CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad quaestionem ergo respondeo. Hic Doctor intendit probare quod Theologia sit simpliciter practica, et probatio sua principalis stat in hoc, loquendo de Theologia necessariorum : Omnis notitia quae naturaliter est prior praxi et conformis sive conformativa ipsius dicitur practica; sed notitia Theologica necessariorum est hujusmodi, ergo talis notitia erit practica. Major patet supra, per descriptionem notitiae practicae. Minor probatur a Doctore ibi : Probatio minoris, etc. Hic duo faciam. Primo probabo minorem in forma, deinde exponam litteram. Probatur ergo minor : Omnis notitia virtualiter contenta in aliquo primo objecto virtualiter conformativo, id est habente virtutem dandi rectitudinem notitiae est vere practica, sed notitia Theologiae necessariorum est hujusmodi: nam (ut probatum est in quaestione de subjecto Theologiae) notitia Theologica omnium necessariorum virtualiter continetur in Deo sub ratione Deitatis, et per consequens proprietas talis notitiae etiam ibi virtualiter continetur. Et talis proprietas notitiae Theologicae est rectitudo formalis, sive directivitas in praxim sive conformalivilas. Quod autem hic sit a Deo sub ratione Deitatis, probatur. quia Deus sub ratione Deitatis est finis simpliciter ultimus qui est amabilis super omnia propter se, et omnia alia propter ipsum; et sic sequitur quod est virtualiter directivus sive conformativus, quia causando notitiam Theologicam necessariorum, dat illi directivilatem formaliter.
(b) Secundo expono litteram. Cum dicit: quia primum subjectum Theologiae est virtualiter conforme volitioni rectae, id est volitio recta ex hoc dicitur recta, quia conformis tali objecto supple sic cognito. Sequitur : quia a ratione ejus sumuntur principia prima rectitudinis in volitione, id est a ratione formali primi objecti Theologiae, vel a notitia ejusdem, sumuntur principia prima, id est notitiae primorum principiorum in Theologia, quae notitia dat rectitudinem volitioni quia volitio ideo dicitur recta, quia conformiter elicitur cognitioni principiorum formaliter rectae, sive cognitioni conclusionis formaliter rectae. Et ut clarius hoc intelligatur pono exemplum : nam Deitas est ratio formalis qua Deus dicitur finis totius Theologiae, praesertim necessariorum ; cognita tali Deitate in se et per consequens cognito ipso Deo, et similiter cognito primo praedicato de ipsa Deitate, puta diligibilitale quae virtualiter continetur in Deitate, statim possum formare hoc principium : Quidquid includit Deitatem sub ratione Deitatis est super omnia diligibile; Deus includit Deitatem sub ratione Deitatis, ergo Deus est super omnia diligibilis. Notitia istarum praemissarum virtualiter continetur in Deitate vel in notitia Deitatis, et talis notitia est vere directiva in praxim ; dictat enim immediate illud esse super omnia diligibile quod formaliter includit Deitatem, et similiter notitia conclusionis. Et sic ex ista majore possunt subsumi multae minores, puta scilicet: Pater includit formaliter Deitatem, ideo est super omnia diligibilis, et sic de aliis personis. Et breviter, ratio diligibilitatis super omnia de quocumque concluditur in Deo, ratione Deitatis concluditur. Ex quo ergo notitia principiorum dicitur formaliter recta ab objecto, puta a Deo sub ratione Deitatis, sequitur quod Deus sub ratione Deitatis est virtualiter rectitudo praxis vel notitia ipsius Deitatis, quia habet in virtute sua notitiam principiorum et conclusionum, et per consequens habet in virtute sua notitiam talium necessariorum. Sequitur in littera:
(c) Ipsum etiam, supple objectum Theologicum, determinat intellectum creatum, etc. Ut hoc clare intelligatur, pono quod intellectus creatus habeat Deum sub ratione Deitatis perfecte praesentem. Certum est, quod in intellectu tali prius causatur notitia, puta hujus conclusionis : Pater est super omnia diligibilis, quam voluntas eliciat actum circa talem conclusionem: talis notitia dicitur formaliter determinativa, sive directiva, sive rectificativa praxis eliciendae. Et quia talis notitia virtualiter continetur in Deo sub ratione Deitatis, dicimus quod ipse Deus sub ratione Deitatis determinat talem intellectum ad notitiam rectitudinis determinatae ipsius praxis, quia causat in tali intellectu hujusmodi notitiam quae est formaliter rectitudo recliflcativa praxis eliciendae. Si ergo Deus sub ratione Deitatis prius causat talem notitiam quam voluntas eliciat actum, . sequitur quod talis notitia erit prior praxi elicienda. Confirmatio sequens clara est ex supra dictis.
