fortitudinem et robur multiplicat .
Lepus poenitens. Magnas habet aures. Jacob. I, 19 : Sit omnis homo velox ad audiendum, ut exemplo Mariae avid diat de aeternis. Isa. l, 4 : Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. Semper movet labia per psalmodiam et orationem. Unde, I ad Thessal. V, 17 : Sine intermissione orate. Dicitur quasi levipes : quia velociter currit. Graece vero pro cursu dicitur AdminBookmark . Pavida. Eccli. V, 5: De propitiato peccato noli esse sine metu. Velox ut quidquid boni potest, omni instantia operetur. Eccli. XXXI, 27 : In omnibus operibus tuis esto velox, etc. Dormit apertis oculis. Ecce cautela, ut possit implere illud Canticorum, v, 2: Ego dormio, et cor meum vigilat. Item, ad Ephes. V, 15: Videte quomodo cauteambuletis. Idem masculus et foemina. Unde. Isa. XXVI, 17 et 18 : A facie tua, Domine, concepimus, et quasi parturivimus. Pellem ad indumentum, carnem dat ad nutrimentum : exterior enim conversatio paenitentis valet imitantibus contra frigus et cauma tentationum. Caro vero macerata per paenitentiam quodammodo pastus est animae ipsius paenitentis, vel ipsius imitantis : quia propinat vitam spiritui mortificata caro.
Item, Haec est petra ad quam allidendi sunt parvuli Babylonis, id est, primi motus et malitiae et nequitiae cogitatus, de quibus in Psalmo cxxxvi, 9 : Beatus qui tenebit, id est, retinebit, ne crescant et grandescant: parvulos tuos, id est, motus primarios, qui designantur per vulpes parvulas, quae demoliuntur vineam Domini sabaoth, id est, fidelem animam. Unde, Cantic, ii, 15 : Capite nobis vulpes parvulas, etc
Et allidet eos ad petram, id est, allidendos refert ad Christum, orans ut. motus noxios reprimat, et tales concupiscentias interimat. Vel, ad petram, id, est, Mariam, invocando fideliter auxilium hujus petrae. Ipsius enim adjutorio conteritur caput serpentis, id est, initium suggestionis. De hoc habemus exemplum in beato Benedicto, qui sentiens stimulos carnis suae vehementer insurgere contra animam, projecit se in vepres et urticas, et in eis diutius volutatus, per vulnus cutis sanavit vulnus mentis, sicut dicit Gregorius.
Pascua. Proprietates pascuae habuisti supra, titulo quod Maria campus .