In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit : " Et requiem non habebant, " id est, non cessabant: ecce laudis continuitas. Unde sequitur : " Die ac nocte, " id est, continue. Vel, " Die ac nocte. " Quasi dicat : Nec in prosperis, nec in adversis cessant a laude Dei. Psal. xxxiii, 2 : Benedicam Dominum in omni tempore : semper laus ejus, etc.
" Dicentia, " corde, ore, et opere : corde per fidem, ore per confessionem, opere per approbationem : a Sanctus, sanctus, sanctus. " In hoc intelligitur personarum Trinitas in verborum iteratione.
Nota, quod septem modis invenitur personarum Trinitas in Scriptura. Primo significatione. Matth. xxviii, 19 : In nomine Patris, ei Filii, et Spiritus sancti. Secundo, consignificatione. Nam ubi nos habemus, Deus, Hebraei habent, eloim, quod est nominativus pluralis hujus singularis, el. Tertio, suppositione, cum dicitur : Deus genuit Deum. Proverb. viii, 25 : Ante colles ego parturiebar. Quarto, appropriatione. Genes. I, 1 : In principio creavit Deus caelum et terram. Ly Deus Patri, principium Filio appropriatur. Quinto, verborum iteratione. Sic hic : Sanctus, sanctus, sanctus. Et, Isa. VI, 3. Sexto, verborum ordine. Psal. lxvi, 7 et 8 : Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus, etc. Septimo, connotatione in actu missionis. Ad Galat. IV, 4 : Misit Deus Filium suum, etc. Octavo, apparitione. Genes. xviii, 2, ubi apparuerunt Abrahae tres viri.
Et nota, quod sanctus idem est quod 3Yioc, id est, sine terra : terra vero subjecta est omni elemento : ergo sanctus, scilicet, Pater qui est sine terra, est sine subjectione : ipse enim praeest omnibus creaturis aeternitate, aliis personis auctoritate. item, terra est obscura : et ideo sanctus dicitur, id est, sine terra, hoc est, sine obscuritate ignorantiae quoad Filium, qui est virtus et sapientia Dei Patris . item, terra frigida est et arida. Tunc ergo sanctus dicitur, id est, sine terra, hoc est, sine frigiditate iniquitatis et duritia malitiae : et hoc dicit quoad Spiritum sanctum, cui appropriatur benignitas et bonitas. Sapient. 1, 6 : Benignus est spiritus sapientiae, etc. : ergo sanctus Pater, sanctus Filius, sanctus Spiritus sanctus. Ecce personarum Trinitas.
" Dominus Deus omnipotens. " Ecce essentiae unitas in eo quod ad singularem numerum redit: " Dominus, " potestate, " Deus, " creatione, " omnipotens, " conservatione. Vel sic : " Dominus " metuendus, " Deus " colendus et honorandus, " omnipotens " invocandus.
" Qui erat. " Haymo : " Ante saecula. "
" Qui est " immutabilis. " Et qui venturus est, " ad judicium reddere unicuique secundum opera sua.
" Et cum darent illa animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum,
Procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum, et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes :
Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam, et honorem, et virtutem, quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant et creata sunt."
Hic ostendit qualiter se habent viginti quatuor seniores ad sedentem in throno, audita voce animalium : et ostendit hic humiliationem Sanctorum.