Hic tamen occurrunt aliqua dubia quae faciunt difficultatem propter dicta Doctoris. Primum circa hoc quod dicit, quod objectum Theologicum virtualiter continet notitiam rectitudinis respectu intellectus creati, quia dicit quod determinat ipsum ad notitiam rectitudinis, etc. Sed simpliciter loquitur de omni intellectu, hoc est difficile sustinere, quia Theologia nostra respectu necessariorum ex quo non habet evidentiam ab objecto Theologico, puta a Deo sub ratione Deitatis, ut patet ab ipso in quaestione de subjecto Theologiae, sequitur quod talis notitia non habeat rectitudinem, respectu praxis a tali objecto ; patet, quia ab eadem causa simpliciter est notitia et rectitudo ejus, ut supra patuit quaestione praesenti. Patet etiam, quia tota Theologia nostra respectu necessariorum, id est omnis notitia Theologica de necessariis in intellectu viatoris est simpliciter revelata, loquendo semper de communi lege, ut ab ipso patet in quaestione de subjecto Theologiae. Sequitur ergo quod cognitio Theologica nostra non dicatur rectitudo formaliter ab objecto Theologico, cum ab illo non habeat evidentiam.
Dico primo, quod hic Doctor loquitur absolute de intellectu creato, non determinando se ad intellectum viatoris vel . comprehensoris, intelligendo sic, quod si in aliquo intellectu creato esset notitia ipsius Deitatis sibi perfecte praesentis, et per consequens si haberet notitiam hujus principii : Quod includit Deum sub ratione Deitatis est super omnia diligibile, statim talis notitia diceretur formaliter rectitudo ab objecto a quo habet evidentiam. Et certum est, quod notitia Theologica necessariorum in intellectu comprehensoris est formaliter rectitudo respectu praxis eliciendae, ita quod talis rectitudo est a tali objecto.
Si dicatur quomodo hoc est possibile, cum ad talem notitiam non concurrat aliquo modo Deitas sub ratione Deitatis, ut subtiliter probat Doctor in quaest. 14. Quodl. et si sic, ergo nec notitia, nec rectitudo illius virtualiter continetur in tali objecto.
Dico (ut alias dixi) quod sufficit quod sit ab aliquo perfecte supplente vicem talis objecti, cujusmodi est voluntas divina.
Si dicatur, quod etiam hoc potest sequi in intellectu nostro, quia voluntas divina saltem imperfecte supplet vicem objecti Theologici, et sic habita tali notitia possum formare principia et conclusiones, et multa alia.
Dico quod non est simile, quia omnes articuli fidei de necessariis sunt simpliciter revelati, nec credo unum articulum propter alium, ut subtiliter patet a Doctore in 2. dist. 24. Sed quidquid sit, dico paucis, quod omnis notitia Theologica est simpliciter practica a quocumque causetur, sive ab objecto sive a supplente vicem objecti, quia notitia Theologica est simpliciter talis objecti primi, quod si esset immediate ab illo haberet evidentem rectitudinem respectu praxis eliciendae.
