IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(p) Ad argumenta. Primo arguit Doctor, probando quod Virgo Maria non fuerit vere mater Dei. Et primo sic : virginitas et maternitas sunt opposita contraria, sed contraria non possunt esse simul, quia si sic, ergo et contradictoria ; arguit enim Philosophus 4. Metaphys. text. c. 9. quod si contradictoria possunt simul esse, ergo et contraria. Unde secundum aliam translationem sic habetur: Quoniam, inquit, si hoc esset possibile, scilicet contradictoria simul posse esse, possibile esset ut contraria essent in eodem. Et textus c. 27. secundum aliam translationem habetur sic : Et si est (inquit) impossibile ut duo contradictoria vera simul sint in eodem, manifestum est, quod sit impossibile, ut contraria sint simul in eodem etiam; et parum infra: Si igitur impossibile est dicere, quod affirmativa et negativa sint insimul, rectum videtur ut sit impossibile ut contraria sint insimul. Haec ibi.
Respondet, quod virginitas et mater nitas non opponuntur aliqua oppositione formali, nec contraria, nec privativa. Patet, quia virginitas tantum privat actionem causae superioris naturalis, quia illa causa agit per coitum, qui non potest stare cum virginitate, ut patet ; et sic virginitas privat omnem coitum, sed non privat actionem causae supernaturalis, quia causa supernaturalis potest supplere vicem, sive causalitatem mariti, ut patet, nec etiam maternitas privat actionem naturalem matris. Exemplum est de objecto creato, quod natum est concausare cum intellectu meo cognitionem: intellectum igitur gignere notitiam communiter requirit objectum creatum movere intellectum, sive concausare eamdem notitiam, ut satis patet a Doctore in prolog . quaest. 1. et dist. 3. q. 7. primi, sed non requirit hoc ex per se ratione sua, quasi sit impossibile causare notitiam, puta lapidis, si lapis non concurrat active, quia si Deus suppleat vicem lapidis in movendo intellectum, potest intellectus eamdem notitiam lapidis causare, quam causaret ipso lapide movente, et ita si in intellectu concipiente sive generante non moveri ab objecto creato designaretur per nomen virginitatis, vel incorruptibilitatis, vel impassibilitatis, non repugnaret aliquo modo intellectum concipere (et hoc concurrente causa supernaturali supplente vicem objecti naturalis) et virginem esse ; ita est hic.
Si objicias de parere, quia clausa non potest parere, sed clausa peperit. Respondeo, quod ibi fuit miraculum, quia corpus, scilicet Christi fuit simul cum alio corpore in eodem praecise loco, quia fuit simul cum illa parte corporis, quam miraculose transivit, remanente illa parte omnino indivisa. Et addit, quod forte fuit novum miraculum, aliud scilicet ab illo quo Maria concepit, sine actione causae naturalis superioris. Videtur enim quod omnino sit novum miraculum, quia stante illa miraculo quo concepit, non sequitur quod via naturali possit parere omnino clausa, sicut dicimus quod Christus potuit pati flagella et mortem, eodem miraculo quo beatitudo non redundavit in corpus, quia stante illo miraculo, potuit pati naturaliter et mori, ut patet a Doctore infra dist. 21. Sed non sic in proposito, ut satis patet intuenti, et hoc est quod dicit Doctor ibi: Et tamen posset fieri ibi specialis difficultas.
Ad secundum et tertium patet responsio.
Quarto arguitur : Activum et passivum sunt correlativa mutua ad invicem, ut patet 5. Metaph. text. c. 20. Alia (inquit) ut calefactivum ad calefactibile, et sectivum ad secabile, et omnino activum ad passivum: haec ibi. Sed mater se habet ad patrem sicut activum ad passivum, secundum Philosophum 15. de Animalibus, ubi Philosophus comparat virtutem in semine patris artifici, et materiam ministratam a matre ligno, de quo artifex facit scamnum, et lignum nullo modo se habet active respectu scamni ; si ergo pater se habet active, et mater passive, igitur pater et mater sunt correlativa mutua, sed nullus est pater Christi, ut patet ; ergo nulla est mater Christi.