Hic quidam Doctor arguit contra hoc dictum Doctoris, videlicet quod habitus practicus dicatur practicus ab objecto virtualiter continente illum, et quod Theologia necessariorum dicatur sic practica. Contra hoc arguit: Quia tunc sequeretur quod Metaphysica de Deo esset practica et non speculativa, quod etiam videtur falsum secundum Scotum, qui in solvendo quoddam argumentum in principio quaestionis factum, ad probandum Theologiam non esse practicam ex auctoritate Boetii assignantis tres partes scientiae speculativae, quarum una est Theologia, ait sic : Dico, quod Boetius intelligit per Theologiam Metaphysicam, hinc, ut apparet, non vult negare Boetius, sed exponere. Praeterea quod hoc consequens sit falsum, scilicet quod Metaphysica sit scientia practica, arguit sic : Nam cujuscumque scientiae practicae actus proprius elicitus est notitia practica. Patet, quia ex actibus practicis generatur habitus practicus, et actus sequentes habitum similes sunt praecedentibus, ex quibus est genitus. Sed nullus actus proprius Metaphysicae (et loquor de Metaphysica quae acquiritur ex studio libri Metaphysicae) est notitia practica, quod patet, quia nulla talis conclusio est formaliter directiva praxis.
item arguit sic : quia si habitus practicus diceretur practicus, quia virtualiter continetur in objecto, etc. sequeretur quod de nulla re mundi posset haberi scientia speculativa. Consequens reputo sic absonum ut nec curem probare, nec expedit, cum ipse aliquas scientias ponat speculativas. Consequentia patet, quoniam nulla res est in mundo quae non sit bona, et per consequens quae non contineat virtualiter aliquam notitiam directivam operationis voluntatis circa ipsam.
Confirmatur istud : Quia etiam notitia quae est simplex apprehensio rei, est notitia secundum istum Doctorem taliter directiva, quanto magis autem notitia complexa qua cognosceretur rem esse bonam, talem autem quaelibet res de se potest causare, concurrentibus aliis partialibus causis. Haec ille.
Deinde arguit contra aliud dictum quod imponit Doctori, videlicet quod simplex apprehensio objecti potest di:i practica, O et arguit sic : Omnis notitia practica affirmat aut negat aliquid circa qualitatem operationis. Sed notitia incomplexa non est hujusmodi ; ergo, etc. Probat majorem per Avicennam et per Philosophum.
Item sic arguit : Si aliqua talis notitia incomplexa esset proprie practica, multo magis notitia complexa medicinae theoricae esset practica; consequens patet falsum per Avicennam primo libro medicinae, et per rationem patet illud consequens esse falsum, quia tunc non esset distinctio inter practicam et speculativam. Confirmatur : Si enim simplex apprehensio alicujus herbae vel aromatis est practica, multo magis illa complexa qua scitur illam herbam esse calidam vel frigidam ; nam ex ista potest immediatius et melius quid dirigi ad operandum, et tamen ista non est proprie practica cum nihil dicat de qualitate operationis.
Ulterius secundum hoc : Omnis notitia cujuscumque rei esset practica et nulla speculativa ; patet, quia secundum ipsum Scotum notitiam esse practicam nihil aliud est quam ipsam esse directivam. Sed notitia incomplexa non est directiva nisi quatenus est manifestatio objecti, et cum omnis notitia complexa sit etiam manifestatio objecti, quaelibet erit directiva praxis alicujus.
Praeterea : Qua ratione notitia simplex unius rei est directiva praxis circa illam rem, ut dilectionis vel alterius, eadem ratione cujuslibet rei notitia simplex erit directiva dilectionis aut odii, vel alterius praxis circa eam. Et maxime hoc patet, si (sicut ipse dicit) simpliciter notitia de Deo qualis est visio beatiflca, sit directiva praxis, scilicet dilectionis circa ipsum, ac per hoc practica: sic enim et cujuslibet creaturae notitia est directiva dilectionis circa eam, et per consequens secundum eum practicam. Haec Gregorius.
Ad istas rationes respondeo. Et primo, quando dicit quod tunc sequeretur quod Metaphysica esset scientia practica, quae considerat de Deo ut est prima causa, primum independens, esse infiniti vigoris, summe sapientem et hujusmodi, dico primo, quod non sequitur. Unde pro intelligentia hujus quod de eodem, sub alia et alia ratione considerato, potest esse notitia practica et speculativa. Exemplum, nam de homine secundum corpus, ut sic vel sic mixtum, potest esse scientia practica ut medicina. Similiter considerato sub ratione animae intellectivae natae beatificari potest esse scientia moralis, et etiam ut consideratur ipsa anima ut tantum est actus corporis Physici, vel ut id quo sumus, intelligimus et movemur motu progressivo et hujusmodi, potest esse scientia speculativa. Nam in libro de Anima, consideratur anima et potentiae illius, et operationes et proprietates, ut sunt tales vel tales entitates, et hujusmodi consideratio dicitur speculativa ; ut vero consideratur ut est quoddam bonum creatum, ordinatum ad talem vel talem finem, ut propter aliud diligibile et hujusmodi, potest dici notitia practica. Sic dico in proposito, quod Deus multipliciter potest considerari, ut est simpliciter primum independens, prima causa, etc. ita quod talis consideratio non respicit Deum ut objectum operabile sive ut amabile, et talis consideratio potest esse Metaphysicalia et mere speculativa. Si vero Theologice consideratur, patet quod talis consideratio erit practica, quia non lanium sistitur in hujusmodi consideratione, sed etiam talis consideratio dirigit in praxim.
Sed occurrit non parva difficultas. Quia pono, quod quis cognoscat perfecte quidditatem animae, an notitia talis sit practica an speculativa? Si dicatur quod sit speculativa, contra, quia quidditas animae cum sit substantia perfecta et causa partialis talis notitiae, et per consequens videtur quod det rectitudinem tali notitiae, et sic practica. Si dicatur quod talis notitia sit practica, non est intelligibile quod de uno et de eodem objecto sub eadem ratione considerato, possit esse notitia practica et speculativa, quae notitiae habeant evidentiam ab objecto et virtualiter includantur in illo. Si dicatur quod ipsa anima intellectiva potest considerari sub duplici bonitate, scilicet essentiali et quidditativa, et sub bonitate quae non tantum sit passio entis, sed sit quaedam bonitas consequens naturam individui: ut primo modo consideratur, talis consideratio erit speculativa, secundo vero modo erit practica. Sed hoc nihil est, quia etiam Deus sub ratione Deitatis, ut etiam suo modo praescindit a bonitate attributali, adhuc est subjectum perfectissimum super omnia diligibile, et est ratio perfectissima objecti fruibilis, ut patet a Doctore in dist. 1. primi, quaest. 2.
Praeterea arguo sic : Nam objectum agit secundum ultimum potentiae suae ad cognitionem sui, et similiter intellectus qui est altera causa partialis ; ergo producit notitiam suam perfectissimam quantum potest. Aut ergo illa notitia est practica aut speculativa. Si primo, ergo non potest agere ad cognitionem sui speculativam. Si secundo, ergo non potest producere notitiam sui practicam, praesertim cum notitia specificetur ab objecto.
Oportet ergo dicere, quod si de eodem objecto possit esse notitia practica et notitia speculativa, quod in illo sit alia et alia ratio, secundum quas alia et alia cognitio accipi possit. Et sic ab anima intellectiva, ut est tantum quaedam entitas quidditativa causatur immediate notitia speculativa, et ut est quaedam bonitas perfectionalis causatur notitia practica. Exemplum, nam phantasma albedinis causat speciem intelligibilem in intellectu, non tantum ipsius albedinis, sed omnium contentorum essentialiter vel virtualiter in ea scilicet albedine. Et sic species intelligibilis albedinis tantum causat cognitionem ipsius speculativam, et similiter species intelligibilis coloris causat notitiam speculativam ipsius. Species vero boni contenti in albedine causat notitiam practicam ipsius boni, ita quod dirigit voluntatem in dilectionem bonitatis albedinis. Et non habeo pro inconvenienti, quod idem sub eadem ratione formaliter virtualiter contineat plures species intelligibiles, quarum una sit partialis causa cognitionis speculativae et alia cognitionis practicae.