(q) Ad aliud dico. Dicit Doctor quod licet activum communiter sumptum necessario referatur ad passivum, et e contra, non tamen sequitur quod hoc activum referatur ad hoc passivum, nec e contra, et sic non sequitur quod mater, quae se habet quodammodo passive, referatur ad patrem, qui se habet magis active.
Sed hic occurrit difficultas, quia Doctor dicit in pluribus locis, quod quando est proportio inter aliqua extrema universaliter sumpta, quodlibet unius extremi habet proportionem ad quodlibet alterius extremi, et exemplificat de activo et passivo, ut patet in prolog. quaest. de subjecto Theologiae, in 2. distinct. 9. ergo videtur quod si activum, ut activum referatur ad passivum, et e contra, quod hoc activum possit referri ad hoc passivum.
Respondeo dupliciter: Primo, quod dictum Doctoris de proportione extremorum in communi, non est sic intelligendum absolute, et in generali, sed sic, quod quando est aliquod activum adaequate respiciens aliquod passivum quodlibet ejusdem rationis unius extremi potest agere in quolibet ejusdem rationis alterius extremi, ut objectum motivum, quod respicit potentiam passivam, puta visibile, in ratione motivi, adaequate respiciet potentiam visivam in ratione passivi; ergo quodlibet visibile potest agere in quamlibet potentiam visivam, non autem accipiendo motivum in communi, sic dicendo, quod motivum in communi habet proportionem ad potentiam passivam, sic in communi, quia tunc quodlibet motivum posset agere in quamlibet potentiam, et sic color posset immutare auditum ; debet ergo intelligi de extremis determinatis, sub quibus plura ejusdem rationis continentur, sicut est de visibili, et de potentia visiva, audibili, et potentia auditiva, etc.
Secundo dico, quod quando Doctor dicit, quod quando est proportio inter extrema universaliter sumpta, illa extrema accipiuntur secundum adaequationem, inquantum includuntur in quolibet consequente, ita quod extremum unum commune non accipitur solum pro conceptu communi, sed prout includitur in quolibet inferiori, sicut dicimus, quod inter visibile, et potentiam visivam est proportio activi ad passivum. Ubi accipitur visibile prout includitur in quolibet visibili, et potentia passiva visiva, prout includitur, etc. et sic idem est dicere, quod si visibile, inquantum visibile, potest movere potentiam visivam, inquantum potentia visiva, ac si diceremus, quod quodlibet visibile potest movere quamlibet potentiam visivam, et quaelibet potentia visiva est nata moveri a quolibet visibili. Quando ergo dicitur, activum refertur ad passivum in communi, non accipitur sic adaequate, ut dixi supra, imo ut sic, activum in communi refertur ad passivum in communi, et quodlibet ad quodlibet. Dico etiam et brevius, quod bene quodlibet activum contentum sub uno extremo proportionis potest in quodlibet passivum contentum sub extremo alterius proportionis, ut quilibet color potest in quamlibet potentiam visivam, non tamen sequitur quod possit in quodlibet passivum respectu cujuscumque effectus. Licet enim albedo possit causare visionem in quamlibet potentiam visivam sibi approximatam et dispositam, non tamen sequitur quod possit producere visionem nigredinis, quae specie distinguitur a visione albedinis. Sic in proposito, licet pater sic activus respectu prolis, ut comparatur ad quamlibet potentiam passivam mulieris dispositam, non tamen sequitur quod sit activus respectu cujuscumque prolis, quia non respectu Christi, ut patet. Et sic finis hujus distinctionis.
Distinctionem quintam aliter non expono, quia satis clara est ex his, quae diffuse exposui in prima dist. hujus lerlii.