Si vero teneatur, quod una et eadem species intelligibilis possit partialiter causare cognitionem objecti cujus est, et omnium contentorum tam virtualiter quam essentialiter, dico quod potest esse partialis causa respectu unius cognitionis practicae, et respectu alterius speculativae. Exemplum, homo virtualiter continet proprias passiones, similiter talem vel talem bonitatem, cognitio causata a specie intelligibili hominis, ut tantum terminatur ad quidditatem ipsius, absolute potest dici speculativa. Cognitio vero bonitatis hominis secundum quam est diligibilis, causata ab eadem specie intelligibili, dicitur practica. Similiter, si objectum esset in se praesens in cognitione intuitiva, non solum posset causare cognitionem sui intuilivam, sed etiam omnium contentorum virtualiter in eo, ut patet a Doctore infra distinct. 8. quaest, penult. et in Quodl. et alibi. Et sic cognitio intuitiva hominis absolute sumpti posset dici speculativa, cognitio vero bonitatis hominis secundum quam est diligibilis posset dici practica, quia directiva in praxim. Et quando Doctor dicit quod cognitio practica habet rectitudinem ab objecto, et similiter speculativa habet ab objecto ut dicatur speculativa, debet sic intelligi, quod idem objectum secundum aliud et aliud virtualiter vel essentialiter contentum causat aliam et aliam notitiam, ita quod si illud contentum esset per se, haberet virtutem causandi notitiam, tantum causaret notitiam, vel practicam vel speculativam. Si enim bonitas objecti esset per se et esset causativa notitiae sui, talis notitia esset practica. Si modo a continente illam causaretur, eadem notitia esset similiter practica. Hoc patet a Doctore ubi supra in simili.
Et ex his patet ad omnes instantias quas facit Gregorius ubi supra, et Gulielmus Occham in prolog. quaest. 4. principali, quae est 10. in ordine, quando inferunt, quod si notitia practica diceretur practica ex hoc quod virtualiter continetur in objecto, etc. quod tunc notitia de omni re esset practica, et sic de triangulo, lapide. herba et hujusmodi. Responsum est, quod non est inconveniens de eadem re secundum aliam et aliam proprietatem, accipere scientiam practicam et speculativam. Et similiter quando dicunt quod tunc Metaphysica sive cognitio Metaphysicalis quae est de Deo sub ratione infiniti, primae causae, independentis et hujusmodi, quod esset practica, negatur.
Et dico primo, quod si cognitio istorum tantum sumatur a sensibilibus, quod proprie non dicetur practica. Si vero esset ab ipso Deo virtualiter continente, non haberem pro inconvenienti ipsam esse practicam, quia talis notitia haberet conformitatem directivam ab ipso Deo in veram praxim. Cognitio autem Metaphysicalis non est nisi de conceptibus sumptis a sensibilibus, ut supra patuit.
Dico etiam, quod non haberem pro inconveniente, quod aliqua notitia immediate causata a Deo vel a voluntate Dei, supplente vicem objecti, quod dicatur speculativa, et aliqua quod dicatur practica. Exemplum, si Deus causaret in me notitiam, puta primae independentiae vel notitiam similitudinis et aequalitatis personarum, vel notitiam paternitatis, vel filiationis divinae, vel notitiam conceptus entis, qui praedicatur de Deo, quod hujusmodi notitiae dicatur speculativae. Nam si omnia ista per se essent et causarent notitiam sui, certum est quod talis notitia esset tantum speculativa. Si vero causaret notitiam bonitatis Dei vel notitiam Patris includentis bonitatem infinitam formaliter, et hujusmodi, tales notitiae essent practicae, quia si hujusmodi objecta per se essent et possent causare cognitionem sui, non causarent nisi notitiam practicam. Et sic patet, quod non sequuntur lot inconvenientia ut isti dicunt.
Dico ultra, quod non est inconveniens aliquam cognitionem Metaphysicalem esse practicam. Sed hoc pro nunc transeat.
Ad alia, quae dicit Gregorius contra Doctorem, quod non sit aliqua notitia simplex et incomplexa practica.
Dico primo quod non invenio, quod Doctor dicat absolute quod sit aliqua notitia simplex et incomplexa practica, sic intelligendo quod illa dicatur notitia incomplexa, quae terminatur ad objeclum incomplexum. Nam notitia Dei absolute sumpti non est directiva alicujus actus voluntatis, qui terminetur ad objectum simpliciter incomplexum. Sed est directiva in hoc objectum, quod Deus est bonum diligibile, vel quod Deus sit in se diligibilis, et sic talis notitia dictat Deum esse diligendum. Si vero intelligat ipse, quod notitia practica dicatur complexa circa qualitatem operis, puta quod dictet sic vel sic operari, hoc haberet probare . Sed quidquid sit, si a Doctore ponitur notitia simplex et incomplexa practica, debet intelligi de practica large sumpta, quia proprie notitia practica dictat de aliquo vere agibili, et sic notitia conclusionis circa agibile dicitur proprie practica, et praecipue quando dictat in particulari, ut infra patebit.
Dico ultra, quod si notitia simplex objecti dicatur practica, potest dici practica virtualiter, quia a notitia objecti sumitur notitia principiorum practicabilium, et a notitia principiorum sumitur notitia conclusionum ; et sic talis notitia simplex objecti magis recedit a vera cognitione practica, et accedit ad cognitionem speculativam, patet ut per rationem Doctoris infra, et sic patet, quod instantiae factae a Gregorio contra Doctorem nihil concludunt.
(d) Sed objicitur, etc. Hic Doctor arguit contra superius dicta, et primo contra hoc quod dixit, quod scientia Theologica respectu necessariorum sumitur a subjecto Theologico, sive a Deo sub ratione Deitatis. Contra hoc arguit, quia supra in praesenti quaestione dixit quod omnia principia practica sumuntur a fine: sed Deus sub ratione finis non est subjectum Theologiae necessariorum, ut supra patuit in quaestione de subjecto Theologiae.
(e) Respondet ad hoc argumentum ibi: Ad primum dico. Responsio stat in hoc, quod principia practica in Theologia non sumuntur a fine inquantum finis, supple inquantum includit illum respectum, quod est amari et desiderari sive secundum alium respectum, sed sumuntur a fine inquantum habet rationem objecti;et tunc finis a quo sumuntur principia practica in Theologia, est tantum sub ratione Deitatis.
Secundo arguit, quod cognitio finis ultimi non sit vere practica ibi : Item cognitio finis ultimi non est immediate conformis, sive conformativa, nec nata est esse conformis, sive conformativa immediate praxis eliciendae, patet, quia cognitio propinque practica est de conclusione practica.
(f) Respondet ibi : Ad secundum dico. Et responsio stat in hoc, nam objectum dicitur conforme, id est conformalivum praxis eliciendae virtualiter et remote; et notitia practica ab eo producta dicitur conformis, id est conformativa formaliter ipsius praxis, quia ab objecto recipit ipsam rectitudinem a qua formaliter dicitur conformativa praxis, ut supra dixi. Et talis notitia quae formaliter dicitur conformativa praxis, (et hoc propinque) est proprie cognitio conclusionis practicae, quia voluntas conformiter elicit velle, puta Deum diligere super omnia ; cognitio vero subjecti dicitur conformativa remote et virtualiter, et sic concedit quod cognitio talis finis in se est remote practica.
Tertio arguit, probando quod sit aliqua cognitio Theologica respectu necessariorum, quae non dicitur vere practica, sed speculativa, ut cognitio hujus : Deus est trinus, vel pater generat filium. Et littera clara est ex supradictis.
(g) Respondetur ibi: Ad tertium dico. Hic Doctor concedit absolute, quod omnis cognitio Theologica quae habetur virtute objecti Theologici est practica, quia notitia ipsius Dei, et cujuscumque intrinseci per ipsum cogniti, conformis est praxi aptitudinali sive conformativa praxis, et etiam est prior si cognitum sit necessarium. Et hoc non contradicit his quae superius dixi, scilicet quod aliqua cognitio quae habetur virtute Dei sit speculativa, ut de conceptu entis de paternitate, similitudine et aequalitate; ista enim secundum suas rationes formales sunt vere speculabilia. Et quod dicit, quod notitia cujuscumque intrinseci quae habetur virtute Dei, est practica, hoc debet intelligi de notitia complexa sive de notitia objecti complexi, ut puta de ista : Pater est aequalis Filio, et e contra. Debet etiam intelligi de notitia objecti includentis bonitatem divinam, vel inclusi in tali bonitate, non enim notitia paternitatis ut paternitatis, dicitur proprie Theologica, sed magis Metaphysica Et si intelligat hic Doctor quod omnis notitia quae habetur virtute objecti Theologici, sive complexa, sive incomplexa, sive inclusa in bonitate divina, sive circumscribendo ipsam sit practica, tunc teneatur illud quod supra dixi, quod notitia quae habetur virtute Dei est practica, et omittatur quod dixi de paternitate, similitudine et aequalitate. Prima tamen expositio magis videtur ad mentem Doctoris, ut patet hic in littera, ubi expresse vult quod essentiale est ratio absolute terminandi actum amandi, et per consequens si paternitas intelligeretur circumscribi a perfectione divina essentiali, magis diceretur objectum speculabile, quia ut sic non esset ratio terminandi actum amandi.
(h) Cum instatur de illis veritatibus, etc. Hic adverte primo, quod haec veritas complexa : Deus est trinus et unus, non dicitur proprie continere notitiam rectitudinis, etc. quia notitia conclusionis, demonstrabilis virtualiter continetur a principiis vel a notitia principiorum, ut supra patuit de subjecto Theologiae. Sed dicitur continere virtualiter ratione subjecti, scilicet ipsius Dei a quo principaliter accipitur rectitudo, tam principiorum quam conclusionum praclicabilium, ut supra patuit, et sic Deitas vel notitia Deitatis virtualiter continet rectitudinem notitiae hujus : Deus est trinus et unus, id est, quod ex se necessario causat notitiam trium ut rectam. Nota secundo, quod potest esse notitia recta quae praecise regulet in dilectionem unius personae, patet, quia viator potest recte frui una persona non fruendo alia, ut patet a Ductore distinct. 1. quaest. 2. et in 2. distinct. 43. Licet enim illa notitia excludat actu aliam personam, non excludit. tamen habitualiter, ut infra patebit distinct. 1. quaest. 2. tunc enim esset actus non rectus si simpliciter excluderet alias personas. Sequitur: Secunda includit notitiani rectitudinis, secundum quod actus est circa duas personas quarum una est sic ab alia; non enim haec veritas : Pater generat Filium, primo includit virtualiter talem notitiam sic rectam, sed Deus sub ratione Deitatis, eo modo quo supra exposui aliam propositionem.
Potest etiam breviter dici, quod includere rectitudinem notitiae, potest dupliciter intelligi, videlicet originative et terminative. Primo modo rectitudo notitiae ab eo est originative a quo talis est notitia, et sic a solo Deo sub ratione Deitatis est primo originative. Secundo modo ipsa veritas complexa dicitur virtualiter continere rectitudinem notitiae, pro quanto talis notitia terminatur ad tale complexum, ideo enim est recta, quia est talis complexi, sicut dicimus etiam quod ideo actus est bonus ex genere, quia transii sive terminatur ad tale objectum, ut patet a Doctore in 2. dist. 7.
(i) Si objiciatur contra hoc sic. Hic Doctor arguit probando, quod notitia de personalibus sit simpliciter speculativa, quia non regulat voluntatem in dilectionem personalium, patel, quia ratio terminandi actum dilectionis est bonitas essentialis ; solum enim essentiale quod dicit perfectionem in divinis est diligibile: personale autem cum nullam perfectionem formaliter dicat (ut patet a Doctore infra distinct. 26. et alibi saepe) non erit ratio terminandi actum dilectionis. Modo Theologia magis est de personalibus quam de essentialibus, quia essentialia plurima possunt a nobis in Metaphysica cognosci: ergo Theologia erit magis speculativa quam practica.
Respondet Doctor, quod aliud est loqui de termino dilectionis ut quo, et aliud ut quod, sive aliud loqui de ratione formali terminandi actum dilectionis, et aliud est loqui de re quae terminat. Primo modo ponitur perfectio sua bonitas sive essentialis sive attribulalis ratio formalis terminandi actum dilectionis. Secundo mobo ponuntur personae terminare, sed tamen non sufficit ad rectitudinem actus quod habeat rationem formalem convenientem in objecto, sed etiam requiritur quod habeat objectum conveniens in quo sit talis ratio formalis.